Francesco Rolandello carmina 1, 15

Testo base di riferimento: A. Cola, tesi di laurea Università degli Studi di Padova 1970-71

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


15. incerti ad d. Nicolaum pontificem et confessorem
cuius templum stat Tarvisii celeberrimum constructum
per Benedictum XI pontificem maximum
patria Tarvisinum

Vt patriae maneant mores, quae dona quotannis

      Assueta est aris ponere Dive tuis,

E saxo petimus latericio templa vetusto

      Pontificis summi, quae tibi cura dedit.

5

Olim qui nostra natus de gente supremum

      Romana meruit maximus urbe decus.

Gentis honos pariter nostrae, pariterque sacerdos

      Signa eadem quae tu Dive secutus eras.

Tu gregis et pastor Christi: fuit hic quoque Pastor

10

      Nunc tecum et magni fulget in arca poli.

Sic hilarem, festumque diem celebramus ovantes

      Sancte tibi et petimus supplice templa pede.

Atque preces imo sacras tibi pectore ad aras,

      Fundimus et donis concelebratur honos.

15

Hunc igitur placidus coeli dignatus ab arce

      Exaudire pie prospice sancte gregem.

Ne mala serpentis laedant contagia primos

      Qui coepit falso perfidus ore patres.

Incolumis sed te semper pastore tremendos

20

      Effugiat morsus, oraque serva lupi

Te pascente pecus nostrum per gramina laeta

      Erret et insidiae sint procul a stabulis,

Neu pelagi instabilis vitae mergatur ab undis,

      Sed ferat in portus aura secunda ratem

25

Omnia posse Deus voluit; tibi vana Dianae

      Sacra malos ritus tollere namque dedit.

Ignotos Christi miseris inducere cultus

      Tartareique doli non nocuere tibi.

Tu maris et nautas rapuisti saepe procellis

30

      Saepius et templis vota solita tuis.

Atque tholo pendent naves temone revulso

      Transtraque vel remi naufraga membra ratis.

Dira fames, populumque tuis cum forte gerendis

      Auspiciis premeret Te Duce sensit opem.

35

Maxima de minimo nam copia fluxit acervo

      Nec minor ex dempto farre reperta fuit

Et tribus immerito perituris crimine mortis

      Per te servatis reddita Dive salus

Innocuos media revocasti de nece strictus

40

      (Horrendum) super hos (pro scelus) ensis erat.

Inter mortales tenui dum stamine pendes

      Edita sunt meritis plurima mira tuis.

In terris quaecumque Deum venerande rogasti

      Omnipotens summa misit ab arce poli.

45

Quin et supremo cum tempore sancte petisses

      Divinos comites audiit ipse Deus.

Angelicique chori venere sacra canentes

      Carmina, coelestes insonuere lyra:

Candidus aethereum tali comitante caterva

50

      Limen adis, superum et clarus in aede nites

Et tempestates hominum miseratus ab alto es

      Saepius et mersis fers pie rebus opem.

Ergo aras quicumque tuas seu munere donat

      Seu fundit captas prospice Dive preces.

55

Atque abiens voti compos laetetur, et omnis

      Audiat immensum numen adesse tibi.