Ardua virtutum faciles cape, lector, ad usus;
Alta solent humiles carpere poma manus.
Vtilis est operis magnos relevare labores
Et grave per planum ducere pondus iter.
5
Verba nocent aptis si non proferentur habenis,
Turbat ut Armenicam dissona corda liram.
Saepe semel missam nequit os reticere loquelam,
Saepe nequit sisti qui male fertur equus.
Si nec ob hoc vivam tacitus contemno loquelam,
10
Non est pro lolio reiicenda fides.
Vitrea pressa nocent delapsaque vasa terentur,
Os quoque nec mutum nec decet esse sagax.
Non est propositi sub verbis fallere nostri,
Si quis enim fallit, fallitur ipse magis.
15
Nil docto mendace potest truculentius esse,
Non decet immitem pellis ovina lupum.
Sed sibi plus alio patitur qui detrahit hosti,
Plus sibi quam cuique ferre gravatus obest.
Quamplures aliena notant, sua carmina nunquam,
20
Albula non oculis est manifesta suis.
Lingua modesta praeest regibus dominisque superbis,
Omnia temperies exuperare potest.
Si timeas Dominum, te cuncta creata timebunt,
Obsequium regni regis amicus habet.
25
Non reverens Christum revereberis omne creatum,
Regi suspectus fronde cadente cadit.
Impia te fugiat neque alta superbia tollat,
Quo magis ascendit plus cito flamma cadit.
Glorificans humilem sequitur praecelsio mentem
30
Planaque plus arbor fructificare solet.
Altius ut scindit plus fervida tollitur unda,
Funditur in nihilum mens feritate tumens.
Inflat se nimia fraudatus laude superbus
Et nimio cantu pressa cicada crepat.
35
Gloria plus miseros solet offuscare superbos,
Denique plus claudum crura levare solent.
Inclita laus humiles sequitur virtutes amicas,
Mollis enim vestis regibus apta placet.
Magna solent altos contundere fulmina montes,
40
Fructus tristitiae saepe superbum erit.
Laeta fructificant cum valles fertilitate,
Fructificant humiles, est quibus alta quies.
Vana superborum vacuat iactatio mentem
Et tenuem pennam ventus abire facit.
45
Firma solet virtus humiles servare quietes,
Non cadit in plana qui requiescit humo.
Saepe solet blandus minace superbior esse,
Saepe magis rapida plana nocebit aqua.
Vult summo superesse deo, cum quisque superbit,
50
Sed cedens oleo quaelibet unda subest.
Gratior est humilis, latitant bona cuius in imis,
Plus fago cucumer sublatitando placet.
Non suus est humilis, sed se magis abnegat ipse
Et multum fructum mortua grana ferunt.
55
Pestem nemo potest mulieris ferre superbae,
Nemo sub accenso sustinet igne manum.
Gloria quos inflat, crepitu iactantia frangit,
Vesicae tumidae parvulus ictus obest.
Dat cunctis humilis, dat condimenta saporis,
60
Fercula cum condit, diligit ima piper.
Regum corda solent humiles pacare ministri,
Nec sibi prostratis vult ferus esse leo.
Difficiles non quaerit opes humilis vir et aptus,
Quaeque volant alte non capiuntur aves.
65
Invidiae stimulos studeas vitare feroces,
Si subdas animo quaeque superba tuo.
Se ferit ante suo si quem ferit invidiatu,
Vipera prole sua se perimente perit.
Pectora saeva dolent aliena prosperitate
70
Et glacies solis tacta calore perit.
Invida pestifero latitant in corde venena,
Et quo plus latitat plus basiliscus obest.
Sola sub invidia non est fortuna dolentis,
Sola carent stimulis ossa sepulta suis.
75
Omnibus innocui sunt simplicitatis amici,
Simplex ne noceat felle columba †
Innocui nullo poterunt ledente lederi,
Fornax argentum purius igne facit.
Saepe nocivus obest sibi, non cui credit obesse,
80
Saepe sagittantem falsa sagitta ferit.
Invida per subitam morietur femina linguam
Iactaque per rabidam prora peribit aquam.
Dilectum plus habet pastor pecus ubere pleno
Plusque placet proprio femina casta viro.
85
Vir sapiens prodesse cupit nec ledere quemquam
Parsque valens corpus non ledit ulla suum.
