2. replicatio illius precedentis estatis
cum descriptione sequentis
Hactenus aerias queruloso carmine clades
Vrbis deflevi, nunc arma virumque canendo
Eiusdem cogor furiosas dicere pugnas.
Immensum quondam discurrens fama per orbem
5
Quod caput orbis erat mensura, nobilitate,
Sanguine sanctorum, papali sede celebris
Roma, meum traxit animum sua tecta videre.
Ivi, complacuit, tenuit nos tempore brume,
In quo non nubes, non celi sensimus imbres,
10
Non rapidos Boree flatus, non etheris iras,
Non ibi tecta ferit grando, non fulmina turres,
Non nive canet humus, glacie non clauditur unda,
Frigoribus non membra rigent, non clausa medulla
Pigret in osse gelu, sed quadam spiritus omnis
15
Temperie letatur ibi, quasi tempora veris
Regnent et brume faciant dormire procellas.
Sed si transit yemps placabilis atque serenus
Vultibus arrisit, estatis torva sequentis
Compensat facies, solitos exuta decores.
20
Protinus hec estas yemis clementis honorem
Et placidi famosa videns preconia veris
Invida certavit eius prosternere famam.
Nam velut igne bonis alienis invidus ardet,
Ergo non tolerans candentis pectoris iras
25
Talia flammato secum sermone monetat:
"Ingratas hominum mentes variasque loquelas,
Iudicium preceps, leve cor, sine pondere linguas
Vidimus et celeri poterunt hec tempore scire.
Ipsa quidem mundi pecualis turba virorum
30
Pro modico veris, yemis quoque tempore grato
Dante serenatas horas noctesque diesque,
Prodiga laxavit stolidas ad sydera laudes.
Pro nostris autem longevis perpetuisque
Muneribus de more datis obmutuit ipsa
35
Plebs hominum, nullas dignata rependere nobis
Grates, que leto redimimus rura virore.
Cogimus in partum glebas et cedere flores
Fructibus urgemus maturaque spargere poma
Precipimus ramis et frondea tecta iubemus
40
Silvis construere, quo possit agricola Phebi
Declinare faces et in umbra fingere lectum.
Formamus spicas, gravidas torremus aristas
Et ieiuna piis saturavimus horrea granis.
Per nos evigilant falces et rastra resurgunt
45
Et neglecta suam iuvenescens area barbam
Deponit; patitur fustes ut farciat archas,
Omnia luxuriant in nobis, omnia per nos
Ditescunt: etiam pannosus pauper habundat.
Quique tremens cecos gelidus iactare solebat
50
Taxillos, per nos confidit ludere vestes".
Dixerat; et subito tumidis accincta pharetris
Vibravit furibunda caput curvumque tetendit
Ossea materies quem durum fecerat arcum;
Fixa sinistra tenet hunc arcum, dextra sagittas.
55
Commendat corde mittenti nuntia mortis
Spicula per populum, qui sic laudaverat hostem
Ipsius. Cadit hic, iacet ille; cadavera fiunt
Illi, presbiteris concentus et esca sepulcris.
Sed cur infandum cogor renovare dolorem?
60
Quis cladem narrare potest, quis funera fando
Illius estatis referat, quis prelia febris
Explicet? Hec animus merito meminisse perhorret.
Sed cui tantus amor memoratas noscere plagas,
Is legat et discat Casentinense Poema.
65
Prorsus nos fracti morbis fatisque repulsi
Fugimus ad turmas, veluti devicta recedunt
Agmina de campo post prelia dura recepto
Conflictu, multis gladiosa morte retentis,
Multis semineci suspensis sanguine vite
70
Et multis servante fuga de strage reductis.
Vrbe Reatina nos suscipiente redivit
Leta salus, sanguis, color et fidutia vite,
Quos a corde timor, tabes a carne fugarat.
Nam siccas gelido potamus flumine venas
75
Cordis et ad virides spatiamur in agmina campos,
Quos florum varius color et fragamen odoris
Purpurat et reficit nares et pascit ocellos,
Hic arbusta sonant avibus pulsata canoris
Et zephiris agitata leves sufflantibus auras
80
Parturiunt et cuncta viris nova gaudia prestant.
