1.
Karole, si capiunt te disticha nostra iuvantque,
Quae restant etiam disticha nostra lege.
2.
POMA AVREA VEL CITREA
Si non est aliud nomen, nos aurea poma
Dic, quoniam nobis aureus ipse color.
3.
MAGNES
Praedurum magnes ad se ferrum trahit; hic Mars,
Illa Venus: rapitur Martis amore Venus.
4.
CAPONES
Cortis aves si nos peregrinus mitteret orbis,
Essemus plusquam Phasides et Libycae.
5.
GALLVS GALLINACEVS
Pulchrior haud ales me, si modo rarior essem,
Qua duce cristatae cortis aguntur aves.
6.
IN PARROCHINVM STVRNVM
Parrochine, tuo carmen nunc, sturne, sepulchro,
Quod tua tot quondam carmina penset, habe.
7.
IN RICCAM PICAM
Ricca, indigna licet, cape sacrum in funere carmen,
Quae fueris Musis, pica, inimica sacris.
8.
IN PHILOMENAM AVEM
Garrula quae quondam cantus tot fuderis, hic nunc
Muta iaces: vera es nunc Philomena igitur.
9.
IN CLARVM CABALLVM
Clare, tui quondam domini spes, clauderis istic:
Nunc maeror domini, Clare caballe, tui.
10.
IN FLAVELLVM ASELLVM
Cernere Flavelli licet hic tibi carmen aselli;
Non corpus: rapido nam fuit esca lupo.
11.
IN ALETTAM CATELLAM
Et tibi blandus herus, et hero tu blanda catella:
Extinctae et blandum carmen, Aletta, tibi est.
12.
IN ZONVM CATELLVM
Furum maeror, heri spes quondam, Zone catelle,
Hic nunc, spes furum moeror herique, iaces.
13.
IN LICONEM CANEM
Cerbareo quondam latratu tecta replebas,
Nunc, Lico, si qua colis, Cerbarea antra colis.
14.
IN BALBVM
Hic tegor, anniculus Balbus. Ne plura, viator,
Quaere: vetat parvus scribere plura lapis.
15.
IN PAVLAM
Nondum, Paula, loqui gnoram, cum lumina clausi:
Quod loquor hocce pii fit modo vatis ope.
16.
IN MVTIVM
Mutius, hic iaceo; quanta est vis accipe vatis:
Quod vivam extinctus, quod loquar ipse facit.
17.
IN ELISAM
Heu! Fera formosam quae mors extinxit Elisam!
Heu! Fera Simplicio mors lacrimata suo!
18.
IN LVCIDVM
Si fas flere deos, te, Lucide, fleret Apollo,
Cuius eras risus, cuius erasque iocus.
19.
IN MARTINVM PAPAM QVINTVM
Ecclesiae quoniam fueras, Martine, nitens sol,
Defecit tecum solis in orbe nitor.
20.
IN RAPHAELEM COMENSEM
Iustitiae et iuris consultus maximus olim,
Comensis Raphael hac requiescit humo.
21.
IN FRONTONEM
Figere consuetus pretioque refigere leges
Qui fueras, nunc hic, improbe Fronto, iaces.
22.
IN PARMENGIVM
Sanavi cunctos medica Parmengius arte;
Nunc nulla adiutus hic tegor arte mea.
23.
IN GENTILEM PICTOREM
Qui quondam antiquum pingens aequavit Apellem,
Gentilis, iacet hac Fabrianensis humo.
24.
IN MICHAELEM MIMVM
Qui gnorat verbis et gestu effingere quemque,
Hac Michael situs est, Roscius alter, humo.
25.
IN LYCVM
Nulla Iesum texit morientem, trita Mariam;
Defuncto at tibi cur aurea palla, Lyce, est?
26.
IN LYCVM
Nulla Anchisiaden, Priamum vilissima texit;
Aurata at cur te contegit urna, Lyce?
27.
IN GAVLVM
Hic situs es. Sed cur alto tam, Gaule, sepulcro,
Quem loca nunc Ditis incolere ima putant?
28.