Non nocet indicio livor praevisus aperto,
Ad visus hominis mox basiliscus obest.
Praevisos latitans perimit basiliscus ocellos,
90
Invidus anticipat quos nociturus adit.
Obstupet innocuus sibi cum videt prior hostem,
Vox fugit illius qui videt ante lupum.
Saepe repentinus placidum mare ventus adinflat,
Invidus unanimem non sinit esse domum.
95
Foeda cruore suo crudum sunt ora leonum,
Saepe suo dirum lividus ore notat.
Saepe ferit lingua gladio crudelius anguis,
Invidus in verbis est homicida suis.
Vacca pio vitulum nunquam sine lingit amore,
100
Gratus vir lingua cuique placere solet.
Pulcra sub infestis requiescunt lilia spinis,
Mitibus et gratis nemo nocere potest.
Fervida corda gerens gelida revoceris ab unda,
Frigida sudanti pocula saepe nocent.
105
Te tua praecipitat si non caveberis ira,
Precipites odio saepe vigore carent.
Mitia pacificam pariunt praecordia mentem,
Mitis nectareum parturit uva merum.
Pallida vexantes homines facit ira cruentos,
110
Saepe gravis grando durius hoste ferit.
Proficit exultans gelidam vir nudus ad undam,
Proficit herba virens non superata gelu.
Nanque dolet frustra de re quae transitur ira,
Mortuus in vanum sollicitatur equus.
115
Mansuetudo feram flectit sine verbere mentem
Et gelidum membrum molle medulla facit.
Omnia vir placidus vitiorum proelia vincit
Omne animalque ferum placat amica manus.
Solus in adversis novit requiescere mitis,
120
Solus ovat piscis, quando procella tumet.
Dissipat ira virum, per quam caro mensque necatur,
Dissipat et frondes pronaque grando ruens.
Inreverens mulier solitam non deserit iram,
Mortiferum semper virus in angue viget.
125
Nil muliere bona, nil est moderatius unquam,
Nil ove sub caelo mitius esse potest.
Nobilis exuperat diras patientia mentes
Et ferus a placida vincitur ignis aqua.
Labilis instabilem necat impatientia mentem
130
Vincitur et validus saepius igne Calips.
Non quam se alios habet iracundus amicos
Vtque aliis sibi sic vipera semper obest.
Magna quidem facies, validos si viceris hostes,
Sed plus est animo se dominare suo.
135
Flamma domum superans non linquit abire colonum,
Ira virum memorem non sinit esse sui.
Nullius adversi patiens terrore movetur,
Firmius in saxo stat fabricata domus.
Duro spina sono crepituque laborat in igne,
140
Ira loquax homines asperitate cremat.
Saepe lupum nocuit dapibus aluisse necandum,
Iracundus obest, cui sociatus erit.
Exsperata ferunt valiturum semina morum
Et sua vir patiens vota videbit ovans.
145
Frigora tristitiae nunquam tua corda coercent,
Felix tristitiam mentis constantia frangit,
Felici glacies sole cadente fluit.
Laeta parit longam felix constantia mentem,
Laeto radicis munere ligna virent.
150
Tristitiae vitium virtutes dissipat omnes
Et prohibet virens fructificare gelu.
Nil nisi quod tantum norit revocabile memor,
Nil nisi quod non est umbra pavoris habet.
Temperat insolitam mentis constantia linguam,
155
Frenis immoniti morigerantur equi.
Saepe levi mulier maeroris frangitur ictu
Et tenulis herbis parvula pulsa nocet.
Fortior est constans procelso femina monte
Terraque plus stabilis cernitur esse polo.
160
Tristitiae vitium non est nisi mortis amicum,
Non nisi mors aliis vita draconis erit.
Carneus ex animo maeror solet esse superbo,
Ex foeda testa foetidus exit odor.
Dulcia dirus habet quasi sint contraria maeror
165
Ipsaque leproso vita nocere solet.
Laetitiae nutrix pascit constantia mentem,
Vivere iocunde firmior esca facit.
Semet ad ima ferent religati Tartara tristes,
Semet et araneae musca dat acta cibum.
170
Saepe ferox sequitur mox declinatio tristem,
Fessus se mergit saepe natator aquis.
