Tito Vespasiano Strozzi eroticon 5, 1

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


1. ad Pium Secundum Pontificem Summum
in adventu eius Ferrariam commendatio
quod bellum adversus Turcos meditetur

Deseruit solito formosior aequora Titan,

      Illuxit votis mille petita dies,

Qua tu, Romanae sedis moderator et orbis,

      Cui dedit omnipotens sceptra verenda Pater,

5

Dirigeres nostras iter expectatus ad oras

      Et Borsi intrares hospita tecta ducis.

Quid potuit laetae contingere gratius urbi,

      Quidve tuo maius numine terra dare?

Nil ultra cupimus, nil, te praesente, veremur,

10

      Dum sacra Pontificis cernimus ora Pii,

Quem propriis ultro tendentem laudibus, ipsi

      Novimus Augustum hunc promeruisse locum.

Haesit ubi numeros tua gloria ducta per omneis

      Vlterius nihil est quo ferat illa gradum.

15

Ipse licet maneas tantarum in culmine rerum

      Nostraque te exultet Principe relligio,

Non tamen humanos praeclara modestia mores

      Exuit, et nulli est mitius ingenium.

Ergo non alio fas est te nomine dici

20

      Quam tua quo pietas nota sit, atque fides.

Iustitiamne prius mirer, sanctissime praesul,

      An memorem largas ad pia dona manus?

Quid tua quas habeat vireis facundia, dicam?

      Quantaque de docto pectore vena fluat?

25

Te non ulla latent clarorum scripta virorum,

      Nulla sacrae series te fugit historiae.

Nec tua contemnit generosos cura poetas

      Quos divinae aliquid mentis habere ferunt.

Tale sed ipse facis, vatum doctissime, carmen,

30

      Quale canit sumpta Delius ipse lyra.

Quod si festa sacros poscunt altaria ritus,

      Debitus et Superis concelebratur honos,

Cernimus augusta te maiestate sedentem,

      Cui tegit albenteis sacra corona comas.

35

Inque tuo gravitas sedet ac reverentia vultu

      Atque pios gestus pendula turba probat.

Alme Pater, salve; salve, qui claudis et idem

      Clavigera reseras regna beata manu.

Salve, quem colimus, quem credimus atque fatemur

40

      Aetherii sanctas Regis habere viceis,

Romanae sedi qui non minus addis honoris

      Quam tibi contulerit Ponteficale decus.

Pastorem lacero cum te praefecit Ovili,

      Consuluit misero cura superna Gregi.

45

Vt taceam, latiae quae sit tibi cura quietis

      Et per te patriis ocia parta focis;

Vtque Tarentinos, duce te, Roverella tumultus

      Sedarit iussis, consiliisque tuis;

Singula neu referam, quae tu recteque pieque

50

      Inter mortaleis numinis instar agis,

Perfidus ecce Dei populos invasit Amyrras

      Et Scythicus nostro regnat in orbe furor.

Actum erat, instabat victor crudelis, erantque

      Omnia plena metus, omnia plena fugae.

55

Hunc Maometheas terris imponere leges

      Non sinis et tristeis comprimis ipse minas.

Namque, ubi Pontificem Te barbara turba creatum

      Audiit, atque animos, propositumque tuum,

Substitit in medio rerum conterrita cursu,

60

      Nominis et fama pene subacta tui est.

Improbe, quid te igitur facturum, Turca, putemus,

      Romanum accipies cum vigilare Ducem?

Iamque lacessitas animare in proelia genteis?

      Iustaque in immiteis bella movere feras?

65

Ecce tremit Rhodope, pavet imo conditus alveo

      Et revocat celeres impius Hebrus aquas.

Bellipotens Mavors iam Thracia regna reliquit

      Iam pro Romanis induit arma suis;

Iam virtute sua totum Pius excitat orbem;

70

      Infelix, moneo, iam tibi, Turca, cave.

Nam tua, quae nostro langore ferocia crevit,

      Concidet, et latias experiere manus.

Nos Pelopis regio amissa et Byzantia clades

      Admonuere tuae, perfide, saevitiae.

73a

Nos Peloponnesus tandem et Byzantia clades

74a

Admonuit fraudis perfidiaeque tuae.

75

Nec solum nostris, scelerate, fugabere terris,

      Sed fugies patrios pulsus ad usque Getas,

Vel Pius, immiti miles de gente triumphans,

      Iniiciet capto ferrea vincla tibi.

Ite, duces, trepidum pia signa feramus in hostem,

80

      Dextera iam faustum concinit omen avis:

Vicimus; imbellis dat terga fugacia pubes,

      Sparsaque Amyreo sanguine fumat humus.

Haec tua, Pi, laus est, tua gloria; teque parentem

      Auspiciis vocitat libera terra tuis.

85

Vnus enim Scythicam miseris avertere pestem

      Gentibus, oblata commoditate, potes.

Nec te posse sat est, sed adest tibi certa voluntas,

      Idem etiam rectae non rationis eges.

Dum procul hostis abest, et adhuc sine fine supersunt

90

      Oppida, barbarica non violata manu,

Degere secura potuisti tutus in urbe,

      Aetatique simul consuluisse tuae.

Sed gravis afflictae fidei te iniuria movit;

      Sollicitant animum nostra pericla tuum.

95

Anxius his stimulis Romanas deseris arceis

      Et longum, infirmo corpore, carpis iter.

Non labor, aut imbres, obiectave flumina, non te

      Apenninicolae continuere nives.

Interea laetis clamoribus insonat aether

100

      Et tibi fert patrios obvia turba Deos.

Vndique concurrunt, in te sua lumina pascunt

      Exoptat longos et tibi quisque dies.

Auguriis sibi quisque animum felicibus implet

      Et suscepta tuo nomine vota facit.

