Lodrisio Crivelli carmina 6

Testo base di riferimento: L. F. Smith, 1962

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè

Altre sezioni


Ad Polymniam Musam in laudem Pientiae civitatis

 

Musa, tuum nobis memora decus ordine. Summi

      Namque Pii decus est principis omne tuum.

Incipe, dic quantis est aucta Pientia felix

      Civibus, ornatu splendida facta novo.

5

Annuit, et quoniam iusto tua corda tenentur

      Accipe quod carmen signet honore tuum.

'In summo positam vidisti collis aprici

      Vrbem inter Senas Trasimenumque lacum

Atque inter calidas undanti gurgite venas

10

      Vnde salutarem suscipit aeger opem.

Labitur inde liquor gemino de fonte perennis,

      Arridet facies purior ipsa Iovis.

Torrida non istic Zephyris spirantibus aestas

      Noxia corporibus vel gravis ulla venit.

15

Cedit apricanti vis hic quoque brumea soli,

      Glaeba est ad segetes fertilis atque pecus,

Fert oleam et dulcis gratissima dona Lyaei

      Divitibus mensis pocula digna dari.

Cum propius venies murorum annosa vetustas

20

      Quadratusque lapis non levis ambit honos.

Ingressus primum Divae venerabere Matris

      A dextris Mariae templa verenda piae.

Quisquis es, artifici concedes, Daedale, nostro,

      Vincit divitias ingeniosa manus.

25

Marmorea haec Christi genetrici convenit aedes

      Et constructori convenit ipsa Pio.

Nec solum tanto aspectu retinebere primo

      Mirum opus ostendent subdita templa tibi.

Hoc opus ingenii et manuum est, Pie papa, tuarum,

30

      Hoc videat quisquis nobile condit opus.

Hinc sunt Pontificis vicina palatia Summi,

      Et quis Romano principe digna neget?

Hunc, igitur, primum sibi dia Pientia civem

      Vindicat e prisca nobilitate Pium.

35

Delos et ut Phoebo, Smyrna illustratur Homero,

      Mantua Virgilio, Stagira Aristotele,

Sic de te exultat Tuscae telluris alumno,

      Qui prius Aeneas, terra paterna, Pie,

Deque tuo gaudet sumpsisse Pientia nomen

40

      Et Corsignani deposuisse sonum.

Hic illustrantes templa omnia et atria lunas

      Saphireae claudunt signa verenda crucis.

Proxima converso tua sunt, Barbate, metallo

      Atria, namque aurum plumbea massa refert.

45

Mirifico surgunt opere hic tibi protinus aedes,

      Piccolomineo nomine clare Thoma,

Quem plus quam gentis virtutis gratia pulchrae

      Pontifici assiduum cogit adesse Pio.

Concertant gravitas in te probitasque fidesque

50

      Et pudor et recti conscia vota sibi.

Vrbe nova exultat hinc iam praetoria sedes,

      Ostendit medio seque superba foro.

Hinc quoque succedunt tua prima palatia templo

      Qui magnum in patribus fers, Rodorice, gradum.

55

In te magnanimi Calixti vivit imago

      Per quem sunt nostro sceptra relicta Pio.

Nec minus ex illo spes et praesagia magnae

      Huic sunt venturae tradita certa rei.

Illum devictis celebrat victoria Turcis

60

      Traxit sanguineas qua modo Savus aquas.

Astra suum potius perdent cum sole decorem

      Quam pereant tanto parta tropaea viro.

Fers animos patruo dignos et pectora tanto

      In Turcos classem qui, Rodorice, paras.

65

Struxit et ipse suas aedes et tecta Iohannes

      Atrebatensis clarus in arce patrum,

Eloquio velox, audaci pectore, gressu

      Et lingua promptus, ingenioque ferox.

Fers tecum ad Gallos monumenta et pignus amici

70

      Grande Pii, pileo tempora tecte rubro.

Ipse novae pariter proles Gonzagia civem

      Sese Franciscus urbis amator agit.