At sicut rerum mos est et norma locorum,
Multa placent hodie que cras non apta placere
Inspicimus. Cepit ridens discedere tempus
Et celerare gemens. Nam celum prodigus ymber
85
Occupat: aut niveos insultus cana pruina
Nuntiat aut glaciem properantem predicat Auster
Et sevus Boreas, transfigens frigore nervos,
Mentitur sedem brume, regnante benigno
Autumpno. Citius Ianus venisse videtur
90
Quam pius october socio vexilla resignet.
Sic quicumque probus volet expectare Reate
Imperium gelidi mores et iura decembris,
Sepe - scio - dicet: "O terque quaterque beati,
Quos iemare modo calide sub menibus urbis
95
Novimus". Hec domus est yemis. Latet hic furibundus
Eolus et teneris incumbens vultibus Eurus
Pumicat ille genas hominum, stridens Aquilonis
Impetus evellit silvas, Nothus hostia claudit,
Tecta quatit, turres agitat rumpitque fenestras.
100
Nix tenet hanc patriam solo que perficit actu
Multa simul visu. Nam disgregat ossa, rigere
Cogit et aspectus ignis pigrumque cubile
Suggerit et celat stratas et aratra recondit.
Festinum tardat cursorem, pascua claudit,
105
A gregibus mestos balatus exigit, artat
In caulis armenta; feras, loca ceca petentes,
Ieiunare iubet querulosque famere volucres
Et predas hominum fieri verubusque revolvi
Vrget et in requie saturos marcere bubulcos
110
Compellit. Sed, cum discedit, mittere falces
Audet in alterius messes, rapiens sibi celse
Offitium pluvie. Nam, dum nix ipsa liquescit
In rutili solis conspectu, terra lavatur,
Strata fluit, sevit torrens et flumina turgent
115
Et blandum per tecta cadens dat stillula sompnium.
Hanc etiam terram fluviis undantibus ambit
Obsessamque diu pluvie violentia monstrat,
Sic quod sepe latent superati gurgite pontes
Et nat parva ratis, ubi vir peditare solebat.
120
O quam sepe, Deus, volvuntur corda virorum
Et quam curta manent in eodem tempora cursu!
Ecce gelu liquidos cogit nos tempnere fontes
Et prius optatos compellit odire virores.
Non sic qui fugiens correptus ab ede parentum
125
Parvulus et visis aliorum vultibus optat
Ad propriam remeare domum matremque videre,
Vt nos tunc cupimus moderati frigoris urbis
Sceptra subire citi. Nec plus tardamus in actum:
Ducimus affectum, Romam sic inde redimus.
130
Intramus portas; cives sic ore saluto:
"Vivite felices quibus est urbs ista parata;
Hec domus, hec patria est, in qua quicumque morantur
Sunt fortunati, si iam non leva fuisset
Estas preterita. Sed erit purgatior aer
135
Et mora sana magis multos secura per annos.
Vivimus hic alacres nullo bachante gravati
Frigore. Nam vernum pretendunt omnia tempus
Perpetuamque moram, suadebat copia rerum".
Sed cum fata suos letentur volvere casus
140
Sitque malum primum gradus et suadela secundi,
Non potuit pestis transacta levare sequentem.
Nam, si preterito fuit anno concitus aer,
Hoc anno furiunt animi, manus, arma domusque.
Estas illa dedit multis medicamina farre;
145
Ista facit trepidum vicinos stringere ferrum,
Tunc simul humores secreto in corpore pugnant,
Nunc patulo cives, acies, urbs, machina certant.
O quotiens valet esse malum medicina malorum!
Nunc et enim febres elapsas impius ensis
150
Laudat et alleviat habitas sine sanguine mortes.
Tutius est sudasse thoro, tenuisse labores
Febris et ad tempus languere medentis in ulnis
Vel gremio matris, animam committere clero,
Quam sevos belli stolide miscere tumultus,
155
E gelido subitum complecti vulnere letum.