3. ad Hieronymuni Castellum Medicum, memorans cum plurima,
tum Stroziae Domus clarissimos viros et pace et bello
Caerula iam roseo vehitur super aequora curru
Ignea producto quae fugat astra die,
Principiumque refert anni, celebresque calendas
Quae nomen servant, Iane vetuste, tuum.
5
Admiranda quibus magni mysteria regis
5a
Et quibus aeterni late misteria regis
5b
Et quibus aeterni misteria sacra tonantis
Nostra colit vera relligione fides.
Iam vaga discurrens puerorum turba per urbem
Annua porrecta flagitat aera manu.
Nec minus incipiunt variis prodire puellae
10
Cultibus atque omni quaeritur arte decor.
Illa gradum profert tyrio spectabilis ostro,
Cui premit ornatas lucida gemma comas;
Candidaque aurata circumdat colla catena
Quae leviter niveos verberat apta sinus.
15
Illa gerit virideis habitus, haec induit albos;
Huic fluit ad rutilos aurea palla pedes;
Pars ferrugineo, nigro pars gaudet amictu,
Et nullus festa cessat in urbe color.
Interea gravibus iuvenum manus anxia curis
20
Huc illuc trepidum fertque referque pedem:
Hic dominae lento sequitur vestigia passu,
Plurimaque incoeptum causa moratur iter;
22a
Et non una suum causa moratur iter;
Ille per anfractus notae regionis amicam
Praeterit, atque alia est obvius inde via.
25
Hic coram alloquitur tenero sermone puellam,
Fingit et ad comitem vertere verba suum
26a
Verbaque cum sotio fingit habere suo
Hic oculis, alter suspirans indicat ignem,
Alter compositis dat sua signa notis.
Ancillam furtim solemnibus ille calendis
30
Convenit, ac dominae munera ferre iubet;
Et tremulum mittit quod crinibus inserat aurum,
Quod levis afflatu ventilet aura suo;
Ille dat Eoa lectos de merce lapillos,
Ille dat Arabia stamina texta manu;
35
Hic donat quicquid solers Hetruria misit;
Hic quicquid tellus Parthenopaea tulit;
Alter, ubi instituit quo munere donet amicam,
Nuntia fit mentis littera blanda suae.
Nec Iuvenum quisquam tota nunc segnis in urbe
40
In quorum captis mentibus haeret amor.
Me puer iste diu curis exercuit iisdem,
Castelle, et studium par fuit ante mihi.
Ille rudem primo castrorum in parte recepit
Post etiam experto signa ferenda dedit.
45
Septimus a decimo cum iam succederet annus,
Signaret teneras cum mihi barba genas.
Hic noctes totosque dies consumpsimus, hinc se
Gaudia nostra, dolor, spesque timorque dabant.
Nec deerat cui, luce sacra, mea dona dicarem
50
Et, sua quae nobis mittere vellet, erat.
Illa sibi fidum quoniam crudelis amantem
Prodidit, illa mei finis amoris erit.
At non parva mihi restant solatia, de me
Quod nullo poterit perfida iure queri.
55
Sic modo felicem placidis Amor extulit alis,
Tangeret ut magnos gloria nostra Deos.
Et modo per casus miserum iactavit acerbos
Praecipitemque suae misit ad ima rotae.
Atque adeo nil dulce suum mihi praebuit unquam,
60
Maxima quin fellis copia mixta foret.
Quid grave servitium, quid summa pericula narrem?
Quid dominae nimia de levitate quaerar?
Perfidiamne prius damnem, moresve sinistros,
Aut mala, quae demens per duo lustra tuli?
65
Vix quondam ultrices tenuit mora tanta carinas,
Cum cecidit graia dardana Troia manu.
Me tamen haud ulli poterant avertere casus,
Fidave amicorum flectere consilia;
Nam rectos animi sensus, dum blanda voluptas
70
Vicit, erant oculis haec aliena meis.
Nec puduit levibus tantum persistere coeptis,
Multa mihi licuit dum meliora sequi,
Cum iustis animum stimulis accendere posset
Sanguine ab Hetrusco Strozia ducta domus,
75
Non obscura quidem, nec aviti nominis expers,
Et quae non patriae nobilitate caret.
Illa nec antiquis opibus, nec prole virorum
Indiget ut numero sit populosa suo.
Et seu facta iuvat bello, seu pace referre,
80
Non contemnendos gens tulit ista viros.
Iustitiae vexiliferum, qui summus habetur
Haec Florentino prima dedit populo,
Tempore Athenarum quo Dux oppresserat urbem
Servitio, et populos, nobilis Arne, tuos,
85
Haec tunc immanem patribus coniuncta tyrannum
Expulit, et tristeis fortiter ulta minas.
