2. de domina Stella et origine suae domus
Ordiri nobis Ptolemaeum magna cupido
Incidit, unde genus tam clara in stirpe creatum
Venerit et Latio divae quis semina gentis
Attulerit, prodite, deae, cantuque favete,
5
Pierides, summo residentes vertice montis
Bellerophonteo, spirante in carmina fonte.
Nam mihi, cum veniunt tot iam proceresque ducesque
Ante oculos lumenque domus et splendida gesta,
Caligant oculi, mea mens exterrita tantum
10
Vitat onus viresque negat mihi prava facultas,
Nullus enim vates complecti carmine quiret
Ingenioque suo tantorum gesta virorum,
Et praestent quantum cunctis pietate minores
Atque armis et quale decus, quae gloria genti
15
Affuerint, ideo quondam qua lege potentes
Frenabat populos et tanta in pace tenebat.
Praetereo et laudes magnas, comitissa, relinquo
Et Petrum, quondam fuerat qui pacis amator,
Servator iusti, patriae spes unica tantae,
20
Summus et orator; solitus frenare furentes
Eloquio populos idemque impellere, si qua
Pro patria atque aequo bella inceptanda fuissent.
Et si tantus eques fuerit tam tempore prisco,
Praeteriisse sinam nec te, Raimunde, superbum
25
Bononiam Romamque tuo sub iure tenentem
Pontificis iussu, nec te iam, Binde, canemus.
Prosequar ergo genus dicamque exorsa virorum.
Nam cum saeviret bello Germania quondam
Proeliaque ingenti vastarent cuncta furore,
30
Magnanimus venit tunc Valdestriccus in oras
Hesperias pollens opibusque et milite multo.
Quaerebat, patria vel qua regione nepotes
Deberent semper nati coniunxque manere
Incolumes, tandem Tuscos, si nuntia veri
35
Fama fuit verique potest meminisse vetustas,
Incidit in colles tunc et sua castra locavit,
Nunc ubi, Sena, tuos longe lateque potentes
Imperio populos et sacro iure gubernas.
Hac mores sanctique patres et moenia prole
40
Fluxerunt partemque dedit tibi seminis illa.
Huic natus Ptolemaeus erat, quo tempore prisco
Pulchrior alter erat nec bello maior et armis
(A quo manarunt Ptolemaeae nomina gentis)
Et iaculo cursuve fuit, cui saepe solenti
45
Et cervos capreasque sequi fulvosque leones
Surrepsit somnus magno cum forte labore,
Nam labor atque nemus somnos suadebat amicos,
Talibus e summo veniens Iove natus Olympo
Alloquitur verbis fessum somnoque gravatum:
50
Felix o iuvenis, felix, si fata deusque
Astrorumque sinet series et ferreus ordo,
Tempus enim veniet, quo tu, Ptolemaee, videbis
Ornatas virtute domos olimque potentum
Nobiliumque virum fecundas, missus ab alto
55
Ipse tibi (haud unquam mentiri crede deorum)
Oppida magna cano, natos septemque futuros
Consilio claros equites et quippe daturos
Virtutum speculum, laudem nomenque decusque.
Illis summus honos, illis quoque gloria rerum
60
Continget magnumque dabit per secula nomen.
Hinc quoque nascetur cunctis praestantior ille
Treguandam sub iure tenens castellaque multa
Bartholottus eques summoque elapsus Olympo.
Si superis adhibenda fides, si numina nunquam
65
Falsa canunt veroque animum mihi Iuppiter implet,
Nascetur Iacobus, quo tu laetaberis olim
Praesule et aeternam capies quo, Narnia, famam.
Hic pacem moresque probos, delubra deosque
Religione colet non aspernatus egenos,
70
Mendicos quoniam cultu victuque fovebit
Aere suo antistes natasque locabit egentum.
Optimus huic genitus pollens Bertoccius olim
Moribus atque aequo, cuius prudentia cunctis
Ostendet ventura viris dicetque futurum,
75
Mirum est, mortalis (tantum experientia rerum est)
Qui caecas norit causas et numina, si quid.