IN RIFALLVM
Spurce, nihil miror si tam tibi struxeris altum:
Spurcasset bustum quisque, Rifalle, tuum.
29.
IN SARBVM
Par tumulus tibi, Sarbe, tui qui scilicet instar
Exterius splendet, fetet at interius.
30.
IN SARDIONEM
Hic situs es, quem si non laudem, Sardio, parce:
Quam laudem virtus non fuit ulla tibi.
31.
IN BOCCARELLVM |
Qui vivens sese vino sepelire solebat,
Hac Boccarellus ecce sepultus humo.
32.
IN BOCCARELLVM
Boccarelle, mero spargi te in morte petisti;
Nunc tua sunt etiam sparsa sepulcra mero.
33.
IN HECTOREM
Hic madidus tanto situs est dignissimus Hector
Nomine: cui ferrum pampinus, hasta merum.
34.
IN HECTOREM
Quotidie vitreas qui mille excusseris hastas
Ebrius, hic, Hector, nunc, miserande, iaces.
35.
IN BALVM
Seu, Bale, penso tuos Nestor mihi crederis annos,
Seu quae quotidie vitra ducenta bibis.
36.
IN MARTINVM
Si de Marte tibi est nomen, Martine, quid ergo,
Dic mihi, cum solo sunt tua bella mero?
37.
IN MARTINVM
Bacchinum, non te Martinum dixeris, oro:
Bacchus enim, non Mars est tibi qui colitur.
38.
IN ORCVM
Os est, Orce, tibi quod longe eructat utrumque:
O, vellem iungi posset utrumque tibi.
39.
IN IN ORCVM
Os utrumque tuum cur tanta tonitrua fundit?
Aemulus at magni factus es, Orce, Iovis!
40.
IN IN ORCVM
Si tibi tanta gulae forma esset quanta libido,
Orce, tuum certo tangeret astra caput!
41.
IN BAVLVM
Obtundis semper me, Baule loquaxque bibaxque.
O, semper, ne unquam, Baule, loquare, bibas!
42.
IN FESTVM
Feste, quid est quod te reddit tua barba superbum,
Enutrit spurcos quae tua barba pedes?
43.
IN IOB
Est unus tibi, Iob, oculus, tibi syllaba et una,
Vnus et, ut fertur, testis: ubi ergo fides?
44.
IN IOB
Te prima exiguum; te, Iob, luscumque secunda;
Tertia te furem littera adunca notat.
45.
IN IOB
Quid si oculo, Iob, sis uno? Poliphemus et uno
Ipse fuit, magnus Poenus et ipse fuit.
46.
IN IOB
Quid si, Iob, tantum sis teste, ut diceris, uno?
Sylla fuitque uno, Cottaque teste fuit.
47.
IN IOB
Luce vides oculo, Iob, cum nil surripis, uno,
Centum, ubi furaris, nocte vides oculis.
48.
IN IOB
Lippus eras; nunc, dum caeca furaris in umbra,
Iob, luscus: cur non caecus es ipse magis?
49.
IN IOB
Lippus eras; nunc es luscus; cito caecus eris, Iob:
Flaccus eras; Poenus es; cito Homerus eris.
50.
IN IOB
Et fur et luscus tumulo, Iob, clauderis isto:
Hanibal ipse die, nocte sed Argus eras.
51.
IN IOB
Exiguum corpus, tibi nomen et exiguum, Iob,
Et bustum exiguum, carmen et exiguum.
52.
IN IOB
Nomine et arte fuit, fur Iob, tibi littera terna:
Vnica nunc pendes littera longa cruci.
53.
IN SARDONEM ET LIPAMBONEM
Luce cubas, Sardo; furaris nocte, Lipambo:
O, vigiles semper, Sardo; Lipambo, cubes.
54.
IN ABANTEM
Semper, Abas, sub luce rapis, sub nocte quiescis:
Lux tibi sit nunquam, nox tibi semper, Abas!
55.
IN ISBONEM
Isbo, furaris tu nocte, dieque quiescis:
Nox tibi sit nunquam, semper at, Isbo, dies!
