Tito Vespasiano Strozzi eroticon 4, 26

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


26. ad Hieronymum Castellum de Abbate quodam sibi indulgente.
Carmen ex tempore coram Hieronymo Castello editum
de abbate quodam Epicureo

Quid mecum tacitus mediter, Castelle, rogasti:

      Abbatem hunc vitae non rudis esse reor.

Nec tu crede mihi, rubicundos aspice vultus,

      Et tumidi pinguem ventris aqualiculum.

5

Ille boves macras et brigantinia musta

      Odit, nec totos vult vigilare dies;

Illius in turdis sermo versatur et offis;

      Gnosiaco spumant livida labra mero.

Si prodire decem parat extra limina passus,

10

      Nec ieiunus abit, nec pede carpit iter.

Quod Bacchus, lautaeque dapes, atque ocia suadent,

      Id sequitur, saturi provida cura patris;

Si virtus, et opes; si gloria moribus istis

      Quaeritur, hac coelum si datur ire via,

15

Ipse quoque optarim positis, Hieronyme, curis

      Molliter in tali vivere luxuria.