Portendant, ideo soles et frigora promet,
Si Cereri noceant et si nocitura Lyaeo.
Huic laudes magnae et rerum monumenta manebunt
80
Grosseti quondam longum inviolata per aevum
Impositae et quaedam stabunt in honore tabellae.
Denique nascentur tot iam proceresque virique
Hac, Ptolemaee, domo Senae, quod tempore eodem
Bis denos equites et sex, Ptolemaee, futuros
85
Nuntio, qui summum tollent super aethera nomen.
Heu, bona nos superi semper miscemus amaris
Rebus, ut infaustos habeant felicia casus.
Nam veniet tempus, quo tu (si vita maneret)
Aspiceres equites uno recubare sepulchro
90
Bis nonos divi Francisci templa tenentes.
Postea se tantum tollet Ptolemaea propago
Diffundetque viros adeo, quod, celsa minores
Moenia Ferrariae et laetas cum flumine ripas
Eridani pulchramque colent urbemque domosque,
95
Mutantes patriam mutabunt nomina, dicent
Nanque Assissinos Ptolemaea stirpe creatos.
Ex his nascetur cunctis formosior illa,
Moribus et magna superat gravitate puellas
Matronasque simul pietate animoque pudico,
100
Cui caeleste dabunt nomen Stellamque vocari
Optabunt ideo superi, quod nomina magnis
Aequabit rebus, fama cum sidera tanget.
Forma decens illi, quam quondam pulcher Apollo
Afflabit, crines flavos et lumina tanquam
105
Sidera Cypriacaque dabit cum pectore colla
Candidiora dea roseos vultusque genasque
Rubraque Puniceos corallos labia vincent
Oreque de pulchro semper redolebit amomum.
Lilia spirabunt, quocunque incedet, odorem,
110
Stella rosas violasque suo de pectore fundet.
Oscula parva illi tenues digitique manusque,
Risus in ore decens semper, quo sidera laeta
Et mare caeruleum, venti terraeque manebunt.
Illa pares candore sitos ex ordine dentes,
115
Et gracilis nares et formae numen habebit
Falcatumque supercilium mentumque bisulcum
Atque brevis aures et multum brachia pulchra,
Cetera Phoebeae similis per membra sorori,
Ni color huic fuscus, quoniam venatur, et illi
120
Candor erit, quanam semper sine sole manebit.
Stella deos sanctosque colet pietate parentes,
Semper erit Stellae magnae concordia curae
Conciliare viros pacemque inducere cunctis.
Corporis hanc nunquam flectet rerumque voluptas
125
Contemnetque lyras, cantus omnisque choreas
Oraque non ullo stabunt fucata colore
Seque domi semper nunquam incomitata tenebit
Ancillas duntaxat habens, quibus, otia vitent,
Praecipiet, pensumque trahant sanctosque precentur
130
Ore deos festisque petant delubra diebus.
Vita volat celeresque dies et tempus et anni
Labuntur quoniam properatque incurva senectus
Virginis ante oculos ponetque exempla Mariae
Quidque aliae faciant, possint ut scandere Olympum
135
Atque frui virtute deo summoque tonante.
Aspice, felicem et si te fecere beatam,
Stella, dei, miro cum tu, matrona, decore
Exuperas adeo pietate et mente pudica
Omnes, ut totum sis decantanda per orbem,
140
Stella, pudicitiae flos, religionis amatrix.
Imaque despiciens animos ad summa levabit,
Nullus amor nullique metus odiumque precesque
Turbabunt, quin aequa viris sint omnibus illa,
Quae faciet semperque colet rectumque bonumque
145
Et dare pauperibus cupiet vestesque cibosque
Dirutaque aere suo (mirum est) quod templa deorum
Restituet totumque dabit pro paupere censum.
Haec quoque servabit rebus finemque modumque
Omnibus et pompas et pallas murice tinctas
150
Contemnet nummosque simul, non ambitus illi
Vllus erit, cunctis sese praestabit amandam,
Comis et haec facilis, nulli responsa dabuntur
Aspera, sed cunctos laeta cum fronte videbit
Stella viros, quam nullus honos, quam gloria nulla
155
Eriget et nullus poterit deponere casus,
Praesentes animi, quin mens immota manebit
Semper et in toto persistant corpore vires.
