Niccolò Perotti epigrammata, 11

Reference basis text: A. G. Luciani, 1988

Editing of the digital edition: E. Pecalli


11.

Sim licet, heu, primo fraudatus flore iuventae,

      Diraque fila soror fregerit ante diem,

Me tamen haud rapidae premit inclementia mortis,

      Haud inmaturo gloria rapta mihi:

5

Vos premitis, fratres, et tu, germana, paterque,

      Quodque mei cogor linquere templa Dei.

Vestrum erit, o fratres, genitor, mitissime princeps,

      Hunc tumulum lachrimis condecorare piis.