Mens tua tristitiae constantibus obviet armis,
Hoste sub immiti vulgus inerme cadit.
Laeta facit vigiles hominum constantia mentes,
175
Formicam vigilem non premit ulla fames.
Durius assiduo ferrum consumitur ictu,
Crebris tristitiis annihilatur homo.
Vno turba fugit percussa et fulminis ictu,
Tristis adoretur nec sociatus erit.
180
Provocat artifices proprio res capta decore
Et facies hilaris crescere quaeque facit.
Mardocheus ovans animae maerore necatur,
Ledere maesta volens mens sibi primo nocet.
At tristes casus inimici non hilarescas,
185
Vir probrum extrema plus sibi febre cavet.
Vtilis est domibus pastus moderatior ignis,
Vtilis est homini potus et esca brevis.
Igne domus valido consumitur intus et extra,
Igne cor, et corpus crapula rodit edax.
190
Sat solet esse bonum gentem superare cruentam,
Sed melius cupidam vincere posse gulam.
Libera saepe ruit citius gula mortis ad ima
Et solet in praeceps currere liber equus.
Impius in scelerum gaudet gravitate suorum
195
Lentaque balbutit lingua gravata mero.
Sordescit rivus pluviali plenus ab imbre,
Sordet et insolito flumine plena gula.
Fercula saepe virum rapiunt metuenda gulosum
Escaque decipulae saepe retemptat avem.
200
Vrbe fugit populus diro qui vincitur hoste,
Mens fugit, utque furit gutture victa caro.
Saepe gula saturi pereunt absentia dicta,
Saepe gula moritur ni reprimatur equus.
Nulla gulae possunt fore sufficientia pesti,
205
Plus sitit ydropicus, cum sitiendo bibit.
Impia mortiferae mens subditur ebrietati,
Vipera vipereo mordet amore parem.
Omnia luxuriae cupidis dulcedine desunt,
Nil nisi sufficiens ignis habere potest.
210
Dulcius ebrietas intrat nocitura profanos,
Mulce sibi diro virus in angue manet.
Cum tibi vina placent, non immoderatus regnet,
Perdit enim cursus immoderatus equum.
Dissipat insignem tineae corrosio vestem,
215
Ebria congestas femina rodit opes.
Alta ferunt sapidos sitientia vascula potus,
Sobria fert mulier gaudia multa viro.
Dulces sobrietas praebet virtutibus escas,
Dulces dat soboli mater amica dapes.
220
Vmbra viatores nimio demulcet ab aestu,
Sobrietas bomines absque dolore nutrit.
Abstinet ore suo quod pascat avicula pullos,
Abstinet ut sensus et bene doctus alat.
Non igitur superare gula feritatis amica,
225
Sed sis angelica sobrietate pius.
Luxuriam forti studeas religare catena,
Nam prodest rapido forte ligamen equo.
Luxuriamque magis lacerat mulcendo voluptas
Plusque cibo sapido piscibus hamus obest.
230
Blanda Venus diro praecordia fine remordet
Et Sirena canens membra quiete necat.
Innumeri lacerant foetentia corpora vermes,
Innumeras poenas luxuriosus habet.
Ebrius est nullo iam mortuus aptus honori,
235
Mortuus eiicitur vilis ab aede canis.
Rex sua sceptrifero felix tenet omnia sceptro
Virque pudicitiae cuncta quietus agit.
Grata paraleticis mors est vexatio membris,
Mors est, femineus dum male vexat amor.
240
Plurima lascivus cupiens nil obtinet apte,
Non habet in visco tenta quod optat avis.
Sola placent celebri convivia splendida regi,
Sola placent alto pectora casta deo.
Plus meretrix omni est sordida ceno,
245
Omni plus auro femina casta nitet.
Absque pudicitia labuntur ad infima mores,
Absque ratis malo nauta perire solet.
Saepius hospitium dictat bonus hospes amicum,
Hospite dictantur pectora saepe deo.
250
Fili spe vitae semper .........
Spe celebris mellis fert gula laeta famem.
Nullus avaritiae stimulus tua pectora pungat,
Et ricius vulpi saepe petitus obest.
Et nisi desit humus studet anxia fodere talpa,
255
Perpetuas acquirit opes vir qui miseretur,
Quo plus mamma nutrit plenior esse solet.