56.
IN FESSVLVM
Ferre potis non sum quem tu fers, tinctor, odorem,
Fessule, sed lucri est haud gravis ullus odor.
57.
IN HYLAM
Quod caream nummis, quantum vis, dicito semper;
Sed numquam quod sim dicito pauper, Hyla.
58.
IN MANALISSVM
Perdiderit cunctos scio cur Manalissus amicos:
Olim dives erat, nunc Manalissus eget.
59.
IN LINVM
Cur, Line, semper egens vivis, qui semper abundas?
Vt pereas dives, cur, Line, vivis, egens?
60.
IN ANCVM
Divitiae tibi sunt amplae, semperque sepultae
Sunt tibi: divitiis pauper es, Ance, tuis.
61.
IN ANCVM
Divitiis Croesus, victu sed es alter Amyclas:
Dives es, Ance simul, pauper es, Ance, simul.
62.
IN TONIVM
Tonius hic iaceo. Stultus quod crederer olim,
Stultorum cum sint omnia plena, libet.
63.
IN ALBICVM
Cur, quoniam semper laetaris et, Albice, cantas,
Te stultum populus stultior esse putat?
64.
IN ORDVM
Te quoniam cunctas vulgo amplexere puellas,
Desipere, Orde, putant. Hoccine desipere est?
65.
IN ROMANVM
Te quod ament cunctae credis, Romane, puellae:
Stultitiae socii quot tibi, stulte, tuae!
66.
IN CRASSVM
Cur tibi stultorum tam conversatio grata est,
Crasse? Scio: affectat par sibi quisque parem.
67.
IN TERTVLIANVM
Quod vivis sine prole doles, sine coniuge: quantum,
Quod nescis, tibi habes, Tertuliane, bonum!
68.
IN SAVLVM
Cum gnatis cecidit coniunx tibi. Nunc tibi, Saule, est,
Quo laetere minus, quo doleasque minus.
69.
IN COTTAM
Coniugio nuper dicis te, Cotta, ligasse,
At dic te laqueo, Cotta, ligasse magis!
70.
IN ISMONEM
Vxorem ducis teneram. Iam me, Ismo, latebat
Quod fureres. Scio nunc quod furis, Ismo senex.
71.
IN ISMONEM
Miror quod sponsam senior iam duxeris, Ismo,
Quod senior iuvenem miror at, Ismo, magis.
72.
IN ISMONEM
Sponsa nova, Ismo, tibi est: cur, quam dediscere praestat,
Discere nunc artem suscipis, Ismo senex?
73.
IN ISMONEM
Quaeritis uxorem senior cur duxerit Ismo?
Liber erat, servus nunc fieri Ismo cupit.
74.
IN TROILVM
Vult Ismo ut ducas uxorem, Troile: quare?
Vt, quae se pressit, teque ruina premat.
75.
IN TROILVM
Vult Ismo ut ducas uxorem, Troile. Noli,
Troile: sit sibi se praecipitasse satis.
76.
IN VRSAM
Vrsa senex, tenero nupsisti nuper ephebo,
Alitus at certe te tener, Vrsa, capit.
77.
IN BARSAM ET GRIPHONEM
Barsa senex, Gripho est senior. Bene iungit utrumque
Taeda: Venus neutri est, Bacchus utrique potens.
78.
IN FLORAM
Lusca, tibi luscum iunxisti, Flora, maritum.
Hoc sapere est: bini nunc tibi sunt oculi.
79.
IN PONTILIANAM
Sex hiemes, totidem tibi, Pontiliana, maritos
Clausere: hic nunc te septima clausit hiems.
80.
IN BARDAM ET CODRVM
Dives Barda sibi Codrum coniunxit egentem.
Haec vetus, is iuvenis: sors sua utrique placet.
81.
IN ISBVM ET CATINAM
Connubio vetulae iungi cupis, Isbe, Catinae;
Non sibi, divitiis sed cupis, Isbe, suis.
82.
IN BARIANAM
Cur, Bariana, petunt tua tot connubia? Dicam:
Non tu, sed petitur dos, Bariana, tua.
