Gabriele Altilio carmina, 1

1. epithalamium

Purpureos iam leta sinus Tithonia coniux

Extulerat roseoque diem patefecerat ortu,

Ceruleum tremulo percurrens lumine pontum,

Qui cupido sua vola viro despensaque dudum

5

Connubia optatosque toros et gaudia ferret,

Cum dulces patris amplexus, cum menia carae

Parthenopes notasque excedens linqueret arces

Sfortiade iuveni donanda Aragonia virgo.

Ipse levi pater invectus per cerula curru

10

Neptunus, late undisonum substraverat aequor

Infidique minas pelagi, nec gratior undis

Temperies caelove quies demissa sereno

Adfuit, aut alias spirarunt lenius aurae.

Hic studiis varioque adsensu lecta iuventus,

15

Fronde nova, redemita comas mirtoque virenti,

Dum fremit et validos certatim adnisa lacertos

Remigio expediunt alacres transtrisque locati

Exultant laetoque sonant cava litora plausu,

Dum patrio flet nata sinu, dum neptis avito

20

In gremio fratrumque piis complexibus haeret

Et longum inter se cara in cervice morantur

Ac gemitu simul urbs omnis simul aegra supremo

Digressu desiderio intabescit iturae

Littoreque effusi tolo atque e menibus altis

25

Prospectant mixteque viris longo ordine matres

Et lacrimis incedentem votisque sequuntur

Felicesque vias abeunti aurasque precantur.

Parte alia qua perspicuo delabitur alveo

Irriguis Sebethus aquis et gurgite leni

30

Prata secat liquidisque terit sola roscida lymphis,

Tercentum diversa locis se turba ferebant,

Virginei coetus Nymphe, Campana propinquis

Quas tulit ora iugis, quas dulcibus educat antris,

Centum Pausilipi, centum de vertice Gauri

35

Et totidem calidis e litoribus Baiarum

Queque Lirim quae lentisciferique recessus

Linterni, Bacchea tenent quae rura Vesevi

Adducunt: nec Volturni Sarnive puellae

Non adsunt, non aequoreae Nesidos alumnae,

40

Quas inter medie magna cingente corona

Bissenae superant forma praestante sorores

Aurea Sebethi soboles, quas caerula mater

Parthenope, una sciens Musarum et docta canendi

Parthenope primis teneras formavit ab annis

45

Imbuerat cantuque novo numerisque modisque.

Pars viola, pars caeruleis implexa hiacyntis,

Illae apio, hae narcisso, aliae immortali amaranto,

Perpetuum namque hos ipsae sibi ludicra flores

Semper alunt, viridem semper de rore nitorem.

50

Ergo inter sese manibus per mutua iunctis

Compositisque leves quatientes motibus artus

In numerum glomerantur ibi, variante reflexu,

Nunc pedibus choreas, nunc carmina plaudere cantu,

Carmina quae curvis in vallibus assultabant

55

Incepere, omnis Hymeneo ut ripa sonaret.

Magnorum thaedas superum noctesque iugales

Et coeli veneranda canunt connubia Musae:

Nos thalamos, Isabella, tuos, tua gaudia, coniux

Sfortiade tenerosque choris cantamus amores

60

Sanctaque iura tori. Musarum nec pudet illos,

Nec te, Naiadum virgo, aut te carminis heros

Peniteat nostri; dilectae fontibus et nos

Pegasus iis prebet Sebethus pocula nobis,

Sebethus liquidos fontis et mollia Tempe:

65

Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.

Tuque novas visure faces, age Lucifer almum

Pande iubar roseumque oriens caput exere tandem

Expectate redi, nec amantum vota moratus

Coge tuis agedum flammis concedere noctem

70

Actutum; tibi si cupidi sua vota mariti

Concipiunt tardusque redis si semper eisdem,

Si tacita quem mente diu optavere puellae

Primaque iucunde voverunt tempora noctis,

Exhortum timide nutanti corde pavescunt:

75

Dicite Hymen, Hymenee. Hymen ter dicite, Nimphae.

Fortunate gener, tibi lux, tibi pulcher Heous

Deserit Oceanum: tibi candidus explicat ignes

Candidaque ora refert: fausto tibi sidere portat

Coniugium dulcesque toros letosque hymeneos.

80

Dexter enim e coelo dexter Iovis adstitit ales

Nascenti eripuitque novum ter plausibus omen

Advolitans dextrumque affulgens risit Olympus.

Hesperia in magna multisque e milibus uni

Virgineos iunctura sinus Aragonia virgo

85

Adveniat sociosque toros paret aurea coniux:

Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nymphae.

