4. ad Isottam. Sigismundus Pandulphus malatesta
Isottae ariminensi
Hanc Sigismundi tibi fert Isotta salutem
Nomine sollicita littera facta manu.
Scribere difficile est quam me nova cura fatiget,
Quam mihi mors fuerit patris acerba tui.
5
Eius enim nobis nimium iactura dolenda est
Qui praestans factis ingenioque fuit.
Et quamcunque illi patriam fortuna dedisset,
Illam ortu potuit nobilitare suo.
Sed quamvis nostrae summum decus adderet urbi,
10
Clarus et innumeris esset imaginibus,
Virtutesque viri quamvis ego semper amarim,
Te propter nobis carior ipse fuit.
Nec minus hunc colui, quam dux troianus Achatem,
Quam rector graiae Nestora militiae.
15
Sed fortuna diu gressu non pergit eodem,
Spesque hominum vanas insidiosa facit.
Invidisse mihi crudelia fata videntur,
Iniecitque feras impia parca manus.
Ille iacet cuius dulci sermone fruebar,
20
Quo potuit curas saepe levare meas.
Cuius recta fides, ingens prudentia, fidum
Consilium, gravitas digna Catone fuit.
Ast ego dilecti casu cum vexer amici,
Me cruciat luctus, cara puella, tuus.
25
Et tristes lacrymae, et saevi sine fine dolores,
Dilacerant miseris pectora nostra modis.
At mihi, sive libet castris educere turmas,
Signaque in adversos Martia ferre duces,
Sive per hostileis latum diffundere campos
30
Agmen et in victo castra locare solo,
Seu placet obsessis invadere moenibus urbeis,
Oppida seu victor capta subire pacem,
Protinus ante oculos tua se se ostendit imago
Flebilis et curas excitat illa meas.
35
Nec sic erepta Aeacides Briseide, nec sic
Orpheus amissa coniuge moestus erat.
Quod si nostra tibi virtus et gloria cordi est,
Desine nos fletu sollicitare tuo.
Ecce meo afficitur moerore exercitus omnis
40
Proque suo nimis est anxia turba Duce.
Et pariter fremit, atque aliquid putat esse sinistri;
Quid tamen, ignorat, veraque causa latet.
Saepe mihi comites: Quid dux fortissime, dicunt,
Tristis es? ac vultus quid petit iste tibi?
45
Si bene fortunamque tuam, praeclaraque facta
Novimus, et laudis tot monimenta tuae,
Te potius gaudere decet, quem magna tuentur
Numina, cui Mavors, Iuno, Minerva favent.
48a
Pallas cui Iuno Marsque favere solent.
Talibus, atque aliis conantur demere curas,
50
Conveniens morbo nec medicina meo est.
Protinus una potes tantum lenire dolorem,
Spes mea, si gemitus comprimis ipsa tuos.
Manibus officium pietas immensa paternis
Praestitit; iste modum debet habere dolor.
55
Aspice post nimbos nitidum quam saepe reducat
Vectus Lucifero Cynthius axe diem.
Aequora placantur, quae nunc Aquilone tumebant,
Et cedit fratri roscida luna suo.
At pluvialis hiems Zephyro spirante recedit,
60
Omniaque alternas constat habere vices.
Hanc natura potens stabili tulit ordine legem,
Desinat ut quicquid coeperit esse semel.
Metas cuique suas dat inexorabile fatum,
Et nil morte homini certius esse potest.
65
Illa malis requiem, finemque laboribus affert,
Quorum si spectes agmina longa, ruunt.
Viderat hoc celeber Samiae telluris alumnus,
Hoc et magnanimus sensit Anaxagoras.
68a
Ille nec effudit lacrimas in funere nati
68b
Nec movit vultus nuntia fama suos.
Hoc Xenophon sensit, quem non revocavit ab aris
70
Filius extinctus, nec doluisse ferunt.
Ergo quid incassum prodest tot fundere questus?
Nil casus nobis attulit ille novi.
71a
Ergo quid incassum miseros effundere questus,
72a
Prodest? nil casus detulit iste novi.
