Tito Vespasiano Strozzi eroticon 6, 10

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


10. Phylliroes amicae epicedium

Quo miser usque tuos celabis, Tite, dolores?

      Aegraque mens tacitum quo premet usque malum?

Dissimulare prius licuit, dum sol tibi fulsit,

      Candidus et placidae spes bona sortis erat:

5

Nunc fera consilium superat violentia fati,

      Nunc ars indomito victa dolore perit.

Maxima saepe latent sub tristi gaudia vultu,

      At sua cor laesum non bene damna tegit.

Infandos luctus et vulnera pectoris ede,

10

      Atque ea quae nulli nota fuere prius.

Quae si forte times hominum vulgare per ora,

      Silva locum lacrymis praebet opaca tuis:

Silva locum praebet lacrymis, ubi semita nulla

      Cernitur, humani signa nec ulla pedis.

15

Hic querulas tantum volucres habitare ferasque

      Credibile est, procul hinc arbiter omnis abest.

Sol, cuius radios umbrosa cacumina silvae

      Huc vix oppositis frondibus ire sinunt,

Qui nunc Haemonii non immemor ignis et undae,

20

      Forsitan hic mecum condoliturus ades,

Testis eris nihil esse mihi, cur vivere curem,

      Aetheria postquam lux mea luce caret.

Nam quid ego hic aliud, nisi durum ac flebile semper

      Sublata sperem te mihi, Phylliroe?

25

Tu meus ardor eras: in te mea maxima cura

      Haeserat, et voti summa caputque mei.

At nunc a patria, saevi contagia morbi

      Dum fugis, indigno funere rapta iaces.

Et mihi iacturae tantum, tantumque doloris

30

      Conditio dirae mortis acerba tulit,

Vt semper misero iustissima causa querelae

      Crescat, et aeternis commorer in lacrymis.

Heu saevae leges et dura potentia fati,

      Humanum sinitis quae nihil esse diu!

35

An fuit omnino vestras infringere vireis,

      Si paucos etiam viveret illa dies?

Nunc primum viridis campos ingressa iuventae,

      Non extremus honor temporis huius erat.

Dedecet immiteis et acerbos carpere fructus,

40

      Illum quem culti spes tenet ulla soli.

Vos quoque tam subito decus hoc talemque puellam

      Nondum matura morte tulisse nefas.

Serius aut citius vestri mortalia fiunt

      Iuris, et haec illi sors adeunda fuit.

45

Heu funesta dies, nigro damnanda lapillo,

      Tristibus infaustum nomen adepta malis,

Qua puri quondam radios imitantia Phoebi

      Deseruit solitus lumina moesta nitor;

Qua bene compositos artus faciemque serenam

50

      Flaventeisque comas invida texit humus;

Qua vigor ingenui defecit corporis et qua

      Tabuit egregiis artibus apta manus;

Qua vox illa prius morientibus aemula cygnis

      Coepit in aeternam muta silere diem;

55

Quaque pios actus mors interrupit, et altae

      Infregit mentis nobile propositum!

Heu nimium miseri infortunatique parentes,

      Conficiet verus quos sine fine dolor!

Vos luctu assiduo sensum amisisse malorum

60

      Crediderim in vita quos mora longa tenet.

An potuit vestros Niobe superare dolores?

      Cognitaque adversis casibus Anthiope?

Plurima namque licet sint utraque tristia passae,

      Haud minor haec illa clade ruina fuit.

65

Seu mores, sive ingenium, seu gratia formae

      Quaeritur aut priscae nobilitatis honos,

Haesit in hac una simul harum gloria rerum,

      Huius in occasu tot periere bona.

Sic vestra in primis aegre iactura ferenda est,

70

      Nec dabit his aetas fletibus ulla modum.

At sacer ex illo tunc cum discederet ore

      Spiritus, et vestras quaereret illa manus,

Inque oculis vestris cum lumina fixa teneret,

      Quid vobis animi consiliive fuit?

75

Si quemquam potuit praesens extinguere moeror.

      Perdere vos etiam debuit illa dies.

Non habitura parem terquinque peregerat annos,

      Phylliroe vestros inter adulta sinus.

Phylliroen vobis tantum ostendisse videntur

80

      Et subito vobis eripuisse Dei.

Non generum vobis, non caros illa nepotes

      Praebuit, aut dotis dona parata tulit.

Divitiisque brevi gavisa et honore parentum,

      Mox erit exiguus filia vestra cinis.

85

Sed quid ego infelix vestra infortunia tantum,

      Ipse velut patiar vulnera nulla, queror?

Igne cupidineo quicumque fideliter arsit,

      Vnica cui praestans cura puella fuit,

Cui placitum subitis fortuna abrupit amorem

90

      Casibus, aerumnas cogitet ille meas:

Ille suo exemplo poterit mea tristia fata

      Discere, et arcam pectoris acre malum.

Si possent aliqua coelestia Numina flecti,

      Nec vetitum certis legibus esset iter,

95

Quod prius obtinuit Stygiis a manibus Orpheus,

      Sollicito Superi nunc mihi forte darent.

