Niccolò Perotti epigrammata, 22

Testo base di riferimento: A. G. Luciani, 1988

Cura dell'edizione digitale: E. Pecalli


22.

Omnia sunt, Caesar, quae mittitis aurea nobis,

      Aureus est crater, aurea poma, puer,

Aurea cum, Caesar, sint omnia, nescio quid sit,

      Quod remanet dulce est, dulcius est quod abit.

5

Principis ante fores nuper dum forte sederem

      Corpore parva aderat pulchra puella tamen,

Corpore parva quidem pedibus sed longior ulna.

      Quid hoc significet scire Iacobe velim.