Galeotto Marzio carmina, 8

Reference basis text: L. Juhász, 1932

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


8. de mutatione temporum

Tempora mutantur, cedunt quoque sidera retro,

Ver fugat autumnus, autumnum propulit aestas,

Aestatem sic pellit hyems, sic horrida fruges

Grando quatit, tristi labuntur ab arbore poma.

5

Omnia languescunt, pereunt praecocia cuncta,

Maio nempe ruunt imbres et frigora mense,

Bartholomaee, tuum nunc nunc vulpecula corpus

Ambulat et caenum sinito perone repelli.