Alessandro Braccesi carmina 2, 24


24. ad Gulielmum Becchum episcopum Fesulanum

Mercuri, curvae citharae parens et

Pindari sacrum modulate carmen,

Qui doces plectro resonare lyram

Anacreontis:

5

Supplices, nostris facilem precamur

Spiritum praestes fidibus, decoras

Ut queam laudes celebrare grandi

Carmine dignas.

Nam queat magni cumulos virentis

10

Quis viri laudis meritos referre

Barbito pressa, nisi sit deorum

Numine fretus ?

Praesulum nobis decus est canendum,

Almus antistes, probitate clarus,

15

Dignus aeternum Gulielmus omnis

Quem colat aetas.

Aureos mores habet ille, prudens,

Integer, claemens, pius ac benignus;

Dulcis est illi facilisque sermo

20

Atque modestus.

Hoc quidem nemo colit aut deorum

Sanctius cultus meliusve leges

Servat, aut rectos magis ullus actus

Diligit alter.

25

Improbos damnat celebratque iustos,

Utili praefert sapiens honestum,

Fraudis est vindex bonus atque sordes

Nescit avaras.

Hunc vocet castum magis et pudicum

30

Phaedra quam durum Hippolytum noverca,

Hunc magis dicat Stenoboea, castum

Bellerophonte.

Arduis fortis, dubiisque rebus

Est ei prudens animus, secundis

35

Firmus, ut nullo valeat moveri

Fulminis ictu.

Doctus est rerum facile explicare

Conditas vires, quibus insit atris

Frigidus venis cruor, et Minerva

40

Pinguis inhaeret.

Quid deum sermo velit, ille clausis

Abditus verbis sacer, ille novit,

Dogmatum pastor bonus usque cunctos

Solvere nodos.

45

Quid velint mores docet elegantes,

Litteris sacris simul et profanis

Praeditus, quem nec lateant diserti

Verba magistri.

Syderum lapsus fugit aut recursus

50

Hunc neque, haud ortus Hyadum cient quid,

Quam ferat magnas pluvias Orion

Vergiliaeque.

Qualibus certe meritis fatemur

Debitum sacro capiti, remoto

55

Iam diu pullo, croceum galerum

Purpureumque.

Sed quid extensos titulos vagamur

Per suos, tanquam vacuum per orbem

Vel per immensi fragili oceani

60

Aequora lembo?

Sit satis nobis voluisse tantum

Lesbiis dignum fidibus referre

Nomen, Alcaei meritum quod ornet

Musa sonori.