Si proprios iterum levis umbra rediret in artus,

      Carpere concessas me duce iussa vias,

Forsitan admonitus quo rursum perdita pacto

100

      Flentem moesta virum liquerit Eurydice,

Cautius ingrederer nocitura pericula vitans

      Et quaecumque solent gaudia magna sequi.

Ah miser! atque iterum miser! et sine pectore Tite,

      Quo dolor impellit? quae tibi verba cadunt?

105

Tu ne Deum stabili firmatas ordine leges

      Credideris certam deficere ante diem?

Cum semel hinc alium raptae mittuntur in orbem,

      Terrenasque animae deseruere domos,

Praemia pro meritis referunt, sedesque paratas

110

      (Sic statuit Superum provida cura) tenent.

Corpora nec surgunt leto defuncta priusquam

      Vltima iudicii venerit hora sui.

Si tamen aeterni veneranda potentia regis,

      Qui coelo et terris imperat atque mari,

115

Omnipotens qui solus agit mirabile quicquid

      Cernimus et quidquid lumina nostra latet,

Si tibi Phylliroen nunc illa potentia reddat,

      Ne noceas huic quam diligis ipse, cave.

Nam nisi vera loqui piget, his egressa tenebris

120

      Aetheriis gaudet sedibus illa frui.

Et pudor, et nulli pia mens obnoxia culpae

      Rectum iter ad Superos, unde recessit, habet.

Phylliroe felix terris colit astra relictis,

      Magnorum in numero iam nova Diva Deum.

125

Pro quibus inducor ne non ego gratuler illi,

      Ne videar tantis invidus esse bonis.

At, quoniam solitos misero mihi cernere vultus

      Non datur et placidae gratia frontis abest,

Dum moror in terris, dum tu colis aethera virgo,

130

      Accipiet lacrymas dulcis imago meas.

Haec tibi, Phylliroe, similis vera omnia de te,

      Si modo non desit spiritus, ecce refert.

Haec mihi grata comes, seu tendere solis ad ortum,

      Seu iuvat Hesperium visere littus erit;

135

Haec mihi, si Geticas rupeis calidamve Syenen

      Transferar, in caro semper habenda sinu.

Huic ego curarum seriem narrabo mearum,

      Et quoties cupiam te, mea vita, sequi.

Namque, ubi in humanis nulla est constantia rebus,

140

      Quid spe fallaci pascere vota iuvat?

Illi vita fuit longissima, quisquis honeste

      Occidit et spretis quae videt, alta petit.

Interea, dum fila sinunt mea currere Parcae,

      Nec summi iniussu Regis abire licet,

145

Candida quod relevent afflictum insomnia laetor,

      Effigiem referunt quae mihi saepe tuam.

Nam quoties nitidi capitis pulcherrimus ordo

      Per somnos oculis visus adesse meis?

Attonito quoties gemini se luminis ardor

150

      Obtulit? et miro nota decore manus?

Mutua quid referam, quae tu mihi saepe videris

      Accipere, et solitis reddere verba sonis?

O ego quam tali deceptus imagine felix!

      O placidae noctes! o mihi grate sopor!

155

Atque utinam non tam subito me somnus et error

      Linqueret, ac mecum staret uterque diu!

Scilicet ut tecum maneam, pulcherrima, donec

      Longa meae veniant taedia laetitiae.

Dum mortalis eras, neque adhuc te in parte Deorum

160

      Regia siderei viderat alta poli,

Sola tamen mihi numen eras, et criminis expers

      Candidus impura labe carebat amor.

Te supplex igitur meritis pro talibus oro

      Per fratrem, per qui te genuere precor,

165

Vt tua praesentes Superos mihi gratia reddat,

      Vtque mei nunquam non memor esse velis.

At me nulla tui capient oblivia, seu me

      Lux alat, aeterna sive ego nocte premar.

Et quae praecessit maias octava Calendas

170

      Postquam non ultra tu mihi visa dies,

Illa mihi solennis erit lacrymosaque semper

      Indicium tanti principiumque mali.

Hic tibi, dum licuit nobiscum ducere vitam

      Me tenuit laudis maxima cura tuae;

175

Nunc quoque neu praesens neu postera nesciat aetas

      Qualis sub gelido marmore nympha cubet.

Ipse tuum nostro signavi carmine bustum,

      Qua Padus illabens rura paterna videt;

At quicunque leget miseri monimenta doloris,

180

      Verba sibyllino tradita ab ore putet.

Qua nihil in terris tulit haec pretiosius aetas,

      Quae potuit credi, dum fuit, esse Dea,

Phylliroe iacet hic teneris extincta sub annis,

      Proxima Ferrariae dum tenet arva suae,

185

Tempore quo misera pestis bacchatur in urbe,

      Nec sors vicinis parcit iniqua locis.

Crudeles nimium Divi, crudelia fata,

      Perdere quae tantum sustinuere decus.