105

Vnum omnes pariter te poscere fata loquuntur,

      Quo duce turcarum stirps scelerata cadat.

Qua re age, et inceptum, Pater optime, perfice munus;

      Et tibi commissas respice, Pastor, oveis,

Pro quibus innumeros quaeris, paterisque labores,

110

      Nec senio virtus ista premente iacet.

Nulla tuis poterit maiorum gloria rebus

      Aequari, et cedent cuncta tropaea tibi.

Hic saevum Annibalem, fortesque subegit Iberos

      Vltus honoratae funera bina domus.

115

Hic domitis Asiae populis, victoque triumphat

      Antiocho, et patrias strenuus auget opes.

Ille capit Persen, vinctum trahit ille Iugurtham

      Cimbrorumque sua comprimit arte minas.

Conatus, Catilina, tuos hic fregit, at illi

120

      Egregium nomen Creta subacta dedit.

Ille vagum Cylicem, et sertoria contudit arma

      Iuraque Romani protulit imperii.

Orbe sub arctoo bis quinos ille per annos

      Vicit et extremum subdidit Oceanum.

125

Alter, ubi terras simul et pacavit et aequor,

      Iuncta suo meruit templa tenere Iovi.

Alter et Aurorae populos penetravit, et Indis

      Pellaeum imposuit, victor ubique iugum.

Adde Pium Aenean, Alciden, Hectora, Achillem

130

      Et quoscumque canit Graecia magna duces.

Omnibus his celebrem virtus dedit inclyta famam

      Et gestae eximium res peperere decus.

Tu tamen hos superas, neque enim te ducit inanis

      Gloria, nec regni dira cupido tenet.

135

Verus honos, fidei studium venerabile nostrae

      Hoc te praeclarum sumere iussit onus.

Quod cupis, externae gentes novere probantque

      Et iungit socias Pannonis ora manus.

Hoc, Hispane ferox, et idem, Germania, sentis

140

      Nec tuus in tali tempore Caesar abest.

Gallia pacatis aderit comitata Britannis

      Et munita suis rupibus Illyria.

His comes Epeiros veniet, Cyprosque, Rhodosque

      Et positae nostris insulae in aequoribus.

145

Pars quoque Threiciae gentis simul induet arma

      Inque tuum exitium, Turca superbe, ruet.

Quid loquar Italiae felicia regna potentis,

146a

Exitioque aderit, turce superbe, tuo.

147a

Quid loquar Italiam, quae vix tua iussa manebit.

Quam gravis in rabidos concitat ira canes?

      Hanc prius unanimem tua si sapientia reddet,

150

Sub latias venient ultima regna manus.

      Tecum erit Alphonsi proles clarissima regis,

Rex ipse, atque hominum millia multa dabit;

      Sforcius hinc heros premet, hinc Florentia tecum

Stabit et auxilium proxima Sena feret;

155

      Sena, triumphaleis inter celeberrima terras

Felix Sena, Pii patria Pontificis.

      Hinc Ligur, hinc Venetus terraque marique iuvabunt,

Ardor Arimineae nec minor urbis erit.

      Magnanimusque ruet dirum Sismundus in hostem

160

Et Malatesta suas iunget amicus opes.

      Hos, inimicitiis positis, Federice, sequeris,

Vrbinumque manet gloria magna tuum.

      Non Manfreda domus, nec opem Gonzaga negabit

Mantua, nec forti subdita terra Pino.

165

      Adde alias urbeis, opibusque virisque potenteis,

Quosque tua populos sub ditione tenes.

      Agmina longa Ducum felicia castra sequentur

Et tingent rubra candida signa cruce.

      Hos inter, venerande Parens, Dux Borsius ibit;

170

Borsius, Ausonii spesque decusque soli.

      Borsius, Italicae pacis servator et autor,

Romanae verus Relligionis amor.

      Ille tibi fidus studio, tibi deditus omni

Seque suumque libens obtulit imperium.

175

      Qui genus omne hominum, quamvis bene multa merendo

Ingeniique sui dexteritate liget,

      Te tamen in primis unum colit, atque fatetur

Se debere Pio plurima Pontifici.

      Hoc tua Maiestas, et vincula sanguinis, et qua

180

Excellis virtus fasque piumque petunt.

179a

Cum virtute tua tumque tibi sanguine iunctus

180a

Tumque tu sanctae sis caput ecclesiaie.

Illius ecce potes gratam cognoscere mentem,

      Illius insignem cernere laetitiam

Hi quoscumque vides nullo de more paratus,

      Et passim stratis haec nova forma viis,

185

Haec hominum quaecumque tibi fuit obvia turba,

      Adventum excepit quae modo pompa tuum,

Omnia magnanimi Ducis haec testantur amorem

      In te quem ex omni crescere parte vides.

Maxima quae si quis, (nam sunt ea maxima) ducit,

190

      Ipse putat meritis inferiora tuis.

Hunc talem, tantumque, Pater mitissime, Regem

      Qui tibi non ficto pectore servit, ama;

Quem benefacta patrum, et proprio quaesita labore

      Commendat fidei gloria summa tuae.

191a

Hunc pietate tua complectere, suscipe totum

192a

Et dignare suos hospes inire lares

193a

Quem virtus propria et veterum benefacta parentum

194a

Commendant fidei nunc pater alme tuae.

195

Quicquid opum per te quodcumque parabit honoris

      Protinus accedet rebus id omne tuis.

Non apud immemorem stabunt tua facta, nec ulli

      Concedet magnis Borsius officiis.

Hunc igitur bonus et cognatam respice gentem

200

      Estensemque domum, Ferrariamque tuam.

Vive diu felix, Superi tua vota secundent,

      Vt subeat Latium barbara terra iugum.