Albicus
Mopsile, dic Tribalo, cum venerit, omnia recte
Isse mihi et nostro me verba dedisse Cicadae.
Nunc ego praecedam, quo diximus. Ocius adsit;
Fac, properet. Sed eum video, nisi fallor, et ad nos
5
Sibilat. Huc, Tribale, accedas, iam tempus eundi est.
Tribalus
Ecce adsum et, quid tu, nam post vineta latebam,
Egeris utque senem modo luseris, Albice, novi.
Haud aliter decuit tequehoc ego crimine solvo.
Albicus
Quid facerem? Totum ille diem res mille iubendo
10
Occupat et minimae spatium mihi denegat horae,
Sponte quod ipse mea liber componere possim.
Mercedem quanvis duplicet mihi, non tamen illic
Altera musta bibam. Quid enim inclementius illo?
Huic me servitio penitus subducere certum est.
Tribalus
15
Mene putas queruli mores nescire Cicadae?
Sed tamen id vitium senibus commune videmus,
Vt stimulent iuvenes, et ab uno discimus omnes.
Albicus
Haud ita, nam multi ignoscunt iuvenilibus annis,
Dum res non pereat litesque et iurgia vitent.
20
Aspice nunc, quanto Chronidon regat ordine totam
Cardellinorum stirpem atque armenta domumque.
Omnia sunt illi curae, sed mitis et atro
Felle carens iuvenum a lusu non semper abhorret.
Atque hic centenas hiemes totidemque peregit
25
Aestates, vidit Blancos et Portia bella
Et vidit quinos diverso in tempore reges
Estensi de gente satos, quos nominat ipse
Et quam multa refert. Vetus illa et in aethera tendens
Populus in trivio, quam cernimus, ipsius olim
30
Parva manu posita est et iam tunc ibat in urbem
Et norat tractare boves et prata secare.
Tribalus
Sic perhibent, sed ver non una reducit hirundo.
Quot similes illi, spectes licet omnia circum,
Quartisana dabit? Rara haec sunt munera divum.
Albicus
35
At quisquis feret importuni dira Cicadae
Taedia, sex idem poterit tolerare novercas:
Nunquam oculis, nunquam ore manuve aut mente quiescit
Et, ne falsa putes me fingere, si placet, audi,
Vt nos exagitet, nunquam ista ut fabula cesset.
40
"Quas modo partiti, pecudes, sumus, ocius" inquit,
"Ad Tusios, pueri, et Pinguellos ducite Gualdum;
Signatas viridi Tusiis minioque rubentes
Tradite Pinguellis; sed ter numerabitis ambo.
Tunc Conam petite et nostrum disquirite taurum,
45
Quem Thimelina refert Dulceti armenta secutum.
Inde revertentes Codream protinus ite
Et, quae puppe sua vexit Parolinus ab urbe,
Vascula ferte domum. Fellano dicite post haec,
Vt tripodas tandem et mensam et mantilia reddat.
50
Sat tenuit; septem post connubialia festa
Praeteriere dies et iam nova nupta pudorem
Obtulit ante aram et canibus iam nota mariti est.
Ite citi ac reditum citius properate. Nec ulla
Vos mora detineat, nam multa negotia restant.
55
Lectus erit pecori palea sternendus et illa
Perficienda boum circa praesaepia saepes".
Plura etiam dicturus erat, me limine furtim
Proripui. Nunc ad Zanios properabimus ambo,
Nanque rudes illic stuppas mea pectere Lyda
60
Dicitur ac dulci Sirenas vincere cantu.
Tribalus
Laudo equidem; tu vero aliquid potes ire canendo,
Albice, quale soles, Musis et Apolline dignum.
Albicus
Sic faciam, sed nec Rosabella nec ille triumphus
Nunc mihi carmen erit, viridis quem frondea Gipsi
65
Cantat Apollineis nymphis per devia poemen.
Verum ego, quae mecum nuper meditata notavi
Cortice populeo, tibi nondum cognita dicam.
Tribalus
Incipe, nil cupio magis. Ecce audire paratus
Ipse tibi se offert discussis nubibus aer
70
Et placata silent immitis murmura venti.
Albicus
Lyda, puellarum numero formosior omni,
Lyda, meus Titan, mea Cynthia, cuius ocellos
Invidet astrorum purissimus ardor et aethra.
Esse deam quis te, mea lux, neget? Omnia, toto,
75
Cui simul arrident, quae pulchra videntur in orbe.
Quicquid hiat florum, tibi nascitur ipsaque veris
Gratia mille tibi pingit per prata colores
Atque in honore tuo gravidas canescere aristas
Sicca sub assiduis laetatur solibus aestas.
80
Dives poma tibi autumnus largitur et uvas,
Te deponit hiems gelidum praesente rigorem
Atque illic Zephyris spirantibus horrida saevi
Mitescit rabies Aquilonis et aspera cessat
Quam primum aspectu tumidi maris ira benigno.
85
Quodque silere libet, tenero tibi semper in ore
Nascuntur violae atque rosae, quibus abdita furtim
Condit apis succum, qualem non protulit Hybla.
At tu, dum faciles inter pulcherrima nymphas
Ludis, in absentem nunquid suspiria mittis
90
Meque vocas, unam qui te tuaque omnia laudo?
Haec est quarta dies, ex quo nec cernere vultus,
Lyda, tuos potui, nec vox ea venit ad aures,
Gratior Heliadum foliis quae insibilat aura.
Tu quanvis nunquam non sis formosa, tamen, cum
95
In triviis longe saltas caput ipsa choreae,
Pulchrius esse nihil reor et tibi vinceris uni.
Ludere nunc video crispos ad tempora crines
Mollibus insertos violis et suavi amarantho;
Nunc tuus ille mihi sese offert plenus odorum
100
Mille sinus, cupidis quos naribus undique capto.
Verba quoque et nutus memini, quibus uris amantem.
Et, licet hinc absis, de te mihi plurima fingo
Assiduusque meis versatur in ossibus ardor.
Haec sunt, quae potui breviter meditatus in illam,
105
Quae si forte novis praeberet laudibus aures,
In lucem venient, quae pectore condita servo.
Tribalus
Non, ubi longa fames ieiunum tempore veris
Me stimulat, tepido cum lacte recentia tantum
Liba iuvant frustumve suis, quod flamma perussit,
110
Lucida nec tantum fontanae pocula lymphae
Grata forent calidis sitibundis faucibus aegri,
Nec tantum Scoculae dulcis Placet humor Iacchi,
Quantum nostra tuo mulcentur pectora cantu;
Nec mortale sonas, quin, si contendere tecum
115
Pan velit, et par es Calamis et versibus illi.
Sed iam in conspectu: domus est foribusque Galanthis
Egreditur Lydamque tenet ridentque vicissim.
Nos procul agnovere manuque vocamur. Eamus!