13.
Ite, mei versus, iam sacrum visite vatem,
Visite et o iussos iam, mea turba, lares.
Ibitis et dominum sacra invenietis in aede,
Inter Musarum Pieridumque choros.
5
Ille est qui nobis misit modo carmina, Vulpes:
Carmina de Phoebo vel Iove digna legi.
Ille est qui saevas cantando flectere tigres
Quique potest diras usque movere feras.
Ille potest silvas, montes atque aspera saxa
10
Ducere, tam blandum candida lingua canit;
Et posset celeres cantando sistere rivos
Et simul undosum voce tenere fretum.
Cesserit huic Stygie crudelis ianitor aulae,
Monstrum horrendum, ingens et furiale nimis,
15
Riserit et Tityus madidis invitus ocellis,
Siccaque voce viri mansuerit urna parum.
Multa loquor: vati Phoebus sua carmina donat,
Donat et Aoniam Calliopea lyram,
Nemo adeo immitis, durus, trux, impius, atrox,
20
Ferreus, indomitus, vel ferus, asper erit,
Quem non divini moveat facundia vatis:
Sermonis puri gratia tanta viget!
Ibitis et dominum sacra invenietis in aede,
Inter Musarum Pieridumque choros.
25
Voce verecunda "Salve, o clarissime vates",
Dice", sic noster nos modo mittit herus.
Accepit laeto inter tua carmina vultu
Carmina quae laudas sunt monumenta suae,
Iamque, his perlectis, tibi respondere parabat,
30
Atque erat in manibus carta soluta suis,
Cum stetit ante oculos dignissima turba dearum,
Vrania et Clio, Calliopeque simul
Et dulces Erato, Euterpe dulcisque Thalia,
Melpomeneque simul Therpsichoreque simul,
35
Et quam praetereo numerando Polymnia Musis,
Aurea cui facies, aurea vestis erat.
Pallor in ora ruit, steterunt formidine crines,
Poplite succiduo corpus inane tremit.
Ac mox sacrarum sic incipit una sororum,
40
Sive haec Calliope, sive Thalia fuit:
"Siccine Musarum didicisti numina, demens,
Siccine sacratum spernere, stulte, chorum?
Non pudet oh! dulces iterum revocare Camenas
Rursus et iratas voce ciere deas?
45
Haud memor es quantum poteras iam carmine, quantum,
Et paribus poteras imparibusque modis?
Exorare ferum potuit tua lingua tyrannum,
Crudelemque piis flectere blanditiis?
Lusisti teneros olim lascivus amores
50
Victaque ob ingenium dura puella tuum est;
Sed tibi tum faciles dictabant carmina Musae,
Prestabatque suam pulcher Apollo chelim.
Tu vero ingratus divinaque munera spernens
Iurasti sacras linquere vello deas,
55
Atque "abeant procul hin Musarum numina", dixti,
"Cum cythara pariter carminibusque suis".
Ah scelus, ah facinus! Nostro est iam digna coturno
Prosa, refers, amat hanc inclita turba virum.
Lascivum carmen, tenerique facessite versus,
60
Prosa mihi gravis est, prosa sequenda mihi".
Sic libitum? Dulces igitur vexare Camenas
Desine tamquam sacras sollicitare deas.
Non venient ad te post haec vel saepe vocatae
Thespiades, multo pulcher Apollo minus.
65
Haec eadem nobis residet sententia mentis,
Omnibus haec duro pectore fixa manet.
Sermonem posthac, Nicola e, capesse solutum,
Lascivos versus carmina nostra sine,
Scribebas tenerae versus, sepe puella tibi
70
Vt potuit dirum carmen flexisse tyramnum
Sic queat immitem flectere prosa virum.
Haec me iussa tibi voluerunt ferro sorores;
O nobis olim dulcis alumne, vale".
Dixerat, obstupuit dominus gelidusque pererrat
75
Ossa tremor subitae et prosiliunt lachrimae
"Quid spectatis" ait "stricta me fronte, Camenae,
Hoc meruit nostrae simplicitatis opus.
Nunquam ego contempsi Musas, non carmina sprevi,
Et nos et testor numina sacra deum,
80
Sed quod dura mihi vetuit natura remisi.
Nam vetuit nobis carmina dira prius;
Non bene quem dederit natura remittitur error;
Quis potuit genio verba dedisse suo,
Huic uncta potius licuit certare palestra,
85
Huic volueris cursus, gloria magna fuit.
Ille ratem, hic celerem melius scit ducere currum,
Huic lepores illi prelia saeva placent,
Ingenium voluit varium natura dedisse;
Sic dedit illa viris, sic dedit illa deis.
90
Curat Iuno aerem tenuem sed Iupiter ignem
Et mare Neptuni, tartara Ditis opus
Et sua duntaxat sunt curae vina Lieo,
Cura eius vinum est, Pallas diva tua,
Est Phoebi medicina sui sunt praelia Martis,
95
Auctorem celebrant florida prata Palem
Et sata flava Ceres, partus Lucina novellos
Curat et aeternos Vesta severa focos;
Fata igitur passus cunctos diversa gubernant:
Illa reguntque homines illa reguntque deos,
100
Fata dedere mihi facilem perscribere, mihi
Vix ea fatus erat "Ium", sic ait una sororum,
"Gaude igitur prosa, carmina nostra sine
Prosa tuum sit opus, prosa rescribere Vulpi
Cura, suos versus dulciter ille canat;
105
Illum amplectemur illique favebimus omnes,
Ille unus nobis gratus alumnus erit,
Quamque tibi Caesar huic nos donare coronam
Et sacrum volumus sic redimire caput".
Dixit et una omnes flentem liquere Perottum.
110
Illeque nos iussit cuncta referre tibi,
Vt tu qui saevos posses mulcere dracones
Nunc revoces faciles in sua vota deas;
Tunc tibi pro centum rescribet carmina mille
Proque una laudes tunc tibi mille canet.