Ludovico Sardi carmina

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023


Ludovicus Sardus ferrariensis ad Musas

 

Quis putat, o Musae, pugnam laudesque Dianae

      Dicere victricis, victus adegit amor.

Quam ferat obstupui, pueri mens aequa puellam,

      Qui Iovis et Phoebi spreverat ante preces.

5

Tum meritis me vicit amor: tum carmina divae

      Mens mihi sublata dicere voce fuit.

Adfuit indignans fidibus cum ad sidera tentis

      Coepissem numero tangere plectra pari.

Depressit lassans cordas unaque resecta:

10

      Non decet o noster hoc mihi carmen, ait.

Nunc mihi sis vates; alio post tempore divae

      Iussa tenens, numero quo volet illa canes.

Ast ego quid? victo quanta est audacia? dixi;

      Sat tibi, sitque super: quae rogitata canam;

15

Tum collo flens ille meo deiectus inhaesit,

      Vixque loquens inquit: quam tua falsa fides?

O mi dum fueram victor fidissime vatum,

      Sic cum fortuna spes mihi certa cadet?

Quid facerem? Satis ante elegos dixisse videbar;

20

      Me quoque sat votis composuisse suis.

Nec poterat tali victus me stringere iussu

      Promissamque pius tum rogitare fidem,

Cum sua victrici cessissent iura Dianae

      Et me cum victo fas iuga ferre foret.

25

Dum licuit sua iussa sequi, sum iure secutus.

      Non labor aut in me defuit ulla fides.

Me puerum puer ursit amor vicitque rebellem,

      Iussit et arbitrio semper amare suo.

Obtulit inde semel mihi vos sub fonte sorores,

30

      Sed mihi (vos testor) gratior una fuit.

Vna fuit primo dulcique Polymnia cantu

      Qua glacies cordis est liquefacta mei.

Aspexi: et nimium fidens securus amavi,

      Blanditiis durum cor removere putans.

35

Audiit illa prius: sed mox inimica gementem

      Me fugiens, avidum reddidit esse necis;

Tum lacrimis precibusque ruens sine more sequebar,

      Implorans cunctos ad mea vota deos.

Nunc mea fata dolens, nunc orans carmine dulci

40

      Cor potui rigidae mollificare ferae.

Illa tamen spernens duro stetit impia corde:

      Sed pius audivit estque misertus amor

Irruit et scaevum transfixit harundine pectus

      Sic nova miles amans nostra puella fuit.

45

Par fuit inde animus nobis et iuncta voluntas,

      Iungere disparibus carmina laeta notis.

Sedimus: illa levans claram super aethera vocem

      Prima canit cithara, subsequor imus ego.

Ergo suos audivit amor qua laude triumphos

50

      Diximus et domino quis sub amore labor.

Nunc victum divae laudes audire licebat,

      Qua voluit victrix arte sonante lyra.

At post multa fovens illum, sua fata misertus

      Non decet hoc, inquit, carmine bella sequi.

55

Exultat bellator equus milesque sub armis

      Duxque animos tollit cum sonuere tubae;

Sic vatem dum bella canit vox alta sonori

      Carminis incendens adiuvat alta loqui.

Oblitus sed ne videar, quae munera victor

60

      Tu mihi iam dederis, quod petis illud agam.

Id faciam, tali laudent si carmine Musae,

      Me nimis audentem bella referre deum.

His animum dictis laetum faciemque serenam

      Reddidit exultans: spes ea tanta fuit.

65

Vos modo, sola mei spes dudum carminis, oro,

      Dicite, qua deceat haec mihi ferre lyra.

Interea veniunt haec dum responsa tacemus

      Atque alacres ambo spe duce stamus adhuc.