Tito Vespasiano Strozzi eroticon 4, 5

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


5. de die natali Anthiae

Natalem Dominae mecum celebrate coloni,

      Et positis curis undique cesset opus.

Hunc nitidi servate diem, vinclisque solutis,

      Demant servitio libera colla boves.

5

Nunc agitate choros et carmina dicite laeti,

      Nec madidum verno stet sine flore caput.

Cernite quam roseus successit ab aequore Titan,

      Vtque tegant clarum vellera nulla diem.

Garrula vicinis carmen Philomela sub umbris

10

      Integrat et solito dulcius orsa queri.

Hac foecunda die pubescunt gramina campis;

      Floriferos aperit terra benigna sinus.

Hac quoque luce Venus mediis in fluctibus orta est,

      Dixit et Aprilem nomine diva suo.

15

Omnia laetantur, pariter laetemur et ipsi,

      Candida nos positis mensa vocat dapibus.

Ocius annosum pueri proferte lyeum,

      Porgite sollicita pocula plena manu.

Tibia nunc hilaret bifori convivia cantu,

20

      Atque habeant nullum verba iocosa modum.

At tu, quae magnam sine me incolis urbem,

      Anthia, natali munera solve tuo.

En agedum; lymphis nitidi rorentur ocelli,

      Atque suo tenueis ordine pone comas!

25

Hinc roseis digitis habilem tibi finge coronam

      Membraque seposita candida veste tege.

Sic demum genio meriti referantur honores;

      Ille novum mira condidit arte decus.

Ille tibi insignem cui cedunt omnia formam,

30

      Ille etiam eximium praebuit ingenium.

Sed tibi nec libeat Pauli procedere ad aras,

      Nec pete clamoso proxima templa foro.

Nec minus angelicae fanum memorabile Matris

      Effuge, rivaleis haec loca semper habent.

35

Ipsa Dei satis est volucres qui ponderat umbras

      Si vetus oblato munere limen adis.

Hic mille impedient Iuvenum tua vota catervae,

      Anthia, rarus in hac aede vagatur amans.

Tunc securus ero, tunc me tibi pectore fixum

40

      Crediderim longa posse manere die.