83.
IN GORGONIVM ET POLLAM
Nupsit Polla tibi, Gorgoni; falleris: immo,
Tu sibi. Cur? Quoniam dos opulenta sibi est.
84.
IN LEVITIVM
Duxisti uxorem grandi cum dote, Leviti.
Gaude, age, sed ne te duxerit illa cave!
85.
IN PAVLVM
Gaude, Paule, tibi dives quia ducitur uxor:
Vxor eris sibi tu, Paule, vir illa tibi.
86.
IN LAMBVLVM
Vxorem damno locupletem, Lambule: scis cur?
Vxori debet nubere nemo suae.
87.
IN LAMBVLVM
Vxorem damno locupletem, Lambule: scis cur?
Libertas opibus nam pretiosa magis.
88.
IN LINCVM
Discordes te, Lince, tua cum coniuge dicunt.
Immo concordes: tu malus, ipsa mala est.
89.
IN LINCVM
Moechus uterque estis; estisque gulosus uterque:
Concordat coniunx sic tua, Lince, tibi.
90.
IN CORBVLVM
Cornua fronte tibi tua fixit adultera coniunx;
Sume tibi thyrsos, Corbule: Bacchus eris!
91.
IN CORBVLVM
Corniger est Bacchus, simul est et corniger Hammon;
Corniger es: divum, Corbule, signa geris.
92.
IN CORBVLVM
Corbule, decepit claudum Cytherea maritum;
Tu, quia decepit te tua nupta, doles?
93.
IN MENALIPPVM
Si qua latent, Menalippe, tua sub coniuge laudas:
O, laudatoris laus celebranda novi!
94.
IN PAMPHILVM
Quisque tuam damnat; solus tu, Pamphile, laudas
Vxorem: ingenium laudo proboque tuum.
95.
IN NAVLVM
Vxorem laudas, quia te invitata recusat,
Naule: sed est alio persatiata viro.
96.
IN LATINVM
Denegat amplexus tibi cur tua saepius uxor?
Vt castam, cum sit moecha, Latine, putes.
97.
IN CLAVDIVM
Scis cur te spernit, Claudi, tua ridet et uxor?
Non est materiae forma tua apta suae.
98.
IN LEDAM
Quid si te odisset Crispus, quando oscula propter
Leda, furis, dulcis quae tibi iunxit amans?
99.
IN LVPAM
Corrumpis iuvenes, Lupa, vulgo et laudibus effers,
Corruptos ut quos efficis esse probes.
100.
IN NEAM
Castanea infinita tuo, Nea, nascitur agro.
Tam casta ergo, Nea, es? Moecha sed immo, Nea, es.
101.
IN OLDAM
Qualis corripitur ubi sentit aranea muscam,
Talis ubi sentis quem cupis, Olda, virum.
102.
IN OLDAM
Vestis habet caudam, crines frons et tua tamquam
Cornua; habes taurum: bos eris: Olda, boa!
103.
IN GAVLAM
Cum spectant te omnes, mihi noctua, Gaula, videris,
Quam spectant omnes inque tuentur aves!
104.
IN BALBVLAM
Balbula, tam firmo custodis obice postes!
Incustoditi cur tibi sunt oculi?
105.
IN MAVRAM
Quid tibi, quos ceris nunc, Maura, ardentibus uris,
Nunc laceras verbis, quid nocuere dei?
106.
IN MAVRAM
Maura, sat estne tibi caput, heu, maledicere divum?
Cera etiam maculas, uris et igne pedes.
107.
IN VRSAM ET ARNAM
Est opus, Vrsa, tibi frenis; calcaribus, Arna:
Vrsa, quia obloqueris semper; at, Arna, taces.
108.
IN ARNAM
Tam tacita es, sis ut statua taciturnior, Arna;
At non verba tibi, facta sed, Arna, placent.
109.
IN LVSCAM
�Gaude�, aiunt tibi, Lusca, �taces quae semper�. Ais tu:
�Nox tacita est: sua nox gaudia numquid habet?�.
110.