Fortunate gener, magnus tibi prosocer Atlas

Quotque sibi a prima percenset origine Hiberus,

Advenient reges soceri dis aequa propago:

90

Hos tibi per titulos atque haec per nomina felix

Adveniet, felix eadem sub stragula coniux

Sidonio tecum excipiat quam lectus in ostro

Languidulos tenero sociantem pectore somnos:

Maternum seri numerent genus unde nepotes

95

Seque olim magnis iactent a regibus ortos:

Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nymphae.

Illa tibi amplexusque feret noctemque beatam

Implebitque tuos nivea cervice lacertos,

Qualem nulla tulit priscis heroibus aetas,

100

Ipsa nec Eurotae viderunt flumina Nimphas

Taygeti aut iuga virgineis lustrata choreis,

Nec nostri videre chori: quibus addita, qualis

Aurora exoriens stellis nitet alma fugatis

Purpureumve solet bruma cedente, novum ver,

105

Candida se, talem nobis Isabella ferebat:

Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.

Illam dia parens, dum nixibus aedit in auras,

Ambrosio exceptam gremio Venus aurea fovit

Et formam formaeque decus decori addit honorem,

110

Ac primas tibi, virgo, aliis cedentibus, inquit

Prima feres, Veneri tantum collata secundas:

Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.

Admovit quoque blanda manus Saturnia Iuno

Permulcensque artus, sceptris haud inquit avitis

115

Sceptra minora geres; latias regina per urbes

Incedes populisque potens et divite regno.

Magna Iovis coniux, magni tibi coniugis omen

Precinit haecque suis oppignerat oscula dictis

Osculaque in teneris sonuerunt pressa labellis:

120

Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.

Nec Pallas non leta suos impertit honores

Nascenti; primos eadem ad cunabula cantus

Concinuit suasitque leves tibi murmure somnos,

Atque animum tibi, virgo, inquit moresque verendos

125

Trado, diva, mares sensus et vincere sexum

Pallas acum doctasque manus tibi cedet Aragne;

Cedam victa libens dea, dixit: ibi aurea totis

Fulxerunt cunis flavae instrumenta Mineruae

Et radius pectenque et inaurati calatisci:

130

Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.

Se Iunone Samos iactant, se Pallade Athenae:

Te Cyprus, Cytherea, colunt iuga Cyntia Phoeben;

At, virgo, non una tuo de nomine tellus

Clarescit; se nostra tuis natalibus ornat

135

Parthenope propriamque vocat Sebethos alumnam;

Claraque mox ipsis insubris terra feretur

Connubiis flavusque comas Ticinus et ingens

Eridanus pronoque ruens celer Abdua cursu

Atollent caput et tanto se nomine coelo

140

Aequantes celsis elati cornibus ibunt:

Dicite Hymen. Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.

Maternam invisens Delon Latonia virgo

Letatur dulcique solo et natalibus arvis:

Letatur superas repetens Proserpina sedes,

145

Mistica maternae quum sacra revisit Eleusis.

Tu quoque Sfortiacos, virgo, accessura penates,

Cognatas i laeta domos, genus inclyta mater

Vnde ferens tanto talem te diva parenti

Progenuit, quod deinde tuis felicibus auctum

150

Connubiis, duplici confirmes addita vinclo

Ipsa viri fratrisque tui coniuxque sororque:

Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.

Tales rite toros talesque iniere hymeneos

Saturno quos Rhea potens enixa marito,

155

Cum primos illis thalamos Thaumantias Iris

Instrueret, variis spectanda coloribus Iris

Ambrosiaeque manus succo perfusa nitentes

Adstarentque suis incinctae vestibus Horae:

Cum passim coeli per limina laeta frequentes

160

Coelicolae obstreperent ac tolo reddita olympo

Frater, io coniux et io vox una sonaret:

Dicite io, Hymenee, io ter dicite, Nimphae.

O patriae, o secli decus heroina, iugales

Iam te sub leges vocat et sua iura maritus.

165

At nos aequales quibus idem flumina cursus

Et certamen idem florum studiumque decentes

Instaurare choros, nostri ad sua munera lusus

Mane revertemur; iam te sine munera nobis

Illa quidem placitura minus, namque alta relictae

170

Per nemora, ut querulis vitulae mugitibus instant

Et gemitu matrem implorant, quae montibus altis

Deerravit viridi aut convalle oblita resedit,

Mollia prata secuta, novos aut forte hymeneos:

Cara, tui nos memores abitura relinquis

175

Aeternum dulcisque animis haerebis imago.

