Macario Muzi carmen

Reference basis text: A. Cinquini, 1908

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


Mars loquitur

Herculis ob varios celestis turba labores

      Iam mihi praeposuit maxima facta Iovis;

At nunc me tantum celebrat, Federice fili,

      Et merito, quoniam tu quoque monstra domas,

5

Et premis iniustos mittens ad sidera mites,

      Musarum decus es, bellica palma tua.