Tito Vespasiano Strozzi eroticon 2, 3

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


3. ad Hieronymum Castellum medicum.
Ad Iovinianum poetam Siculum quod Anthia
sibi in amore non respondeat

Sic Venus insanos, Hieronyme leniat igneis,

1a

Sic mihi Pieriae faveant Ioviane sorores

1b

Et mea Castaliis fontibus ora rigent;

1c

Sic Venus insanos properet lenire furores

Vt miser assiduis uror amans facibus.

Illa tamen laeto spectare incendia vultu

      Sustinet, ac nostris ridet iniqua malis.

5

Sed quo dura magis misero adversatur amanti,

      Hoc magis attonitum me nova forma rapit,

Atque ubi nox terras gelidis circumvolat umbris

      Non levis insurgit pectore cura meo;

8a

Et vaga roriferos luna fatigat equos;

8a

Tum mihi difficile figit sub pectore curas

8b

Et gravibus stimulis improbus urget amor.

Ante oculos nigri Dominae referuntur ocelli

10

Collaque riphoea non minus alba nive.

      Miror ut incedat gressu veneranda superbo;

Fulgeat ut nitido pressa adamanto coma.

      Sive lyram increpuit, seu carmina dixerit, uror,

Sive agileis docta moverit arte pedes.

14a

Seu tenues agili moverit arte pedes.

15

Singula dehinc vigilans volvo, sensusque labanteis

      Et mentem implicitam vexat acerba Venus.

Tum magis atque magis noctes deflentur amarae,

      Nec mihi Pierides nec mihi Phoebus adest.

Iamque tuis valeas musis comitatus Apollo,

20

      Si minus hac Dominae frangitur arte furor.

Alphonsi non arma cano victricia regis,

      Quantave sit domita gloria Parthenope;

Nec refero quae sint Leonello in principe laudes,

      Quem velut Augustum secula nostra colunt.

25

Non Sigismundum belloque armisque frementem,

      Qui Malatestigenas nomine vincit avos.

Nec te quem Latias iam nunc Federice per urbeis

      Extollit forti gloria parta manu;

28a

Cui magnum imperium fortuna et vivida virtus

28b

Namque ferunt vates sic cecinisse parant.

Non Venetos canimus, terra pelagoque potenteis,

30

      Tyrrhenasve acies Sforzigenamque ducem.

Non acreis Insubrum animos, tandemque subactos

      Marte gravi, aut regem Mantua clara tuum.

Haec ego non ausim nostris intexere libris:

      Vna puella mei carminis extet opus.

35

Quae nisi se reddat nobis laudata benignam,

      Bellerophontei gloria fontis abi.

Ecce per obscuram ingredior miserabilis umbram,

      Et dominae immitis tecta superba peto:

Hic me cogit Amor lacrymas, suspiria, questus

40

      Mixtaque cum multa fundere verba prece.

Oscula do foribus, veluti sit sensus in illis,

      Vtque aditum ad Dominam dent mihi multa rogo.

Limina complector, per quae vestigia ponit

      Et veneror quicquid contigit illa pede.

45

Inde meos frustra incipio numerare labores,

      Nec flectit duros vana querela deos.

Quid miser incuso reliquos? Ignoscite divi

      Solus enim tanti est causa furoris Amor.

Ille feros animos dominae contundere cessat,

50

      Quae nimium forma facta superba sua est.

Verum ubi iam coelo stellas aurora fugavit,

      Et redit exorto lucida sole dies,

Non exoratos postes et tristia linquo

      Limina, meque dolor et male torquet amor.

55

Impius Ixion fatali volvitur orbe,

      Tantalus in media stat sitibundus aqua;

Immensusque lapis defessum Sisyphon urget,

      Nataque mox Tityi viscera tundit avis.

Ni commissa luunt sceleratae crimina vitae,

60

      Ipse insons poena non leviore premor.

A te, cum mea sit mens non aliena Dione,

61a

Nam mea cum Veneri fuerit mens dedita semper

In me tarda tamen, difficilisque manes.

Et sinis, infelix ut lento carpar amore,

      Nec lacrymas curat dura puella meas.

65

Quod mihi si facilis fueris votumque secundes,

      Perscribam laudes inclyta diva tuas.

Aligerumque canam natum et penetrabile telum,

      Imperioque Iovem succubuisse tuo.

Quid moror? ite pedes, dominae parete, superbas

70

      Formidate minas, pergite in exilium.

Linquimus hic animam; divellere corpus ab illa

      Cogimur, heu vitae fata sinistra meae.

An quisquam miseros et iniquo sidere amanteis

      Vivere, si tamen haec vita putanda, neget?

75

Tu, Castelle, mei saltem miserere laboris

      Atque mihi interea, qua potes, affer opem.

Sed quia laudatae coniuncta superbia formae est,

      Quodque videre iuvat, saepe in amore nocet,

Tu cave formosis penitus te credere, si nos

80

      Haec eadem expertos recta monere putas.