Rex maris Adriaci, Venetae dux inclite gentis,
Petre, manens celso iam Gradonice gradu,
Plena tuis titulis sacri solemnia festi
Suscipe devoto carmine scripta tibi.
5
Nam licet egregiae polluto Virginis ore
Eximias dotes sit cecinisse nefas;
Summa tamen veniam sperat devotio vatis,
Huic operi vires numine dante tuo.
Haec, tragica resonanda tuba dignoque boatu,
10
Grandiloquisque forent festa canenda modis:
Sic etiam decuit vestrae praeconia gentis,
Sublimi populis nota referre stilo.
Sed, cum non habeat tantum mens inscia robur
Praetendat levibus texere summa metris;
15
Vt, si tranquillum felix audacia portum
Attigerit, tendat ad meliora chelym.
Ergo, precor, nostro faveas, dux maxime, coepto,
Cum referam genus annua festa tuae.
Tuque, tui Nati divinum impende favorem,
20
Aeterni Mater Virgo benigna Dei.
Gens devota Deo, Teucrorum clara propago,
Illyrico posuit moenia pulchra salo.
Pergama non fuerant tanto speciosa decore,
Cum petiit raptam Graecia tota nurum.
25
Diva quidem, Phrygiam reparans tutela ruinam,
Trastulit Iliacos per longa freta deos.
In Latium Aeneas, siculis deductus ab undis,
Romuleae tandem gentis origo fuit.
Tutus at Adriacas veniens Anthenor in oras,
30
Providus Illyrici coepit amoena sinus;
Euganeosque fugans, Henetos, Troasque locavit
Et Venetum genti nomen utrique dedit.
Pluraque cum starent venetae fundamina gentis,
Temptavit pelagi subdere iura sibi.
35
Vrbs quoque paulatim mediis fundantur in undis,
Quae caput et regni summa sit una novi.
Inde tenet nomen multis comune, regensque
Tot populos sceptro, multiplicata sono est.
Iamque adeo crevit, [totum] vulgata per orbem
40
Roma sit ut Veneta viribus urbe minor.
Finitimis et iam populis invisa, remotos
Vincit et imperitat per maris omne latus.
Vlta quidem pravos, victis dominatur Achivis,
Frena dedit domitis hostibus usque suis.
45
Sic, soli subiecta Deo gens inclyta summo,
Coelica solemni numina more collit;
Fluctibus et venetis obnoxia numina placat
Saepius, ut coeli promereatur opem.
Aspice Sanctorum latum destructa per orbem
50
Plurima conspicuo templa dicata situ:
Aurea marmoreis fulgent delubra columnis,
Quae servant corpus, Marce beate, tuum!
Annua quin etiam sacrae sub honore Mariae
Festa coli prisci constituere patres:
55
Non ingrata Deo pietas; solemnia Matri,
Maiorum morem continuando, facit.
Cumque toto Virgo [devote] cellebretur in anno,
Vna magis Venetis est venerata dies.
Qua Domini Mater, felixque puerpera partu,
60
Ad templum ob legem purificanda venit.
Legifer, aeterno disponens omnia nutu,
Impleat ut legem, Matre ferente, subit.
Immaculata Dei Genetrix, illaesaque partu,
Virgo manens, nullo purificata reddit.
65
Hoc igitur cellebrem renovat gens provida more,
Laetitiamque dies omnibus ista refert.
Principio linquunt cunctae navalia puppes,
Occupat innumeras plebs numerosa rates.
Quae simulacra ferant sacrae preciosa Mariae,
70
Exornant naves picta tapeta pares.
Tunc omnes panduntur opes, argentea fulgent
Vasa; rubens aurum vassa nitore praeit.
Quidquid ab externis [pulchri] cepere colonis
Tunc patet, aequoreis gazaque parta vadis.
75
Virginis effigiem vario pictura collore
Ornat et in cultu sit quasi viva placet.
Linea materies, tanto ditata decore,
Fert et egregias fert ratis illa. Mirus
Vrbis in exstremo locus est, Castellicus, unde
80
Praesulis, assumpto numine, classis abit.
Turba sacerdotum psalmos et carmina laeta
Concinit et Christi praevia signa gerit.
Quatuor in magnis Virgo veneranda carinis
Fertur et unius trina figura patet.
85
Permagnoque pari geminae tunc aequore puppes
Percurrunt: positum praevia munus habet,
Vt solet in cursu fieri certamen equorum,
Cum longi cursus praemia victor habet.
Vtque tenent Sancti puppes navalia Marci,
90
Expectat classis, [obvia] itura ducem.
Pulcrior in portu domino fabricata, Bucentor
Nomine, puppis adest, robore texta levi.
