Tito Vespasiano Strozzi eroticon 4, 31

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


31. ad Anthiam quod eius perfidiam deprehenderit quodque
ab eiusdem amore penitus se alienaverit

Quid me composito nequicquam, pessima, vultu

      Conaris veteri reddere servitio?

Nam mihi promittis fallaci plurima nutu;

      Ast ego dedidici credulus esse nimis.

5

Crede mihi: non sum, quem post haec fallere possis,

      Sed fugiam cauto retia nota pede;

Nec veluti canis ad vomitum mox ipse redibo:

      Exclusum foribus me semel esse sat est.

Te teneat solus, tecum tuus iste Cupido

10

      Regnet, et arbitrio te regat usque suo.

Ille tuis leges imponat amoribus unus

      Et vigil observet singula facta tua.

Si tamen amborum levitas incognita non est,

      Haud stabit longo tempore vester amor.

15

Nam neque tu poteris uno contenta manere,

      Nequitiam et fastus nec feret ille tuos.

Adde quod annorum et primae bona gratia formae

      Decidit, atque aetas sex tua lustra videt,

Et tibi corrupti nimio medicamine crines,

20

      Vt folia, autumno iam veniente, cadunt.

Non solito fulgore micant ardentia quondam

      Lumina, non idem permanet oris honos.

Nec minus infecit denteis color ater eburnos

      Et reliqui, amissis quattuor, usque dolent.

25

Quaeritur unde illis mutatio tanta repente

      Facta sit, at fuci causa fuere tui.

Nec potes infelix damnum celare pudendum

      Et frangis blaeso singula verba sono.

Turget ab ingrato pingui tibi corpus ineptum

30

      Vixque vales tardos lenta movere pedes,

Qualis anhela gravi mendicat Toccia passu,

      Dum pro nubenti Virgine dona petit.

Plurima sunt etiam, quae si numerare laborem,

      Longa nimis de te surgeret historia.

35

Ista tuo Paridi fastidia, crede, movebunt;

      Ignis hic incipiet frigidus esse cinis.

Namque vaga exhaustis quamvis tibi Grimma tabernis

      Succorum tota quicquid in urbe, ferat,

Pluraque quam Circe, quam Colchis gramina miscens

40

      Incedas, vario picta colore genas,

Non tamen efficies, te sic mirentur ut olim,

      Carmine cum primum es nobilitata meo.

Vna prius vulgi cum pars ignota fuisses,

      Coepisti insignis laudibus esse meis.

45

Et nisi iam malles vitiis corrumpere, si quid

      In te contulerant arsve, Deusve boni,

Nulla dies poterat nostros dissolvere amores,

      Prima mihi fueras, ultima cura fores.

Nunc, ubi contempti ratio te nulla pudoris

50

      Nec mea cum longo tardat amore fides,

Vt violenta ruunt abruptis flumina ripis;

      Sic te praecipitem turpia vota ferant.

Sed graviter tua me licet inconstantia laedat,

      Perfida, non hostis, non tibi amicus ero.

55

Libera vindictae quin si mihi copia detur,

      Nil me ultore mali, nil habitura boni es.

Quod si non aliam pateris pro crimine poenam,

      Mens infert gravius conscia supplicium.

Te non illa dies, te non requiescere nocteis,

60

      Accedant quamvis prospera multa, sinet;

Illa tibi ante oculos periuria mille reponet

      Mille tuas arteis, multiplicesque dolos.

Et referet, quam nunc distet tua forma priori

      Quamque tui similis non videare tibi,

65

Quae tua sit levitas et quanta superbia pectus

      Impleat et quantum sit tibi nequitiae.

Curas illa meas verumque ostendet amorem

      Fidaque tam longi temporis obsequia.

Tum quicquid pro te vel dixi, ingrata, vel egi

70

      Propones animo sola relicta tuo:

Nam vitiis novus iste tuis offensus amator

      Quam facile incepit, tam cito deficiet.

At cum risus eris populo, cum fabula fies,

      Tristis ego in multis millibus unus ero.

75

Non quod iniqua mei fortuna occurrat amoris

      Aut mihi iacturae sors sit acerba meae,

Sed quia tale nihil sperans de te, improba, quondam,

      Iudicio incautus fallor ab ipse meo.

Non tamen aut ista capior nunc primus ab arte,

80

      Fraudibus aut vestris nunc ego finis ero.

Multus passus idem est, et idem patietur amator,

      Pluraque quae nostris sunt graviora malis.

At tu infamis eris, turpique notabere culpa,

      Transfixa aeternis undique iudiciis.

85

Neu patiare diu convitia tanta superstes,

      Illa tibi exemplum nobile Myrrha dedit.