Galeotto Marzio carmina, 13

Reference basis text: L. Juhász, 1932

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


13. in Ioannem Antonium Gattamelatam

Te quoque, Ioannes Antoni, immitia fata

      Morte, licet doleant, eripuere tamen.

Clara tibi facies, nec non victricia signa

      Inque acie virtus fulminis instar erat.

5

Vnica spes hominum, nam tu iuvenilibus annis

      Ingenio fueras et gravitate senex.

Gattamelata pater, decorant pietasque fidesque.