Saepe cupido sua consumitur anxietate
Et minus esuriens illaqueatur avis.
Quidquid habent cupidi nihil est quibus omnia desunt,
260
Amplius accendit cum datur esca faci.
Saepe solent volucres alienos pascere pullos,
Saepe suas alvus dat ......... opes.
Hinc timet, inde dolet, cupit hinc, si pausat avarus
Ventus, spina ista saepe quiete carent.
265
Non turbant adversa pios nec prospera tollunt
Nec lauri foliis aestus hyemsque nocet.
Pestis avaritiae fragili regnat in muliere,
Saepe etenim lignum siccius ignis amat.
Provida non capitur temerato femina quaestu,
270
Capta cibum laquei non temerabit avis.
Extra viva fluit nec surgere desinit unda,
Nunquam deficiet dans miserator opes.
Aret humus sterilis iactataque semina perdit,
Quidquid habet perimens aret avarus homo.
275
Quisquis opes habitus nequit expugnare †
Qui nescit multa nare peribit aqua.
Nemo deo prmiussa sibi vitabit ab alto,
Bos nequit imposito tollere colla iugo.
Anxius opprimitur, ditescit saepe quietus,
280
Planta perit motu, planta quiete manet.
Dat miseris solitum miseratrix femina victum,
In ligno vili mella recondit apis.
Caeca licet cautum male mens disponit aratrum,
Nemo valet recte scribere luce carens.
285
Vasa sub incauti figuli fornace peribunt,
Mens sub avaritia perdita fugat opes.
Multi si fabricent aliquid dat pondus opusque,
Luctantes cupidi dant sua seque neci.
Spernens iustus opes multis miseretur egenis,
290
Caelum nulla petit pluraque quaerit homo.
Pestiferos pellunt unguenta opima dolores,
Omne bonus vitium frangit amore pio.
Concava saepe nocent ad equorum scandala cursus
Et sociis planum turbat avarus iter.
295
Non tibi praebebit oleum nisi bacca coacta,
Non tibi dat linum ni primo aretur ager.
Non mola dat gratam cribro nisi tersa farinam,
Non nisi cogatur praebet avarus opes.
Saepe pilus turbat calami scribentis acumen
300
Communique bono mixtus avarus obest.
Pictor nanque prius proprio dat signa colore
Et sua cuique pii praemeditata ferunt.
Sanguis Azach fusus doceat te regis iniqui,
Vt tibi sint tuamet non aliena velis.
305
† afestam constringe † memoratus avorum,
Cum pluviae superant insitaque † nocent.
Quaerere magna solet stomachus fomenta †
Saepe canis latrans vulnera saeva facit.
Membra valere facit partum moderatione
310
Et lira dulcisonos dat moderata sonos.
Saepe focus nimius propriam consurgit in iram,
Saepe cibus nimius mors solet esse suis.
Sibilat esuriens miseranda milvus in †
Et sua lascivus vota gemendo linit.
315
Stultus opes minuens damnum mercator ad †
Stulta Venus minuens lecta dolendo fovet.
Templa pudicitiae nunquam fore tristia possunt,
Nunquam continua sol sine luce manet
Saepe libido solet truculentos ledere vultus,
320
Saepe solet pestis ledere membra latens.
Casta pio mulier veneratur amore maritum,
Casta suum turtur novit amore parem.
Vir mulierque sibi servantes foedera crescunt,
Servant alterutrum se relevando pedes.
325
Nil est nobilius quam vir mulierque pudici,
Nil potius gemino lumine mundus habet.
Anulus ex rutilo gratus solet esse lapillo,
Gratis habet proprium femina casta virum.
Nil nocet in tantum quam si mulier dominatur,
330
Flamma larem proprium transgrediendo nocet.
Perditur igniferis iuvenis meretricis ocellis
Et pius agnus obest praerapiente lupa.
Non timet insidias vigili qui regnat in arce
Inque pudicitia vir quasi Caesar erit.
335
Stante pudicitia gaudet caro mensque †
Ceraque melque fluunt donec † apis.
Virtu .........
Virtus plus vicio sollicitata potest.
Ferrea vicino vis saepe resolvitur igne
340
Nec vir erit stabilis cum muliere frequens.
Contineas igitur fugiasque libidinis ignes,
Nam loca sana solent frigidiora fore.