Te nostri recinent lusus, te nostra sonabunt

Carmina, te thyasi, primae tibi munera nostra

Pendebunt suave halentes de more corollae,

Prima tibi unguenta et primos fundemus odores

180

Vmbrosam sub loton: opaco vertice lotos

Sebethi patris ad ripas spectanda virebit

Quodque oculo properante aliquis properante carina

Preteriens legat, hoc signabit lictera carmen

Grandior incisum teneris quod praeferat arbos

185

Corticibus: cole me, Isabellae ego regia lotos.

Haec ita nos; at tu divis egressa secundis

Ibis in amplexus cari exoptata mariti,

Qui robusta tuo circumdet brachia collo

Virgineaque sinum zona mox solvere pergat

190

Fecundam exercens optata prole iuventam.

Inde tuo mox iam mater missura parenti

Progeniem dulces et avi missura nepotes

In gremium, formosa decor quis matris ab ore

Misceat ora maremque ferant a patre vigorem:

195

Dicite Hymen, Hymenee, Hymen, ter dicite, Nimphae.

Sed te iam placidis spirantes flatibus auras

Pacatumque vocat, nautis properantibus aequor

Increpat et summa rector de puppe morantem;

Ingredere optatasque vias pede suscipe leto:

200

Ingredere amplexique moras et cara parentis

Oscula germanumque pios age desere fletus.

Te quoque lacrimulas, virgo, iam mittere tempus:

Abstergent tibi singultus mox gaudia tantos,

Gaudia quae lacrimis aliter testere profusis:

205

Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.

En dextro classem tetigit pede; iam procul alta

Conspicitur virgo in puppi laetique recepta

Clamorem tollunt nautae; iam vincula solvunt,

Iam pontem funemque legunt cavaque aera corusco

210

Igne tonant crebrisque lacessunt ictibus auras

Ac validis displosa sonoribus aera complent,

Egressae bona signa rati et solventibus omen.

Talis ad Enonium frenato opisce maritum

Vecta Thetis, levi aut sedit cum Cypria concha:

215

Dicite Hymen, Hymenee, Hymen ter dicite, Nimphae.

Provehitur sed iam pelago ratis actaque remis

Litora deseruit: dubios iam linthea visus

Paulatim flentesque oculos servata relinquunt.

Nos quoque vox, nos ipsa animi mens deserit omnis

220

Infractique labant gelido sub pectore sensus.

Quod superest, votis te, virgo et mente sequemur.

Ergo seu patrio digressam litore curvo

Excipiat Cayeta sinu, seu te Anxuris arces

Circeosque lacus iuxta et Tiberina legentem

225

Hostia, nec fidum nautis mare, remige dextro

Flectentem facili adnitens transmiserit aura

Puppis et Herculeos inviserit hospita portus:

Sive Argoa tuis spumescent aequora remis,

Qua patet effossis foecundior Ilva metallis

230

Et vastos pelagi in fluctus Populonia mater

Prospectat summoque attollitur ardua saxo,

Seu tua Neleae remorentur lincthea Pisae

Rorantesque imo tollens de gurgite vultus

Labentem niveae praeter vada caerula lunae

235

Aspiciat procul et Nimphis stipatus adoret

Macra suis adstans ripis pater ac sua tandem

Lictora delatam regnis Ligus ora maritis

Accipiat, prima et puppim veneretur herilem,

Dum sacros Herycis portus tutosque recessus,

240

Ipsa suis nantem excipiens Venus alma lacertis

Invehat optatisque assignet denique terris:

Nereides tibi, Nereides Tyrrena puellae

Numina Nisae Meliteaque Cymodoceque

Amphinomeque Opisque Pherusaque Dexameneque

245

Glauceque Spioqlue Ianiraque pulchraque Doto

Atque Halye atque Thoe et flavo crine Amathusa

Maternumque Thetis nunc primum oblita dolorem

Assistant sternantque viam et comitentur euntem

Certatimque tuae praecludat turba carinae:

250

Iam votis nos te, virgo, iam mente sequemur.

Mox, ubi iam pelagi tantum et permensa viarum

Contigeris cupidas dilecti coniugis unas

Grataque sollicitos tandem nox iunget amantes:

Aeternos vobis, Cypris dea, Cypris amores

255

Concordesque animos ac mutua vincula nectat.

Vincula que serae maneant ad fata senectae:

Foecundet Latona torum, Latona perenni

Prole domum, Latona genus per saecla propaget;

Iuppiter ingentes det opes, det Iuppiter annos

260

Regnaque fortunamque domus sine fine manentem:

Dicite Hymen, iterate Hymen, Hymenee puellae:

Dulcis Hymen, Hymenee, Hymen ades, o Hymenee!