Stella erit et sapiens, pia, prudens, iusta, modestos
Mores sancta colet verique et pacis amatrix,
160
Stella, inquam, caetus inter celebranda beatos,
Religione sacra melior, qua nulla futura,
Nulla magis simplex, qua nulla magisque pudica
Affuit in terris, tantum una virgine dempta,
Qua Christus genitus et qua caelestia regna
165
Parta fuere olim nobis Phlegethonte remoto.
Haec te felicem teque haec, Ptolemaee, beatum
Constituet summamque dabit laudemque decusque.
Haec, inquam, Ptolemaee, domus flos Stella futura,
Stella, decus, laudes una haec nomenque tuorum,
170
Hac sola, felix, multos, Ptolemaee, futuros
Linquo, vade igitur, cunctis mea dicta referto.
Haec caelo veniens illi Cyllenius alto
Dixerat et tenui sese permiscuit aurae.
Exequitur mandata dei Ptolemaeus et illa
175
Eveniunt, quocunque modo praedixerat Hermes.
Sic deus et medio me liquit in aequore, sicut
Amisso rectore ratis cum fluctuat, illam
Huc undae remique trahunt, nunc impetus illuc
Ventorum retrahit, navis sic impete vasto
180
Truditur in scopulos, pereunt nautaeque ratesque.
Sic ego, qui nuper fueram comitatus, in undas
Ignotas cogor solus deducere puppem,
Prosequar ipse viros Ptolemaea stirpe creatos.
Hinc Assissinus cretus Galeottus, amator
185
Veri et contemptor semper fraudumque dolique,
Strenuus et sapiens, cunctis affabilis atque
Gratus et hic claro, quovis vir dignus honore.
Nulla animi labes illi, non ulla cupido est,
Hic domino fidus nullumque subire laborem
190
Vitat, sed rueret domino dicente per hostes
Atque faces et saxa simul nec vilia ferre
Ardua nec spernit nec talia ferre timescit.
Hac etiam genitus Ptolemaea prole Ioannes,
Aedes qui sacras auxit templumque Mariae,
195
Vnde petat mendicus opes et semper egeni
Vlcera quo curent, morbos et vulnera, febres.
Scalarum hospitio, tribuit quoque praedia magna
Atque domos multas multosque in tempore nummos.
Ipse etiam rexit multo aedes tempore sacras
200
Hacque ferunt alma claraque propagine natum,
Montis oliveti posuit qui semina quondam.
Ortus et hinc Iacobus, praetor clarissimus urbis
Ferrariae, legum interpres, iustissimus atque
Moribus inbutus sacris, qui numina adorans
205
Religione deo mentemque animumque dicavit.
Ille fidem rectumque colit tutorque bonorum,
Illi commixtus verborum maximus alma
Cum gravitate lepos, quo se videt altius esse,
Praestat eo sese cunctis submissius ille.
210
Consilio clarus, cultor virtutis honesti.
Servator decorisque pater vindexque malorum.
Non precibus, non ille minis ullisque movetur
Muneribus, sancto quin vindicet omnia iure.
Fulcinium, tu testis ades, Camerinaque tellus
215
Quae nuper Iacobo ut iusto vexilla dedisti,
Stirps quoque magnanimo tribuit Ptolemaea Ioanni
Assissino ortus nulli gravitate secundo.
Nunc nervos intende tuos, nunc, Musa, canenti
Aspira cantusque cies Heliconis ab unda.
220
Solus enim meruit, laudent quem carmine vates,
Sed graviore lyra, nam vita et moribus ille est
Integer ac constans et - res miranda relatu -
Ille senex tantum possit, quod robore vasto
Viribus et iuvenes superet pedibusque manuque,
225
Vsque adeo prodest homini caste acta iuventa,
Vt corpus validum tribuat roburque senectae.
Et nunquam rerum cupidus, non aeris avarus
Quaerit opes ullas quaesitisque abstinet unquam,
Sed potius rebus cunctos impertit egentes.
