Turchi Tommaso epitaphium

Inclita magnanimae fuerat qui gloria gentis

Estensis iacet hic Nicolaus marchio cuius

Imperio celebri Ferraria pace quievit.

Iustitia quis erat vel Marte potentior illo?

5

Saeva per Italiam potuit compescere bella,

Armatas frenare acies, frenare furentes

Consiliis populos et foedera iungere regnis.

Hac victor sibi parte viam affectavit Olimpo.