Tito Vespasiano Strozzi eroticon 5, 4

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


4. ad Hieronymum Castellum philosophum praestantissimum
et amicum optimum

Miraris nostrae diuturna silentia Musae,

      Atque intermissum carmen, amice, doles,

Rurave cur potius teneam, procul urbe relicta,

      Gratave cur nobis sint loca sola, rogas,

5

Atque leveis cur sic videar tenuatus in auras,

      Risus et a vultu fugerit ille meo.

In primis cuperem nunquam haec tibi cura fuisset,

      Tristitiam ut velles tu quoque nosse meam.

Ah ne quaere nimis duros audire labores,

10

      Et quaecumque pudor me reticere iubet.

Nam metuo, novus in lucem si venerit error,

      Ne levitas animi sit manifesta mei,

Cum repetam rursus, quod frustra fortis, et asper

      Culpavi, mea dum ferveret ira nimis.

15

Cum tamen is tu sis, cui non minus omnia possem

      Quam mihi pro veteri credere amicitia,

Occultum retegam tacito sub pectore vulnus,

      Nec grave conabor dissimulare malum.

Parce tamen, quaeso, male convenientia verbis

20

      Quae modo legisti, si mea facta vides.

Nam, mihi quae nuper fuerit sententia, nosti

      Dum mens austeri plena rigoris erat.

Tunc quae magnifico sum fortiter ore locutus,

      Illa ego non unquam dicta fuisse velim.

25

Et piget in dominam turpeis iactasse querelas,

      Quae nunc fida meo, castaque iudicio est.

26a

Haec etiam tristis causam quae praebuit irae

26b

Sit philomeneis lingua recisa modis.

Cur animum rapiat subita inconstantia quaeres:

      Vrget amor, certa qui ratione caret;

Vrget amor, qui saepe deos, hominesque fatigans,

30

      Immiti potuit subdere servitio.

Qui nos praecipue petit improbus et male perdit,

      Despecti vindex non levis imperii.

Ille male extinctos iterum ferus excitat igneis;

      Ille novis fixit pectora vulneribus.

35

Praesentisque mali species, extremaque vitae

      Conditio, ostendunt quam sit amarus amor.

Et mihi nunc demum videor sentire calores,

      Sicelis ignifero quos alit Aetna iugo;

Quos neque sedarit glacies Rhiphaea, nec Hebrus,

40

      Nec Phaethontei flumina magna Padi.

Et quos, ut video, nulla unquam extinxerit aetas,

      Ipse licet vivam secula mille senex.

Vos silvae testes et vos habitantia silvas

      Numina, qualis inest pectore flamma meo;

45

Scitis enim, solus dum lentis passibus erro,

      Quos edam gemitus, qualia verba loquar.

Illius ut nostro semper versetur in ore

      Incisum vestris nomen in arboribus.

Vos, homines, vos, Dei, nostros audistis amores

50

      Et Padus, et celeri proxima fossa Pado.

Ipsi iam pisces, ipsae mea tristia norunt

      Fata ferae, et mecum saepe queruntur aves.

His ego nunc pressus curis noctesque diesque

      Torqueor, oblitus Pieridum atque mei.

55

Conventusque hominum celebres, urbemque perosus,

      Frustra desertis perditus abdor agris,

Et quocumque tuli gressum miser, usque latentem

      Invertit, et lateri sedulus haeret amor;

Haeret amor, qualem nulli experiuntur amantes,

60

      Et qualem nulli dicere fas fuerit.

Hinc graciles artus macies, pallentiaque ora

      Occupat, et rapidi turbinis instar agor,

Et seu lux orbem retegit Phoebeia, sive

      Stellatum profert nox taciturna caput,

65

Sollicito occurrit forma insidiosa puellae,

      Nec patitur somni, nec meminisse cibi.

Tunc ego sole magis nitidos admiror ocellos,

      Noster ubi posuit spicula mille Deus;

Extremo quorum lux eminus ardet in orbe,

70

      Quae facit, ut vivam dispereamque simul.

