Francesco Rolandello carmina 1, 11

Testo base di riferimento: A. Cola, tesi di laurea Università degli Studi di Padova 1970-71

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


11. aliud

Indolui, fateor, tum primo Iana necari

      Insontem ne quis diceret esse ream.

Sed cum nulla meo tribuatur menda pudori,

      Tam saevae mortis causa ferenda mea est.

5

Dii mihi sunt testes, populus, vicinia, nullo

      Concubitu castum commaculasse thorum.

Iure igitur multi de me scripsere poetae,

      Qui referunt puram continuasse fidem.

Si populus vatesque sacri, si Numina castam

10

      Testantur, mortis quis dolor esse potest?

At qui me voluit crudeli perdere ferro

      Fecit ut aeternis versibus apta legar.

Vsque adeo si Dii, vel si Regina dolorum

      Censerent tali carmine posse legi,

15

Nectare posthabito paterentur quidquid acerbi est

      Primaque cantaret Iuno pudica mori.

Cynthius aeternae praeferret carmina vitae,

      Inque sua mallet Iuppiter arce necem.

Et repetita foret miserandae vulnera mortis,

20

      Vt crebro aoniis vatibus esset opus.

Quare agite et nitido scribantur talia saxo

      Quod doceant alias iura pudica sequi.

Iana inter natos recubans iugulatur acerbo

      Vulnere et incauti concidit ense viri.

25

Dum privat vita, natis et coniuge, coniux

      Viva trium genetrix, fallitur, uxor ero.

Ergo ego, quae iugulata viro moritura videbar,

      Felix viventi carmine semper ero.

At nunc, o vates, divum commercia quae vos

30

      Praemia tam grato digna labore manet?

Vivemus pariter, vivam quia carmine vostro

      Et mea mors vobis vita perennis erit.