Francesco Filelfo elegia

Testo base di riferimento: G. Benadduci, 1894

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


DIVO PRINCIPI NOSTRO

 

Si, Francisce, meam rem neglexisse videbor,

      Non mihi, dux ingens Sfortia, des vitio?

Qui sua non curat, qui sit censendus, ut illa

      Cordi habeat, quorum nulla sit utilitas?

5

Ergo locuturo mihi si mitissimus aures

      Praestiteris faciles, officiosus eris.

Nec mea dumtaxat mihi non sunt, Sfortia, curae

      Sed magis illa quidem, quae tibi gesta cano.

Vsque adeo obrueris magnarum pondere rerum

10

      Esse tibi ut possint otia nulla satis.

Inde fit, ut nostras nequeas meminisse camoenas

      Quae bene tranquillum pectus adire solent.

Sint maiora tibi licet et maiora tuenda

      Consilio, tamen haec digna reor studio.

15

Sola quidem reddit genus immortale virorum

      Gloria quam servat musa, vel elogium.

Quid ferus Eacides, quid clari nomen Vlissis

      Aeneasve pius, vate silente, foret?

Nec tamen Eacides nec Vlisses nobile quidquam

20

      Vsque adeo gessit, tantus ut esset honos.

Nam plus Aeneas quid dignum laudibus egit?

      Nempe qui in parvis maximus ipse fuit.

Qualia bisdenis potuisset navibus arma

      Vel servare sua vel petere alterius?

25

Ingenium praestans et fandi copia tantam

      Prae se ferre solet vimque decusque simul,

Vt quae parva putes reddat permagna relatu:

      Talis Virgilius, talis Homerus erat.

Fabula nam Troum late celebrata per orbem

30

      Quid nisi ficta canit? unaque multa refert?

Digni igitur vates, quos dignus carmine princeps

      Diligat et gratis muneribus cumulet.

Praemia, crede mihi, dios fecere poetas

      Et quos nutrit honos, commoda quos agitant.

35

Nam qui parva suo videt emolumenta labori

      Atque decus positum ingenio, deficit:

Spes animos recreat, reficitque, et tollit in altum

      Quae sublata animos frangit et ingenium.

Hi si falsa valent pro veris reddere, quid si

40

      Vera velint veris laudibus erigere?

Omnia praestat honos, artes iacuere relictae

      Quas nec honos sequitur, nec tenet utilitas.

Hae tibi res gestae, quarum iam fama supremos

      Gangaridas tetigit antipodumque solum.

45

His neque Alexandro cedis nec, Sfortia, Cyro

      Qui domuit Cresum fregit et Assirios.

Annibal horrentes multis cum millibus Alpes

      Transgressus Latium terruit omne furens.

Scipio fortuna multo prestantior, ipsa

50

      Quam probitatis ope perdidit Annibalem.

Hunc autem ambitio fractaque superbia mentis

      Stravit, et iratum reddidit in patriam.

Potus Alexandrum vicit, foemina Cyrum

      Cuius saevitiam sanguis in utre monet.

55

Semper es invictus, nullum tua terga prementem

      Vidimus, ac cunctos vertere terga tibi.

Non alios tantum qui se fecere nocentes

      Vincere consuesti marte sub indomito,

Sed te ne traherent, quo vellent, pectoris ignes

60

      Ipsum te potius vincere malueras,

Ignoscens miseris, qui se fecere rebelles,

      Quos etiam donis, quos et honore foves.

Non mihi miranda, est clementia caesaris alti

      Haec nam te virtus fert super astra, pater.

65

Si tibi non molles victor submittis Eoos

      Aut Graios, si te Gallia non tenuit,

Ast Italos omnes populos tibi bella gerenti

      Concessisse vides, solus es indomitus.

Cum tamen et victis Caesar quandoque fuisset

70

      Hostibus inferior, te minor ergo fuit.

Quin etiam Adriacas convincis flumine classes,

      Cum totiens Venetos fundis et interimis,

Cum Venetis acies victis prosternis Eoas

      Ac Scythicos, Graios Illiriosque fugas.

75

Quid memorem Francos, tanta cum laude subactos?

      Allogobrum furias Hesperiaeque minas?

Solus es invictus, solus, quem celsa per omnes

      Fama vehat populos tempus in omne sonans.

Nec tantum fortuna tibi, sed maxima virtus,

80

      Qua superas omnes, imperium peperit.

Hac regis Insubrium miris cum laudibus urbem

      Regnaque tam lata, totque simul populos:

Hac paris Italiae solus cunctisque quietem,

      Quos furor immanis vertit in omne nefas.

85

Haec, Francisce, tuus digno dum carmine vates

      Sic memorare cupit, semper ut esse queant,

Non sinitur; solus potes impedimenta canenti

      Tollere: ne desis, te precor, ipse tibi.

Quod si forte tuam non curas, Sfortia, laudem

90

      Invideasne tuis? invideasne probis?

Te duce magnanimo, tantos peperere triumphos

      Hi tibi, quos laudis conciliavit amor.

Hos, rogo, ne fraudes digna mercede laborum

      Qui cupiunt fama vincere perpetua.

95

Fac natis exempla pater tua pulchra, supersint

      Facta tuis tibi fac laudibus esse pares.

Omnia sat vati fuerint, modo grata videre

      Esse tibi liceat, quae canit hic merita

Tu mihi das animum, tu vires tradis inerti

100

      Ingenio, sine te nil mea musa valet.