Francesco Filelfo carmen ad Othonem

Reference basis text: P. Garbini, 1991

Editing of the digital edition: E. Pecalli


Astra Pio minitantur, Otho, caelestia mortem,

      Augustum ad mensem qui prope carpit iter.

Si quae doctori statuit rata praemia solvet

      Iste suo, mendax opto sit ipse polus;

5

Sin servare fidem nolit, sint sydera certo

      Enumerata gradu quo Pius intereat.