Gabriele Altilio carmina, 7

7.

Accumulant antiqua novis tibi gaudia semper

Di faciles aliosque aliis successibus addunt.

Auctior inque diem redit expectata voluptas

Continuatque vices et cognita saepe revisit

5

Pectora, nec remorata diu parit usque recentes

Ipsa sibi curas. Cari victoria fratris

Nunciat optatos solito de more triumphos.

Saepius et repetita novat tibi gaudia felix

Litera: fraternis hostilem accedere gentem

10

Paulatim imperiis ac iussa facessere tandem

Victoris positaque iugum cervice subire.

Hinc tuus exultat; partesque effundit in omnes

Sese verus amor; fraternaque gloria fratrem

Non te visa minus, fraterni aut tangere honores,

15

Quam, si progenitus te, rex invicte, parente

Is foret, haud alio quondam vultuque animoque

Vidimus affectum. Natum cum letus ovantem

Excipis Alphonsum, secum captiva trahentem

Agmina Turcarum spoliisque et rebus [h]onustum

20

Barbaricis vel cum cinctum auxiliaribus armis

Advenisse audis; vesano a cive reposcit

Dum laesae fidei poenas pollutaque victor

Foedera prosequitur patriumque ulciscitur hostem.

Talis amor, talem sese tuus ipsaque rursus

25

Talis agit pietas. Nec iam segnisve tepensve

Cunctatrixve sed et laetam quae cuncta per urbem

Templa patere iubet: nulle solemnibus arae,

Nulli fronde carent postes simulacrave divum,

Hinc passim resonant cantus passimque sacerdos

30

Plurimus et veste in nivea votiva frequentat

Sacra bonasque preces ducitque ex ordine pompam:

Vndique solemnes ritus, dis undique grates

Turba frequens peragit. His tu cum coniuge cara

Et dulci cum prole comes, per templa secutus

35

Perque vias omnis. Post vota precesque peractas

Dona quoque haud cessas sacris pendentia tignis

Addere, dulce tui monumentum et pignus amoris

Fraternumque simul decus et testantia laudes.

Quid vero? Apparet primo cum vesper Olympo,

40

Et cessit lux alma polo, quae compita, qui non

Angulus, accensae quae non incendia turres

Quae non tecta vomunt? Collucent proxima flammis

Aequora nec solitum Nereides admirantur

Splendorem subitumque diem atque ardere propinqui

45

Visuntur montes: flammis propioribus illinc

Pulcher apex Hermi, solitis hinc ignibus uri

Vesbius: accendi tremulis fulgoribus aurae

Sideribusque suis nunc primum credita tellus

Effulsisse polo aut illi accessisse in lecto

50

Ethramque stellasque suas, sua munera solis.

Nec mora tinnitusque inter resonantiaque aera

Turribus in summis templorum atque arce suprema:

Aspicere est subitis humana tonitrua bombis

Vndique dissultare, coruscis incita flammis

55

Sulphureosque agitata rotanti vertice fumos

Expuere in sublime supremaque murmura longa

Sentiri et revoluta diu per inania ferri

Ac late resonare fragoribus undique celum.

Quid referam ut iacte tectorum e culmine flammae

60

Discurrant, celique vagae per aperta ferantur?

Hinc atque hinc longoque imitentur fulgura tractu

Signantes iter a tergo, cursumque per auras.

Sic celi de parte aliqua, cum saepe videmus

Scintillare faces celerique excurrere lapsu,

65

Mox pluvias ventosque et agentes nubila secum,

Vel metuenda ferus cum sustulit ora Cometes.

Neve sua immanis non reddat munera pontus:

Litora respondent plausu, flammisque relucent

Incurvi portus. Crebri tum luminis ordo

70

Pendenles malis demittit lampadas altis

Accensique micant passim toto aequore Lycni.

Non choreae cessant, non acri tibia cantu

Advariantque modos, non ampla per atria circum

Immistus clamorque virum clangorque tubarum

75

Obstrepere, una choris, una est vox plausibus, unum

Nomen Aragonium resonant vallesque locique;

Vnum aurae sublime ferunt montesque remittunt.

Haud aliam coeli speciem superumve fuisse,

Crediderim summo cum circumfusa tonanti

80

Victori caneret laudes manus aemula divum,

Post debellatos, actosque in nigra gigantes

Tartara suppressumque in certo monte Typhoeum.

Inclyta Aragoniae gentis salvete propago,

Salvete, unanimi fratres; a stirpe tulerunt

85

Ostrogothi seu vos, genus insuperabile bello,

Progenuit, seu Marte ferox Hispania, seu iam

Cognatum Superis genus, ac missum a Iove summo.

Sepius o salvete, deum haud dubitanda propago!

Et reges, regum et soboles regesque daturi,

90

Quos iam nomen idem duplici quos vincula nexu

Sanguis amorque idem, stabilis quos gratia iungit:

Mutuaque officiis ultro citroque perfectis

Causa ligat, diversa colit cognomine eodem,

Quos tellus late reges, populisque potentes,

95

Ille quidem Hispanis, Italis tu gentibus horror.

Fortunae magnis iactatus uterque periclis

Perfidia atque odiis iactatus uterque suorum,

Perdomitis tandem sed victor uterque periclis;

Saepius, o salvete, deum haud dubitanda propago!

100

Tempus erit, modo di faveant, modo gratia cursu

Quo solita est et semper eat, cum grandia Mauris

Ille iuga imponet, statuet cum iura subactis

Atlantis magni populis detque ipsa superbas

Africa victa manus tandem: passimque trementes

105

Non Libyes deserta tegant, non intima Bocchi

Regna aut Gaetulis in spersa mapalia terris.

Hec Fratrem et maiora manent; sic inclyta fundent

Facta viri pariter bello et pietate superbi,

Digni et avis atavisque et progenitoribus illis.

110

At parte ex alia non te, rex magne, tuosque

Nictis inferiora vocant, labentibus annis

Adveniet, cum regna tuis latissima regnis

Turcharum accedent, olim et iuga nota subibunt.

Massagetas Scythiaeque alias ah origine gentes.

115

Non Tanais, non Xypheis abstrusa nivosis

Antra tuebuntur; Parthos Medosque feroces

Non oriens versisque fugax ad terga sagittis

Non equus eripiet, non curvus acinaces illos;

Heoi sed ARAGONIAM occiduique timebunt

120

Progeniem quosve ipse suis lavit humidus alis

Auster, quos septem gelidi afflavere triones,

Conversis vestra arma animis, veramque capescent

Abiecto Mahmete fidem; ritusque perosi

Infandos, veris adolebunt cultibus aras

125

Et fortunatas aetas feret aurea gentes.

Ipse etiam, qui desidia luxuque superbit,

Romanus Pastor, pacis turbator et otii,

Placatis se tandem odiis supplexque pudensque

In melius reseret; fassus se sponte nocentem

130

Damnabit veteres mores vitamque priorem

Pontificemque aget ille pium utrumque parentem.

Hec ego vaticinor, verax mihi nuncia mittit

Signa animus, nam vera monet deus omnia vatem.

Pro iustis stant arma viris, stant numina divum,

135

Stat ratio, stat fida suae rationis alumna:

Iustitia, assistensque suas fovet anxia proles

Et Marti veneranda et summo Astrea tonanti.