Illustre exuperat proavorum moribus agmen

      Ingenuasque artes corde calente trahit.

75

Huius et aspicies fundata palatia clari

      Principis hospitium protinus esse sui,

Et debere Pio sentit crescentibus annis

      Quod teneat in summa Cardinis arce locum.

Tu quoque, magne pater, praesul Lebrete, minaris

80

      Et signas latis atria celsa locis.

Quid tamen in tantis, heros clarissime, differs

      Principibus fieri civis et ipse novus?

At vero tua iam faber alta palatia nullus,

      Magne Iacobe pater Piccolomine, struit.

85

Sed sunt ingenio, sunt consummata labore,

      Iam pridem ipsa frequens nobilis hospes habet.

Officio cunctos superasti et munere pulchro

      Nec studio quemquam passus es esse parem.

In te divinum est princeps miratus acumen

90

      Maximus et mentis captus odore tuae.

Iussit et excelsi conscendere rostra Senatus

      Tectum purpureo frontis honore caput

Deque tuo laudem nactus sibi munere sensit

      Omnibus ex illo se placuisse bonis.

95

Quod si non apicem summum tua fama teneret,

      Iret ab Anguigero laus quoque multa duce.

Hic tua celsa nitent, clarissime, tecta, Gregori

      Piccolomine, domus gloria summa sacrae.

Te sine iam tanto celebrata Pientia cive

100

      Audiret laudes non bene laeta suas.

Aeneae es nostro fidissimus alter Achates,

      Alter et Atridae Pylius ipse senex.

Pontificesque ideo populi regesque ducesque

      Et te praecipuo clerus honore colunt.

105

Divinas leges humanaque iussa tenaci

      Corde fovens omni laude canenda facis.

Quicquid et arcanum, quicquid grave rebus agendis

      Infracto peragis pectore, mente, manu.

Limina succedunt tua, Miraballe, decora

110

      Proque Giliforto civis habere Pii.

Dirigis imperiis insignem principis aulam,

      Quae venit ad nutus officiosa tuos.

Sed quibus ipsa mihi princeps dicere Camenis,

      Quae matronarum es, Laudomia, decus?

115

Namque tuae splendent aedes hos inter in urbe,

      Vnde genus summa nobilitate trahis.

Ambiguum certe mater felicior utrum

      An soror; ad culmen nomen utrumque venit.

Silvius est idem pater et Victoria mater,

120

      Qui summum nobis progenuere ducem.

Vidimus ante pedes fraternos sistere nuper

      Teque tuas cives, agmina longa, sequi,

Cum cinerem sacram patribus populoque viritim

      Principis inferret religiosa manus.

125

At tua iam soboles, clarissima pignora, paucis

      Carminibus non se sustinet ipsa capi.

Huic est purpureo frons insignita galero,

      Et summum Sacra nomen in Vrbe tenet.

Illum miles habet sumptis feliciter armis

130

      Campanaeque urbes, regia dona, ducem.

At reliquis omni cumulatis laude salutem

      Papa suam noctes credit et usque dies.

Felix una meo, felix e matribus una es

      Carmine; at es totiens ipsa beata soror.

135

Et dum tanta sequor, mihi ferme oblita Proseucha est;

      Struxit at hanc pietas ipsa colenda Pii.

Hinc iam profugium, miseri solamen egeni,

      Accipit et requiem fessus, inopsque cibum.

Vos modo feliciter reditum deposcite, cives,

140

      Dirigit in Turcos qui sua signa, Pio

Quique mari classes et terris agmina totis

      Instruit intrepidus nec timet arma senex.

Excipiant reducem victrici classe fugatis

      Hostibus Italiae litora laeta suae.

145

Hoc eius pietas et religiosa meretur

      Canities nulla territa sorte gravi.

Ornamenta dabit tibi plura, Pientia, victor

      Coget et hinc magnos forsitan ire lacus.'

Pientiae, 15 Kalendas Martias 1464