Gabriele Altilio carmina, 2

2.

Te ne ego, magne Pater, te ne alti rector Olimpi,

Te ne ego sic lacerum indignos crudeliter artus

Sic positum aspicio? Quem non vasti atria coeli

Non mundus capit; tegit heu brevis urna sepultum;

5

Nec miseri assiduos lacrimarum fundimus amnes?

Tanta nec eterno dessemus funera luctu?

At tellus tremefacta latensque in nubibus aer

Cunctaque turbatis flerunt elementa figuris.

Flevit sol nigra tingens ferrugine coelum

10

Ipsaque lugubri crines velavit amictu,

Auctorem miserata suum, maestissima Phoebe

Atque aversa novus stupefecit sidera mundus.

Heu dolor, heu pietas, heu quae manus impia tantum

Ausa nefas? neque enim diris illa excidit ausis.

15

An ne parum fuerat, patrium modo linquere caelum,

Nec dedignatum miserae commercia terrae?

Quodque Deum iungens homini, mirabile dictu!

Induere humanos non fastidiveris artus?

Tristia quin dirae passus ludibria gentis

20

Ferre necem et nostro voluisti occumbere leto.

Sic quondam carae divulsus ab ubere matris

Mitis ubi extructas agnus mactatur ad aras

Nostra luis commissa, tuo nos sanguine servas

Dulciaque eternae das noscere praemia vitae.

25

Quo iam, summe Pater, nam supra quicquid et infra est

Te venerata tuos observant omnia nutus,

Da, seu te infirme tangunt contagia partis,

Terra Prometheumque lutum, primordia nostra;

Seu dolor et fassae spes non indebita mentis,

30

Nec tua difficilis nostrae clementia culpae

Vt qui moesta pii repetentes orgia sacri

Annua solemni colimus mysteria luctu

Per Te pacatae defunctis munere vitae

Supremus tenues quum spiritus ibit in auras,

35

Elisii laeta arva poli sedesque beatae

Pollicitique tui pateant non irrita dona.