D. Angelae de Nogarolis per Nicolaum de Facino Vicentinum
Ac veterum laudes nobis ascribere vatum
Et pudor et virtutis amor mentisque decorum.
Sed mihi nulla movet mentem miratio, quod non
Follibus esse meis ullo conflata putentur
5
Et fabricata mea avitis in † negentur.
Femineae morem coeperunt namque cohortes,
Tempore quod nullas latices gustasse moderno
Fertur Gorgoneos doctasque audisse sorores.
At, natura, pari rerum ratione creatrix,
10
Femineam formare animam pariterque virilem
Diceris atque soles aequas infundere mentes!
Ergo tuum veteres non poscere, femina, vates,
Naturaeque munus sexum dotavit utrumque.
Da veniam, quaeso, calamus si scribere differt;
15
Protrahit invitam dextera nempe moram.
Sed latro, nostram rarus qui pergat ad urbem,
Ac studium versus impediensque calor
Obstant, nam labunt praecordia nostra calore,
Mollia me studium promere metra vetat.
20
Vive, vale felix, in tanta voce valeto
Et pia sint votis numina prona tuis.