Natus enim mortalis erat, cui tempore parvo,
Et si nunc maneat, mors obeunda fuit.
75
Defuit haud quicquam dum vivere fata dederunt
Quo felix dici debeat ille minus.
Caetera si desint, fortunatissimus esset,
Cum tu illi talis filia contigeris.
Adde quod ad superos aditum mens aequa, fidesque
80
Et virtus praestans, religioque dedit.
Non igitur grati nec amantis signa videntur,
Illius tantis ingemuisse bonis.
Et si quis remanet post fata novissima sensus,
Aegre fert lacrymas umbra paterna tuas.
85
Quod te per cineres animamque parentis, et illum,
Qui nos iunxit Amor, per Veneremque rogo,
Per quaecumque tibi parvae dedit oscula mater,
Per spem paternam, per faciemque tuam,
Per Sigismondi, (si qua est tibi gratia) nomen,
90
Te praeter cui non ulla placere potest.
Nil profuturas, oro, compesce querelas,
Queis tua concutitur flore iuventa suo.
Desine sidereos lacrymis corrumpere ocellos,
Et rigido roseas ungue notare genas.
95
Parce precor formae qualem praelata duabus
Valle sub Idea, mater Amoris habet.
Si tua cara minus, nostrae succurre saluti,
Quae nisi desieris, nulla futura brevi est.
Si pater occubuit leto moestamque reliquit,
100
Affines adsunt, frater, opesque tibi.
His quoque me, cui non obscurum nomen in orbe
Clara dedit virtus, connumerare velis.
Quem crines flavi rapiunt, oculique loquaces,
Quique caret dura rusticitate pudor.
105
Qui tibi frater ero, genitorque et fidus amator,
Dum mea torquebit fila secunda Soror.
106a
Stamine dum Lachesis currere nostra sinet.
Ipse loqui coram potius, quam scribere vellem,
Ocia si qua mihi Martia bella darent.
Est aliquid veras voces audire precantis,
110
Exorant lacrymae quod fera corda negent.
Auxilium tulit Aesonidae Medea roganti,
Ante aras flentem viderat illa virum.
Supplicibus praesens Theseus Minoida verbis
Flexit, ut implicitam solveret arte viam.
115
Spem tamen hanc, et amor tuus in me, Isotta, fidesque
Dant, ut adesse putes, cum mea verba legis.
Et simulac nimio pectus moerore levaris,
Augebit vireis firmior illa suas.
Quod, si vera monent, nec amantem insomnia fallunt
120
Quae sopor obscura candida nocte tulit,
Te fore quamprimum laetam, facieque serena
Fatidico cecinit Delphicus ore Deus.
Phoebe fave et votis bonus annue, nuntia lucis
Ante tuos currus, sic Dea semper eat.
123a
Phoebe fave precor et propius mea visa secundes
124a
Sic Aurora tuos sedula iungat equos.
125
Aeteriumque tibi sternens iter, increpet atrae
Humenteis umbras noctis, et astra fuget.
Sic formosa tibi Eunomie, coetusque sororum
Pareat, et vigili serviat officio.
Sic cum permenso laberis ab aethere cursu
130
Doris Atlanteis laeta receptet aquis.
130a
Mollibus excipiat cerula Thetis aquis.
Sic leviter Phaethonta tegat lapis, et tua Delos
Perpetuo maneat non agitata notis.
Semper et intonsos cingat tibi laurea crineis,
Et semper tibi sint carmina, sintque lyrae.
135
Longa sed afflictam ne lasset epistola mentem,
Cogimus invitam sistere Diva manum.
Illa quidem nollet, mihique adversata repugnat
Sponte operam tribuens officiosa suam.
Et veluti tecum praesens nunc ipsa loquatur,
140
Gaudet, et haec scriptis addere pauca monet.
Vt memor usque mei nullis exercita curis
Vivas, hoc poterit gratius esse nihil.
Sic ego securus vivam, sic me tibi custos
Insignem multa laude remittet Amor.