Tito Vespasiano Strozzi eroticon 1, 2

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


2. quod die solemni divi Georgii amare Anthiam coeperit

Candida lux aderat maiis vicina Calendis,

      Quam festam veteres instituistis avi;

Quam pio solemni celebrat Ferraria cultu

      Aurea cum admissis praemia ponit equis;

5

Cumque frequens tardos populus spectatur asellos

      Increpat et plausum turba iocosa ciet;

Cum rapido certat invenum manus aemula cursu,

      Vitta retroflexam cui premit alba comam;

Tempore quo Zephirus viridanteis evocat herbas

10

      Et vario pictam flore colorat humum;

Purpureo cum vere novus redit annus et ales

      Plurima frondosis garrit in arboribus.

Hic dum sollicito spectarem lumine cursus,

      Ante mea arcitenens constitit ora puer.

15

Aurea cui laeva pendebat parte pharetra,

      Nudus, et aspectu blandus et acer erat.

Isque, ubi collegit celeres, quibus utitur alas,

      Deprompsit nivea splendida tela manu.

Atque ait, o Iuvenis volucrum mirator equorum,

20

      Quod mirere magis, nunc mea dextra dabit.

Dixerat, et pariter sonuit cum voce sagitta,

      Inque meo subitum pectore vulnus erat.

Tum calor insuetus venas penetravit ad imas

      Et magni patuit vis manifesta Dei.

25

Dum stupeo, conorque novas extinguere flammas,

      Subridens pennis evolat ille suis.

Acer ut insolitae calabri domitoris habenae

      Pugnat equus campis qui modo liber erat,

Post tamen audacem discit tolerare magistrum,

30

      Et fractus docta concidit arte furor;

Haud aliter mentis constantia victa severae

      Et mea corripuit plurimus ossa Deus.

Collaque submisit domito luctantia fastu,

      Et dominam victor, servitiumque dedit.

35

Tum monuit tenerae valeat quid gloria formae

      Quid faciles oculi, virgineusque pudor.

Nec mihi consilio, nec prodest viribus uti,

      Et bene libertas ante retenta perit.

Felix, qui sacros tutus contempsit amores,

40

      Nec dominae insanum pertulit imperium;

Sed felix nimium rursus, nimiumque beatus

      Si cui se facilem praebuit ipsa Venus.

At mihi si legem Parcae imposuistis amandi,

      Si nostris haec est meta petenda rotis,

45

Laetor siderei vultus quod imagine carpar,

      Qualem non aetas viderit ulla prius.

Hoc vireis natura suas effudit in uno

      Et mirata, suum vix opus esse putat.

Si Paris hanc faciem phrygia vidisset in Ida,

50

      Illo non isset iudice prima Venus.

Huic merito potuit Iuno invidisse figurae,

      Sub Iove si primis nata fuisset avis.

Hanc tu, si sapias, potius pro Gnoside velles

      In coelum curru Bacche tulisse tuo.

55

Coetera cum dederint superi, tibi deerat amator,

      Qui caneret dotes cara puella tuas.

Ipse ego tale aliquid modo si promittere possum,

      Castalioque bibit si mea fonte sitis,

Ingenium, mentemque tibi formosa dicabo,

60

      Et nostris fies nobilis ipsa sonis.

Vos, quibus aspirat flatu fortuna secundo

      Nec resides virtus alma iacere sinit,

Vos decet aeternae praeconia quaerere laudis

      Sublimi eloquio, belligerave manu.

65

At mihi, formosam satis est cecinisse puellam,

      Haec studia, has arteis, haec ego bella sequar.

Coerula rostratae proscindunt aequora classes,

      Proxima sed radit littora parva ratis.

Sic ego, cui tenue ingenium, nimis ardua linquam,

70

      Et satis est, si mea culta puella probet.

Tu modo Nympha velis paribus contendere flammis;

      Quae facie praestat, convenit esse piam.

Odimus Iasidem quoniam crudelis amanti,

      Asperiorque suis rupibus illa fuit.

75

Tyndaris Iliaco si dura fuisset amanti,

      Non ita e moeonio carmine nota foret.

Cyntia clara minus, Nemesisque obscurior esset,

      Sed facilis Nemesis, Cyntia mitis erat.

Tu quoque, dulcis Anus, tali dignissima prole,

80

      Incipe nos inter connumerare tuos;

Me tibi vel generum, vel natae suscipe fratrem;

      Quicquid in hac fiam, iuverit esse domo.

Non vigil aerato dubitem me affigere posti,

      Et fessa in gelido ponere membra solo.

85

Nec minor est rerum mihi quam tibi cura tuarum,

      Haud natae custos aptior ullus erit.

Este procul iuvenes, non hic corrumpitur auro

      Ianitor, officio fungitur ipse suo.

Vos quoque nocturni procul hinc discedite fures:

90

      Insomnis custos excubat in foribus.

A quoties, cum me patientem cuncta videbis

      Ipsa etiam dices, non amat iste, perit;

Nec poteris nostro non ingemuisse labori,

      Dignaque pro meritis praemia ferre meis.

95

Non ego sidonias vestes, non aurea tecta

      Fertilis aut agri iugera mille petam.

Vna satis fuerit regno mihi carior omni

      Anthia, qua felix coniuge semper ero.