Ferrariam turmis hostilibus undique cinctam
Liberat hoc ipso sanguine natus eques.
Cuius ne merito fraudetur carmine nomen
90
Franciscum veteres hunc vocitastis avi.
Scilicet externis dominis servire nepotes
Noluit, Estensis quos tegit umbra domus.
Nec Tyburtina propriis dominatus in urbe
Hannibal auspiciis praetereundus erit,
95
Cui quondam magnae fama virtutis et aequi
Iura sui populus detulit imperii:
Hac genitum stirpe Vbertum modo Mantua vidit,
Insignemque opibus consilioque virum.
Tu quoque, natorum felix grege, Carole, quondam
100
Lumen eras patriae praecipuumque decus.
Hac genitor Nannes descendit origine, cuius
Vitae conveniens exitus ille fuit.
Qui patriae ductor victorem reppulit hostem
Obvius et proprio pectore clausit iter.
105
Qua toties tristi bellorum exercita fato,
Iactat se campis Brixia fertilibus.
Quid, Marcelle, tuas versu sequar, optime, laudes?
Et quos nunc etiam secula nostra vident?
Hinc tibi Pallas adest, omni memorabilis aevo
110
Quem genitum docta Pallade nemo neget,
Lubrica quem nunquam potuit fortuna movere,
Sive adversa illi, sive secunda foret.
Heu qualem amisit discors Florentia civem!
Nunc veluti numen gens Patavina colit.
115
Fer tamen aequo animo, non hic tua crimina, Palla:
Perculit illustreis ista ruina viros.
Sic etiam magnum damnavit Roma Camillum,
Sic et Aristides pulsus ab urbe sua.
Vos quoque dilecti referam mea limina fratres,
120
Nec pudor his fuerit vos numerare viris.
Tuque licet tua Nicoleos nondum occupet ora
Canities aevo nec graviore premat,
Non te ita gessisti, non sic vixisse videris,
Vt mens defuerit, consiliumve tibi.
125
Quid praefecturas et pubescentibus annis
Tradita commemorem saepius imperia?
Adde quod externas legatus missus ad urbeis
Non oneri fueris dedecorive tuis.
Audiit Alphonsus te rex hoc munus agentem,
130
Vidit romani curia pontificis.
Hinc gentes petis Hetruscas, Venetumque senatum,
Et quos nunc populos dicere longa mora est.
Ipse etiam Caesar titulo donavit equestri,
Cum subiit laetae moenia Ferrariae,
135
Magnanimus populo cum dux plaudente creatus
Borsius, et medio structa theatra foro.
Temporis illius, quis gaudia dicere possit?
Cum canerent ipsum plebsque patresque ducem?
Picta coronati proceres vexilla ferebant,
140
Signaque gestabat plurimus alba puer.
Non vario nostri caruerunt flore capilli,
Veraque prosiliit pectore laetitia;
Turba puellarum, speculis affixa domorum,
Spectabat plenis agmina fusa viis.
145
Forsan et ex illis aliquam novus abstulit ardor,
Mirantem Latios, Teutonicosque duces:
Ipse invectus equo felicia vota suorum
Et placida laetos excipit aure sonos;
Nec tamen humanos in tanto culmine mores
150
Nostri maiestas exuit illa Dei.
Deditus huic primis Laurentius haesit ab annis
Et pacis fidus militiaeque comes.
Illius at Princeps morum candore probato,
Immemor officii noluit esse sui.
155
Muneraque ampla dedit, summis et honoribus auxit,
Dignatus socium rebus habere suis.
156a
Et socium magnis rebus adesse iubet
Nec matura ducis sprevit te cura, Roberte,
Cum studium atque fidem nosceret ille tuam.
Praetereo quod sis (neque enim nova gloria nobis
160
Venit) ab hispano rege remissus eques.
Summa tibi laus est, quod prudentissimus heros
Sic tua iudicio comprobet acta suo,
Duxerit ut dignum cui terras ipse regendas
Indomitae vellet credere Flaminiae.
165
Hos inter super unus eram, quem clara moverent
Nomina, quem laudum sollicitaret amor:
Improbus irrisit meditantem magna Cupido,
Struxit et occultas callidus insidias;
Incertaque leves sensus dum mente labarent,
170
Se nova forma malis obtulit ominibus,
Quae mihi non hominis quicquam (nisi vera negentur),
Ast immortalem visa referre Deam.
Hac ego sum captus iuvenis lentusque rudisque,
Nec rigida saevi natus in urbe Getae:
175
Illa meo victrix iniecit vincula collo,
Quae Venus e solido facta adamante dedit.
Vincula quae fessi decimo vix solvimus anno,
Error ubi misero pectore vanus abit.