Apta duci sedes auro vellatur et ostro,
Vnde sedens populum cernat ubique suum,
95
Hanc Gradonicus adit dux illustrissimus, omni
Vir probitate nitens, gentis honore prior;
Magnificus, prudens, iustus, facundus, honestus,
Petre gigans animi sed probitate Leo.
Exornat corpus robustum tanta venustas,
100
Imperio species ut sua digna foret.
Hunc merito fecere ducem, sapientia cuius
Longa regens cives moribus ornat eos.
Hic, virtute sua prudens et cautus in hostes,
Pervigil in tuta moenia pace regit.
105
Nam licet egregios praesumat livor in actus
Et ducis et populi dente lacessat opus;
Attamen invidiae superat sua gloria morsus:
Nam pacata regit aequora marte suo.
Ipse Triestinis relevans dispendia belli,
110
Audacis populi sub iuga colla tenet;
Ianua te vano dum praestans marte fatigat
Cogeris optatae pacis inire viam.
Vndique sic hostes domuit, dux iste rebelles,
Vt Venetum vires barbara terra tremat.
115
Ecce, volens patriam variis dotare triumphis,
Barbato regi ponere frena parat.
Ergo duces priscos quamvis virtutibus ornet
Fama, tamen cunctos hic probitate praeit.
Dumque sedet longae celsa dux puppe carinae,
120
Nobilium geminus stat simul ordo senum.
Musica cuncta sonant, clangor ferit astra tubarum,
Vndaque tam densa classe sepulta latet.
Denique tunc latum puppes canale subintrant
Et mediae capiunt protinus urbis iter.
125
Inde tenent Altum Rivum, qui dividit urbem;
Vix populum retinet utraque ripa suum.
Complentur portus et celsa palacia plebe,
Nulla domus vacua est, nulla carina vacans:
Finitimis gens namque locis venit ista videre
130
Festa; iuvat tanti cernere mira ioci.
Aspiciunt cunctas auro gemmisque marias:
Non oculos satiat forma decora deae.
Lumina deficiunt, tantos spectantia cultus;
Quod quisque aspiciat, quisque peroptet, habet.
135
Tot varias vestes, preciosa metalla, lapillos
Egregios, nullus dinumerare queat.
Aurum, marmor, ebur muris insculpta domorum,
Intuitu lassant lumina cuncta suo.
Foemina praeterea, festivo plurima cultu,
140
Non minus aspicitur quam simulacra deae.
Audet in his sacris coetus sua tela Cupido
Spargere flamigeras et Venus ipsa faces;
Saucia lethali capiuntur pecora morbo
Et iuvenum gemitus gaudia tanta monent.
145
Vna sed est miseris morbi medicina: Mariam
Cernere; virginitas est sua summa salus.
Quisquis in Hanc, aciem mentis converterit ardens,
Protinus, extincto pectoris igne, valet.
Cernite non pictam gemmis auroque Mariam,
150
Sed quae cum Nato vivit in arce poli.
Haec est sponsa Dei, Genetrix et nata, salutis
Archa, pudicitiae cella, columba nitens,
Stella maris, lucem portans aurora, columna
Ecclesiae, mulier solis amicta toga;
155
Scala polum tangens et iungens infima summis,
Fons bonitate scatens, lunaque plena die;
Florens virga rosae similis, pietatis abyssus,
Vitis odore fragrans, cedrus ut alta petens;
Hortus conclusus, castri munimen in hostes,
160
Terribilis turris et Salomonis opus;
Fluctibus in mediis navis tutissima, portus
Tranquillus, vallis concava, montis apex;
Spes hominum, limes rectus, patrona fidelis,
Dux bona, vera salus, gratia plena boni:
165
Haec coeli regina Deo coniuncta, supernis
Deliciis dives, continet omne decus.
Quidquid in effigie mirum carumque putatis,
Collatum in sacra Virgine, vile patet.
Coelica terrenis praestant aeterna caducis,
170
Corporeas superant denique mentis opes.
Ita tamen fieri debet reverentia Christo,
Cedat ut ad cultum quidquid in orbe nitet.
Virginis ad laudes et verbum deficit et mens:
Hoc est humanis viribus impar opus.
175
Pervenit ad metam classis, convivia poscunt:
Tunc praebet varias candida mensa dapes.
Post epulas, ludos ineunt et gaudia turbae,
Nulla domus ludis nulla platea vacat.
Laeta dies agitur. Festum venerabile transit
180
Et repetit proprios advena turba lares.
Nunc et nostra suo firmabitur anchora portu
Carminis et festi terminus unus erit.
Hoc cape nec renuas parvum, dux maxime, munus
Carmine cum nostro namque peritus eris.