4. versus elegii intercalares
Nunc arcus intende tuos, nunc sume pharetram
Et tutare viros, casta Diana, tuos.
Et quibus in capreas usa es iam, diva, sagittis,
Nunc in sacrilegos dirige, casta, viros.
5
Nam tua res agitur, castos et mente pudicos
Cum videas falsi criminis esse reos.
Quippe tibi haud parvos tribuit Lucretia luctus
Funere et Hippolyti te doluisse ferunt.
Nunc arcus intende tuos, nunc sume pharetram
10
Et tutare viros, casta Diana, tuos.
Quid sanctam prodest vitam duxisse per annos
Et lumbos veneri surripuisse meos,
Quid labor assiduus, curae, ieiunia prosunt
Et colere innocua religione deos,
15
Quid coetum prodest semper vitare malorum
Colloquiumque probi semper habere viri,
Quid delubra iuvat festis petiisse diebus
Criminis et veniam quid rogitare mei?
Nunc arcus intende tuos, nunc sume pharetram
20
Et tutare viros, casta Diana, tuos.
Quid flexis totiens genibus palmisque duabus,
Integer ut fierem, me rogitasse deos,
Improbus, incestus, pestis, si dedecus orbis,
Dilacerat famam furcifer ille meam,
25
Si moechus, leno, si corruptela virorum
Atque hominum monstrum detrahit innocuo,
Si mihi bambalio seclique infamia nostri
Perniciesque virum detrahit innocuo.
Nunc arcus intende tuos, nunc sume pharetram
30
Et tutare viros, casta Diana, tuos.
Sed maledicta nihil nobis, nil, perfide, possunt
Illa probos unquam, stulte, notare viros,
Nam vita et mores atque aequi conscia virtus
Tutatur falso, quod videt esse reos.
35
Pro clypeo frontem tribuens insontibus amplam
Amovet a sancto crimina cuncta viro.
Suggerit illa animos et mentem robore firmat
Voceque perplexa non sinit ora loqui.
Nunc arcus intende tuos, nunc sume pharetram
40
Et tutare viros, casta Diana, tuos.