Iam mihi mutandus vitae tenor ille prioris,
180
Atque alios aetas flagitat ipsa modos:
Saepe solet lapsos dolor ad meliora vocare
Et mala non nunquam causa fuere boni.
Inclyta ni Danai vastassent Pergama, nunquam
Condita Iuleo sanguine Roma foret;
185
Pygmalionei sceleris commota furore
Nobilis egregium foemina struxit opus.
Ast ego fallacem toties expertus amicam
Multaque perpessus quae meminisse pudet,
Tandem foemineas didici cognoscere fraudes,
190
Casibus et coepi doctior esse meis.
Iamque novis animum studiis effingere nitar,
Exempli ad monitus, consiliique tui:
Namque semel satius quam nunquam ad sana reverti
Ponitur hic levibus meta suprema iocis.
195
Quod nisi praecipitem mea me fortuna tulisset,
Ni sensus omnis eripuisset amor,
Sollicitae poteras olim succurrere menti,
Vnus eras nostro tu medicina malo.
Nam quoties monitis sanare fidelibus aegrum
200
Tentasti, et coepta me revocare via?
Saepe etiam nostra memini te sorte dolentem
In gemitu lacrymas non tenuisse meo.
Sic neque cessabas urgens avertere fatum,
Dum licuit dubiis tradere rebus opem.
205
Meque ubi prolapsum penitus gravis impulit error,
Et miserum pressit certa ruina caput,
Haud infelicem voluisti linquere amicum,
Quaeque in te pietas debuit esse, fuit.
Ergo Scylla prius; Scyllaeque adversa Charybdis
210
Praebuerint fessis puppibus hospitium,
Ante suo Nereus gelidas admiserit arctos
Aequore, terra polus fiet, et ignis aqua;
Mutatae prius accipient nova corpora formae
Quam nostro emigret pectore cura tui;
215
Quippe et amicitiae veteris te cogimur usu
Et meritis in nos semper amare tuis.
Pluraque sunt etiam, quibus aspera flectere possis
Pectora, et immiteis conciliare feras:
Convenit ingenio iucundae gratia formae,
220
Nobilitas animi nec latet illa tui.
Est in te probitas nullius conscia culpae,
Qua tibi mortaleis allicis, atque Deos.
Quicquid et ingenui sentit mens plena vigoris,
Exprimit ornatis lingua diserta modis.
225
Ipse etiam medica praefecit Delius arte,
Restinxitque tuam Gorgonis unda sitim.
Scilicet humanas ut possis carmine menteis
Corporaque auxiliis aegra iuvare tuis,
Non te praetereunt naturae arcana potentis,
230
Non homini quicquid fas didicisse fuit;
Sed licet ingentis superet nova gloria laudes
Et sublime tuum nomen ad astra ferat,
Non tamen a recto sevecta modestia calle est,
Seque intra metam continet illa suam:
235
Sic te humili potuit virtus secernere vulgo,
Et carum magnis reddere principibus.
Respicit in primis ducis indulgentia nostri,
Et probat ingenium Borsius, atque fidem;
Teque sibi electum vitam cui crederet omnem,
240
Prosequitur magnis non sine muneribus;
Nec tibi Dux tantum, quantum Ferraria debet
Et populi, auspiciis quos regit ille suis.
Nam cunctos pariter, servato Principe, servas,
E cuius pendet nostra salute salus.
245
O ego quam felix talem sortitus amicum,
Itala cui multos non tulit ora pares!
Illum ego ni gratus studio complecterer omni,
Quem gens caucaseis rupibus orta colat,
Et ferrum et silices, adamantaque vincere possem,
250
Durus, et indomitis saevior esse feris.
At quoniam tuus e cunctis se partibus in nos
Effundit longo tempore notus amor,
Fortunamque meam, quaecumque erat illa, putasti
Communem semper non minus esse tibi,
255
Laetus eris, cum me meliori sorte videbis
Non ulli addictum vivere servitio;
Quodque meo expulerint veteres de pectore curas,
Sacra feres magnis debita numinibus.
Nunc ut prisca sequar soliti vestigia moris,
260
Accipe solemni munera nostra die:
Munera non gemmis ullis pretiosa nec auro,
Nec quae phidiacum nobilitarit ebur;
Sed quae pegasides suaserunt mittere nymphae,
Et Cirrhae Dominus, bisgenitusque puer:
265
Ingratam his olim memini gaudere puellam,
Cum legeret laudes illa superba suas:
266a
Dum canerem laudes proditus ipse suas
His tu muneribus succedere dignior, haec sint
Antiquae certum pignus amicitiae.
At tu, saeve puer, procul hinc cum matre recede,
270
Et sine securos nos agitare dies:
Non ego deserui tua castra, sed ipse relictus,
Nunc vitae cogor consuluisse meae.