Giovanni Mario Filelfo Amyris praefatio

Testo base di riferimento: A. Manetti, 1978

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch

Altre sezioni


In Amyrida, nomine Othman Lilli Ferduccii

 

Othman me precibus Lilli Ferduccius urget

      Vt referam Turco parta trophaea duci;

Scilicet huius opem speratque cupitque poetae

      Carmine quae gessit non peritura manu.

5

Huc feror, invitus licet; haec namque ipsa Latinis

      Posse ego quam mallem dicere parta meis,

Et Venetis Turcos cessisse, Asiaque latere

      In veteri, Europae deseruisse lares.

Non quia non meritus veniat Mahomettus ad astra

10

      Laudibus extolli Martis ubique comes,

Sed quoniam exosus sit eum tum pontificalis

      Ipse chorus, Christum tumque qui in orbe colit.

Insequitur namque ipse omnis, cunctisque minatur,

      Esse Phrygum referens se quoque gente satum,

15

Deberique sibi quae stirps tenuisse Quirini

      Dicitur, et Caesar quidquid ad usque Thylen.

Res est vera, tamen gestarum gloria rerum

      Non modo cum nostris, sed sibi cum Lyciis,

Cum Medis, Phrygibusque suis, quique illa sequuntur

20

      Iura, dedit primus quae Mahomettus eis.

Excipit hic nullum populumve ducemve; subegit

      Nuper et in Cilicum sceptra superba sinu;

Quin etiam Persas cumulato milite caedit,

      Et cogit gladiis flectere colla suis.

25

In Scythicos autem reges quae castra paravit,

      Perdidit excelsas quot sua dextra domos!

Hic, ut Alexander, nec Graecis parcit, ut altum

      Imperium titulis augeat et meritis,

Nec reliquis, quoscumque videt meliora fovere

30

      Regna; cupit dominus solus in orbe coli.

Exosi hunc certe sumus hac aetate Latini,

      Annibalem veluti Roma vetusta fuit.

Sed post fata hominum totidem totidemque legetur

      Sponte, ut et Annibalis nunc quoque facta legunt.

35

Haec quot ubique manu temptabunt scribere larga,

      Quae hoc aevo infractus dux Mahomettus agit!

Quae quamquam invitus nunc scripsi, invitus in hostem

      Laudandum veni, non nisi vera tamen

Facta viri ingenio, nummisque et milite multo,

40

      Et terra et pelago qualiacumque refert;

Sed quia discordes etiam sua fata Latini

      Exagitant rebus desidiosa novis,

Et Christi quisquis cruce tectus debet Amyram

      Perdere, et interdum mente manuque fovet.

45

Hoc gravius multo debet sine pace videri,

      Hoc quoque ego his scriptis commonuisse velim,

Vt quia discordes populos grave perdit Amyras,

      Concordi nostri se tueantur ope.

Haec ratio, ut referam quae gesserit hactenus ille,

50

      Me cogit, videant ut sua damna mei,

Visaque formident, et formidata secare

      Constituant animis in sua iura piis.

Fer, Mahomette, precor, patienter si tua Lillus

      Facta velit scribi, cum mea damna queror.

55

Namque novae Romae satus et de stirpe superba,

      Quam mallem rueres, quam superasse meos!

Quin et ab Italico cretus patre, quam tibi mallem

      Praecipere Italiam, quam metuisse tuos!

Imo, ubi sim Christi leges et iussa secutus,

60

      De Mahomettana nil mihi gente sapit.

Quae tamen egregie gessisti, ea laudo, sed esse

      Haec tua, nec placuit, nec placuisse potest.