230
Novit enim mortale genus, quod lege deorum est
Hac genitum, ut cunctos homines defenset et illos
Patre viros uno matura matre creatos
Esse putet, tutatur eos his legibus aeque.
Ac se magnanimum praestans pietate Ioannes
235
Hic facilis nullique graves e pectore voces
Oreque de sacro manant nec iurgia tanquam
Spicula nec querulus sermo, sed dulcior omni
Melle, fluit, populus quo iam ratione carentis
Dirigit afflictos et consolatur amicos.
240
Quid iuvenis faciat, quid vir, quid femina, semper
Edocet, ut norint, quae magna pericula quidve
Conducit patriae, monstrat, quid inutile, si qua
Bella movenda forent, sapiens et praeripit hosti
Consilium (prodest adeo prudentia cunctis),
245
Praedicat et nunquam de se nec lapsa recenset
Tempora, ni prosint urbi sua gesta virisque.
Tunc casus omnis, magnos tunc ille labores
Expedit, ut prudens longaevusque instruat omnes
Et cautos reddat iuvenes patriaeque sibique
250
Consilio monstretque viam, qua summa paretur
Gloria, qua similes possint se fingere divis.
Strenuus et prudens operas navare paratus
Aggreditur duros iuvenili mente labores
Atque magistratus vanos et spernit honores.
255
Magnanimus quamvis princeps praefecerit illum
Vrbibus et summo fuerit complexus honore,
Saepius ipse tamen renuit, non ambitus unquam
Flexit eum populique favor nec magna potestas.
Non ipse ut duros vellet vitare labores
260
Aut quod iam tenues is fastidiret amicos
Auxiliumque suis nollet conferre, sed ille,
Despicienda viris, novit quod gloria semper
Et quod in his potius temnendis gloria maior.
Apparet petiisse animo quam summa superbo,
265
Hoc egit totiens et tot contempsit honores.
Hic quoque Pieridum cultor vatumque sacrorum,
Semper amans illis et totus deditus omnem
Impendit curam, mentem cui magnus Apollo
Inspirat carmenque movet sacrasque sorores,
270
Vt semper viridi cingantur tempora lauro.
Hic igitur doctus, fortis, pius atque verenda,
Maiestate gravis, toto celebrandus in orbe.
Est etiam iustus, prudens, virtute probatus.
Quid multa? Ingenti superat gravitate Catonem,
275
Dardanium pietate ducem Zaleucon et aequo.
Non, ego si magnum spirent mea pectora Phoebum
Castalioque chori veniant in carmina fonte,
Aonidum Liber Nysaeo vertice lapsus
Et mihi tot linguas tribuat, quot in arbore frondes
280
Dependent viridi, fulgent quot sidera caelo
Et semper totidem resonantia vocibus ora,
Ipse meo, possem complecti carmine cuncta
Splendida gesta ducum Ptolemaea prole satorum
Quotque viri fuerint studio Mavortis et armis
285
Insignes ex hoc tam claro sanguine creti.
Nam tu sive velis claros pietate vel armis,
Sive toga summisque opibus tectisque superbis
Eloquioque viros et religione deorum,
Sive homines quaeras longe lateque potentes
290
Principibus magnis consanguinitate propinquos,
Sive velis claros gestarum nomine rerum,
Tales ipse viros Ptolemaeo sanguine natos
Invenies ingens nomen super astra ferentes.
Felix ergo domus, felix Ptolemaea profecto
295
Tantorum fecunda virum, sed pace canamus
Hoc, liceat: duo sunt Ptolemaeae lumina gentis,
Quae tantam stirpem decorant et nomina praebent.
Primum Stella choros inter celebranda dearum
Exuperans sanctis matronas moribus omnes,
300
Illustrans pietate genus, gravitate modoque
Ingentis laudis, quia nunc, Ptolemaea propago,
Aeternumque tenes nomen famamque decusque.
Ast aliud lumen mira gravitate, Ioannes
Assissine, es, cui Musae nosterque libellus
305
Nunc datur ingenti Stellae confectus honore.