IN PORTIAM CAECAM
�O, miseram!�, quoniam caeca es te, Portia, dicunt.
Tu contra: �Nox est caeca, iuvatque tamen�.
111.
IN BASSAM
Bassa, cares luce, frueris sed nocte Pipillo:
Caeca tibi lux est, lucida noxque tibi.
112.
IN MARSAM ET MARTIAM
Marsa nigros generat, niveos tu, Martia, gnatos;
Luce tuos generas, nocte sed illa suos.
113.
IN MARTIAM
Formosos generas, deformis Martia, gnatos:
Optimus at manat vite ab arente liquor.
114.
IN LESBVLAM
Filia moecha tua est; vis dicam, Lesbula, quare?
Tu genetrix, vitae tuque magistra suae.
115.
IN LESBVLAM
Lena tuae es gnatae: vis dicam, Lesbula, quare?
Cuius eges, etiam prodiga fundis opem.
116.
IN LESBVLAM
Gaudes quando tuae gnatae blanditur ephebus.
Cur? Quia te capiunt, Lesbula, blanditiae.
117.
IN LESBVLAM
Lesbula, cur gaudes tua cum blanditur ephebo
Filia? Blandiri nam simul ipsa soles.
118.
IN LESBVLAM
Lesbula, spectatrix multum et spectata fuisti:
Hinc quod spectetur nunc tua gnata iuvat.
119.
IN GALLAM
Galla, quid extenuas vocem? Scio. Vis tibi dicam?
Es vetula et credi, Galla, puella cupis.
120.
IN GALLAM
Rideo cum rides coniunctis, Galla, labellis:
Dente carens metuis ne videaris anus.
121.
IN GALLAM
Cur frontem mures tibi corrosisse videntur?
Vellebas olim, Galla, puella pilos.
122.
IN GALLAM
Cur annos minuis gnatorum, Galla, tuorum?
Vt minuas annos, Galla, simulque tuos.
123.
IN GALLAM
Cur te duodecimo nuptam mentiris in anno?
Ne vetus ob veterem, Galla, putere torum.
124.
IN GALLAM
Galla, tuos quare percenses saepius annos?
Sat facies annos censet arata tuos.
125.
IN GALLAM
Non digiti Gallae, facies sed computat annos:
Cur digitis annos computat ergo suos?
126.
IN GALLAM
Galla, colis festas sub longa aetate choreas,
O digna aeterna posteritate coli!
127.
IN GALLAM
Conspiciam dextrum; tu conspice, Galla, sinistrum,
Quod circumspectas semper utrumque latus.
128.
IN GALLAM
Rideo quando tuum rides, o Galla, maritum,
Cum simul ad risum ridet et ille tuum.
129.
IN GALLAM
Galla, geris tecum redolentia aromata semper;
Te mundas semper. Cur? Quia semper oles.
130.
IN GALLAM
Galla, ubi tam multo te sentio olescere musco,
Tunc ego me nullis naribus esse velim.
131.
IN GALLAM
Cum bene olere putas, male oles tunc, Galla. Quid hoc est?
Nil oleas facito, si bene olere velis.
132.
IN GALLAM
Sumpsisti ingentem - miseror te - Galla, laborem:
Quarta, ubi te mundas, labitur hora tibi.
133.
IN GALLAM
Cunctis nota tua est domus, uni incognita tantum est.
�Cui?� Dic. Vis dicam, Galla? Pudicitiae!
134.
AD KAROLVM
More sacerdotum mea carmina bina minorum,
Karole, eunt, quia sunt ipsa minora simul.
135.
AD KAROLVM
Quavis parte operi potes huic imponere finem,
Quod scripsi binis, Karole, carminibus.
136.
AD KAROLVM
Sume quod exiguum mitto tibi, Karole, munus:
Non est illepidum, sit licet exiguum.
137.
AD KAROLVM
Tu magnus vates, maiore et munere dignus,
Karole; nonnumquam sed Cato cenat olus.
138.
AD KAROLVM
Magnus es, Aoniis longeque edoctus in antris,
Karole; tu tamen haec quantulacumque lege.