Illis quicquid habet praestans natura decoris,

      Quicquid iucundi, laetitiaeque dedit.

Tum longi subeunt crines, quos improba quondam

      Implicuit collo saepius illa meo;

75

Ipse ego quos felix variis ornare solebam,

      Floribus, et propria pectere saepe manu.

Gratia formosi subit oris, eburnaque cervix

      Et nivibus puris anteferenda manus,

Qua natura nihil, nihil ars formosius unquam

80

      Effinxit, roseis quae nitet articulis.

79a

Qua non excultum marmor sit laevius et quae

80a

Effulget roseis eminus articulis.

Occurrunt agiles motus et candida membra,

      Grataque proceri corporis effigies.

Me tamen hoc unum stimulis exercet amaris,

      Quod repetit veteres mens male sana iocos;

85

Et quaecumque simul dum fata secunda fuerunt

      Egimus, illa meo pectore fixa manent.

Ipsaque deliciis quondam loca conscia nostris

      Pabula dant lacrymis, materiamque meis.

Atque ita fortunae cogor meminisse prioris,

90

      Ex omni crescant ut mea parte mala.

O mihi perpetuos facies paritura dolores;

      O male luminibus lumina visa meis!

Nunquam igitur placida securi pace fruemur?

      Fletibus aeternis nec modus ullus erit?

95

Quod nisi devictam mentem spes blanda foveret,

      Isset ad extremam fabula nostra manum.

Atque meos casus aegre ferretis amici,

      Cum cinis exiguus et levis umbra forem.

Forsan et ex vobis aliquis, quem Cynthius audit

100

      Scriberet in tumulo talia verba meo:

Hic tegitur Titus, lento consumptus amore,

      Impia cui mortis causa puella fuit.

Haec quisquis legeret, sortem miseratus iniquam,

      Diceret: Infelix, qualis amator eras!

105

Sedibus elysiis tua molliter umbra quiescat,

      Vere ubi perpetuo ridet amoenus ager;

Molliaque irrorant salientes gramina rivi,

      Et levibus foliis abdita garrit avis.

Forsitan et lacrymis pius indulgeret, et idem

110

      Serta daret gelidis myrtea marmoribus.

Tu, sive admissus magnae penetralibus aulae

      Aspectu frueris, colloquioque Ducis,

111a

At tibi, seu magni celebratur principis aedes,

112a

Seu legitur stagiro charta notata seni

Seu divina tibi Ciceronis scripta leguntur,

      Seu Stagiritae verba diserta senis,

115

Sive Plato, seu te pictura moratur Homeri,

      Seu legis altisoni grande Maronis opus;

Sive quid egregium, solita gravitate, reponis,

      Quod praesens aetas, posteritasque probet;

Seu tua de rerum solers facundia causis

120

      Disserit, aut magna sidera mente notas;

Seu prodire paras aegris laturus amicis

      Gratum Paeoniis artibus auxilium,

Cura mei subeat, nec fido corde recedat,

      Si mens haec uni dedita, amice, tibi est.

125

Et quoniam prohibent aliter me vivere fata,

      Et de me certa est alea iacta manu,

Supplicibus votis mecum pia numina flecte,

      Ne mihi difficilis perstet amica diu.

Tunc ego divinos ausim superare poetas,

130

      Fingere pierio carmina digna choro.

Vosque intermedius placida versabor in urbe,

      Et pleno cupiam laetus adesse foro;

Nec gravius tulerim, si quis mea gaudia quaeret

      Maestave mutarit cur novus ora color.

135

Interea, gravis insano stridore procella

      Dum furit, ac ventis aequora pulsa fremunt,

Ipse sub exigua timidus statione latebo

      Si tamen huic statio est, quo feror, ulla mari.

137a

Et fundam nymphis oceanoque preces.

137b

Forsitan haec magnos poterunt infringere divos,

137c

Verbaque non duris auribus excipient:

137d

Sic maris et coeli demum cessante furore

137e

Quassatam accipient littora fida ratem.