Tito Vespasiano Strozzi eroticon 4, 17

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


17. ad Marcum Venetum magnis laudibus eius ingenium
prosequentem quaerentemque cur leviora consectando
altiorem materiam non aggrederetur

Me tua, Marce, novo celebratum carmine musa

      Bellerophonteis vatibus inseruit.

Magna tibi a nobis debetur gratia, nec me

      Immemorem tanti muneris esse decet.

5

Non tamen his adeo confidere laudibus ausim

      Vt me, quod non sum, turpiter esse putem.

Haec est causa, leveis quod scribam semper amores,

      Magnanimi veritus tangere facta Ducis.

Namque ea divini virtus et gloria Borsi est,

10

      Poscat ut egregii nobile vatis opus.

Quod si forte meos lusus contempseris, aut tu

      Magna cane, aut simileis ede poeta iocos.