Francesco Rolandello carmina 1, 3

Testo base di riferimento: A. Cola, tesi di laurea Università degli Studi di Padova 1970-71

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


3. egloga in honorem Federici tertii imperatoris

Coridon

Poemane, quis sacra cingens tua tempora lauro

Miscuit errantes hederas cum bacchare molli?

Omine felici praesentia numina quaeso

Sumpserit ista caput generoso vertice serta,

5

Quae tibi, quae patriae primum dent laudis honorem.

Poemanus

O Coridon, Coridon, non est ea copia linguae

Laudibus ut meritis ornem qui numina nobis

Tanta dedit: fateor quod dum mea vita manebit

Ille erit, ille mihi divini numinis instar

10

Victima cui taurus sacratas imbuet aras,

Bissenasque addam pecudes mea vota quotannis.

Coridon

Forsitam ille fuit qui nostra haec pascua nuper

Visit et heroum comitata est turba frequenti

Concursu, hos noster venientes ordine claro

15

Pastorum numerus gaudens excepit ovantes;

Ipse tamen semper primo gaudebat honore.

Poemanus

Ille suis manibus dignatus ponere fronti

Laurea serta meae, quae Phebo gaudet et antris

Musarum, fecitque novum me fronde poetam.

Coridon

20

Hec erat insuetus quum florida serta ferebas

Quo stupuere animi pastorum et plurima circum

Turba coronato iunctis dabat oscula dextris.

Poemanus

Optima dicetur mens et gratissima tanti

Muneris, officiumque tuum non immemor ades.

Coridon

25

Ergo age et ista novo si stat sententia Fati

Incipe dum pingui pecudes pascuntur in antro,

Ipse comes iungam pari modulamine versus.

Poemanus

Iamdudum haec animo mecum meditabor et ullum

Non potuit maius, Coridon gratissime, nobis

30

Praeberi officium, sed si mea verba sequere,

Vt reor, altiiugos colles et marmora cantu

Aspera dulcisono certe mulcebimus ambo.

Coridon

Subsequar atque tuis iactabo versibus ora,

Sed faveant nostrae felicia numina voci;

35

Vatibus illa tamen semper cantantibus adsunt.

Poemanus

Numina quo melius faveant, primum ipse vocabo

Pieridas, tibi nunc poterit sed Cynthius esse

Auxilio: pater est Musarum et carminis auctor.

Coridon

Id quidem agam, primus sed tu iam incipe versus.

Poemanus

40

Pandite nunc, Musae, fontes mihi pandite vati

Castalios, mentique meae date munera linguae,

Quo decus aetatis, quo nostri gloria saecli

Luceat et tantis desint oblivia rebus;

Hoc mihi si liceat viridantia serta dabuntur

45

Et totidem picas vestro mactabimus antro,

Carmine quas elim victas mutastis et omnes

Vndarum sonitus sacrato e fonte canemus.

Aspice ut adventu laetentur compita passim

Et rupes vallesque cavae cum montibus altis

50

Laetitia ingenti iactent ad sidera voces;

Ecce venit rerum rector qui flectit habenas.

Ipse quater vestros dignatus visere fontes

Templaque divorum, magna stipante caterva.

Non aliter dixere Iovem Cretensia regna

55

Inspicere assuetum Divis comitantibus olim;

Nostrae hic aetatis decus est, ut Numa vetusti

Temporis, aut bifrons Ianus cum forte veniret

Saturnus patriis depulsus sedibus atque

Tenderet in Latium, metuens odia aspera Nati:

60

Si tales hominum heroes regna tenerent,

Candida pax aleret terras et tristia bella

Desinerent, clipeum Martis ritu horridus, atque

Terrificam squalore gravi consumeret hastam.

Huic, Deus omnipotens et coeli numina clari,

65

Seu pacem, seu bella geret, felicia sunto:

Et faveant votis et coeptis omnibus adsint:

Nam coeli dignus cura est et sidere fausto.

Dum ver purpureis gaudebit floribus, aestas

Arida dum veniet flagranti sidere coeli;

70

Dumque cadent frondes autumno, dumque nivali

Turbine concretis durescent flumina crustis,

Semper honoratum servabo pectore nomen;

Et laudes, quocumque modo cantare licebit,

Ipse canam, argutos superabo st carmine olores.

Coridon

75

Per mihi, Phoebe, pedem redimitus tempora lauro,

Crinibus intonsis, pharetra sed laetus et arcu,

Que perhibent Musas claro gaudere parente.

Poemanus ut quantum dixit mea verba sequantur

Phoebe pater, citharam capies qua dicitur olim

80

Orpheus in Liconum populis laetatus et altas

Molli concentu traxisse ad carmina quercus,

Coniuge bis rapta, teneros dum mulcet Amores

Quin iuga cum silvis motare cacumina cerno,

Et, nisi telluri radix affixa teneret,

85

Robora saltare in numeros et saxa videres,

Vt fauni satirique choros ad carmina ducunt,

Sol prius in tenebras mutabitur, aequor in astra

Terraque stelliferi cursum superabit Olympi,

Altior atque loco fiet, quo sidera poscat,

90

Quam tanti herois veniant oblivia cuiquam

Ipse pudicitiam et divinos servat honores,

Despicit humana et solum coelestia quaerit

Sanctior ut nullus fuerit, nec vivat in orbe

Terrarum virtus tanta est in pectore claro.

95

Si propria haec fierent, felicia regna videres

Qualia Saturne memorantur rege fuisse,

Ordea cum tellus nullo cohibente ferebat

Grandia, nec rastros poscebat terra, nec artes.

Sol radiis rutilis semper comitetur euntem,

100

Splendoremque suum fundat Proserpina curru

Clarior invecta, rorantique axe per aurae

Aetherias, qualis visa est et rapta decore.

Poemanus

Haec faciant divi; sed tu, quia nostra secutus

Carmina et ingenio non inferiora dedisti,

105

Accipe quem dederat quondam dilecta galerum

Phillis et haec nostri tibi sint monumenta favoris.

Dixerat et dulces adiunxit blanda querelas.

Coridon

At tu quam figulo moriens donarat habendam

Ille Siracusius pastor nunc sume cicutam,

110

Flectere qua fagos, colles et saxa solebat,

Et liquidis dulces inducere fontibus umbras;

Hac poteris laudes molli contexere canna

Qui te donavit lauro, quae munera divum

Esse solent placido cum spectant numina vates.

Poemanus

115

Vera mones, nullum dicet mea fistula carmen,

In quo non referam nomen mihi Caesaris ingens,

Sive sedens versus tenui meditabor avena.

Te, Caesar, virgulta canent humilesque myricae,

Sin maiore lyra sumet mea Musa cothurnum,

120

Singula Caesareum resonabunt carmina nomen;

Nam si me iubeat celeri contendere cursu

Montis Hyperborei fines, gelidosque Triones,

Goasve domos, Gangem Nabateaque regna,

Australesque plagas et qua nox humida surgit,

125

Obsequerer; vel, si cursum natura negaret,

Dedalus ut quondam gelidas volitavit ad Arctos

Remigio alarum, sic nostra haec brachia pennas

Acciperent, iter insolitum tentare volatu

Aggrederer, iussisque tuis parere videres;

130

Nam te, dum vivam, venerabor, maxime Caesar,

Denique cum tenuem tristis mutavit in umbram

Mors mea membra, tamen nostris cantabere Musis,

Munere quae graviora tua iam carmina ludunt.

Ergo vale et servum memorem cognosce poetam.