Lorenzo Bonincontri opinio Averroes

Sunt et qui dicant cunctis mortalibus unam

Assimilem superae menti, qua quaeque resumat

Ad propriam partem, vita durante tributam,

Post obitum ad superam redituram, denique cunctas

5

Misceri se sic illi mentes animosque,

Vt pelago nitidae fluviorum cursibus undae,

Quas neque discerni liceat, cum mista vorago

Concipiat quascumque ferant hymbresque lacusque

Atque illas reddat terris iterumque receptet.

10

Ac veluti solis radio, curo cernimus ipsi

Intuimur species rerum fruimurque videndo,

Quo pereunte nihil nos posse videre fatendum est,

Illius accepto, sic nos de lumine lumen

Sumere, qua tantum fruimur curo vivimus omnes.

15

Post vitam non esse viris illumque supernum

Coelestemque animum, quem dicunt omnibus esse

Communem, nostrosque dari virtutis amore

Vivere et in cunctis partiri semina flammae.

Quod neque sit quantum in numeros qui dividet, errat,

20

Cum nequeat numeris distingui seque gregari.

Ergo si cunctis eadem mens surgit ab illa,

Quae sursum aethereo sedem suscepit et a qua

Nostra fluit, quid tu numeris subcrescere censes?

Illius exemplo similes sunt, quaeque figurant

25

Corpora, quae nostros artus vitamque tuentur,

Non alia in Mario quam Syllae in corpore, nec tu,

Quod diversa sapis, meliore a fonte resumis.

Vnum principium cunctis, mens omnibus una est.

Haec illi, nos vera magis sentimus et esse

30

Non unam in cunctis, sed quemque assumere certam,

Concessamque sibi coelesti a rege deorum.