Ad IACOBVM ANTONIVM MARCELLVM
FRANCISCI SFORTIAE Mediolanensium ducis
consolatio de obitu VALERII filii
Rebus in humanis quisquis sua vota locarit,
Fallitur: et frustra sperat inane bonum.
Perpetuum nihil est: sibi quod promittere quisquam
Possit in hoc vitae, care Iacobe, salo.
5
Nil firmum natura dedit mortalibus usquam
Hinc variis semper fluctibus obruimur.
Nulli cuncta quidem tribuit Deus optimus uni
Grata viro; nemo est: quem sua vita iuvet.
Quem formae decorat bonitas roburque superbi
10
Corporis: et sensus integritate viget:
Hic, si lingua minus fuerit facunda loquenti:
Angitur; ac sese retur iniqua pati.
Quem vero eloquii vis et laus inclyta cunctis
Mirandum ostendit gentibus et populis:
15
Rursus habet causas: quibus usque queratur; et ipsam
Insimulet sortem: poeniteatque sui.
At cui cuncta simul foecundi corporis adsunt
Commoda, si desint exteriora bona:
Mox dolet et semet querulus deplorat, ut unus
20
Quem fortuna ferox oderit ipsa nimis
Vnde cupit nummos: populique fugagibus auris
Ducitur: et flammis aestuat imperii,
Ambitio malesana premit, versatque flagrantis
Ignis avariciae mille per insidias.
25
Quid multis repetam? nihil est in corpore certum.
Nec certi quidquam fors ferat exterior.
Non igitur mentis compos spem ponat in imis
Hisce bonis; omni quae ratione carent.
Est animus nobis infusus lege superni
30
Principis, omnino nescius interitus.
Hunc impollutum quicunque tuebitur omni
Sorde: queat nulli succubuisse malo.
Ergo quid, Antoni, tanto turbare dolore
Omnia qui semper pro ratione geras?
35
Num quia Valerius puer inclytus aere soluto
Depositum proprio restituit domino:
Iure tibi censes primum, Marcelle, dolendum.
Luctisonisque adeo flaetibus ora rigas.
Nonne illum ingratum ducas: cui cesseris usu
40
Ad tempusque aliquid: reddere si quaeritur?
Esse igitur meliore velis mortalis homoque
Condicione Deo; cuius imago nites?
Qui sibi noluerit, cum posset; parcere: nobis
Qui parcat: repetat quo minus ipse suum.
45
Num queritur tellus: quid tanto scissa labore
Mox quidquid peperit: interiisse videt?
An queritur pontus raptis tot piscibus? aer
Num dolet: amissas quod sibi sentit aves?
Nos querimur mortem, quae tanta superbia nostra est:
50
Vt mortale diem nolit obire genus.
Optandum nil morte magis: quae sola laborum
Finis in aeternam praebet iter patriam:
Nanque resurgendi quae spes foret ulla: prius ni
Mortis vita processerit imperio?
55
Vitam solus habet: qui vitam perdit: ut omni
Corporis illuvie liber in astra volet:
Calle tuus tali petiit sublimis olympum
Filius: ut vitam mortis haberet ope.
Corporeis facibus nullis nunc tangitur: omni
60
Nunc terrore vacat: nulla cupido premit
Iam facie regis fruitur visuque superni:
Iam sentit: quam sint omnia nostra nihil.
Cur igitur tanto moerens cruciare flagello
Cum videas nato iam nihil esse mali?
65
Nunc iterum fortasse tua dum mente volutas
Illius et mores ingeniumque ferax:
Nec desyderium potes eius ferre, nec ora
Illius et roseas non meminisse genas
Vultu talis erat; venetos te qualis in omnes
70
Tum specie primum tum gravitate facit.
Inque oculis inerant intutus rite paterni
Scintillae: radians quas decorabat honos.
Quique coma Phoebum referens divamque pudore
Artemin, eximio corpore totus erat.
75
Hinc aderant vires, hinc vox ea cygnea miros
Concentus resonans, linguaque nectarea
Commoda magna tuo fuerant haec omnia nato,
Antoni, loeto debita cuncta tamen:
Quidquid enim ex aliquo genitum concesseris: omne
80
Interit id tandem: fitque quod ante fuit,
Est animus solus coelestis regis imago:
Qui metuit nullas mortis obire vices.
Hunc qui rite colit: qui labe tuetur ab omni:
Est solus sapiens, atque Dei similis.
85
Valerius talem cum se praestaret in omnem
Curriculum vitae per genus omne boni:
Nil nisi mentis opus semper curabat alendae:
Vnde piis studiis deditus usque fuit.
Eloquium placuit: quo mentis sensa repostae
90
In medium melius promeret ipse suae.
Nil puerile puer leni fundebat ab ore.
Vicerat aetatem viribus ingenii
Se facilem cunctis praebebat, at omnibus uti
Non ita promptus erat; ni bene nosset eos:
95
Nanque videbat, ceu mores alerentur ab ipsis
Moribus, hinc gravibus se dabat usque viris
Te sibi proponens penitus curabat: ut ore
Os vultumque tuum sedulus inspiceret:
Corporis hinc habitum gestumque industrius omnem
100
Ac motum referens in patre totus erat.
Haec fortasse doles, quae te Marcelle iuvabant
Cum vita illius disperiisse simul.
At non iure doles; tua si te incommoda torquent.
Cum bene sit nato: cur, Iacobe, doles?
105
Excute vim mentis te collige motibus atris
Imperitet ratio, te tibi restitue.
Quo nunc vis animi cessit robustior illa
Te modo quae tantis laudibus extulerat?
Nam memini mecum quo tempore bella gerebas
110
Legatus sociis missus ab hadriacis.
Nulla tuum poterat formido tangere pectus
Nulla sagiptarum, nulla pericla necis.
Nil nisi te clarae probitatis gloria, nullum
Delectabat opus laudis inops meritae.
115
Num tibi quod virtus peperit clarissima tantum
Nomen apud populos nobilis Italiae
Id quasi fortunae prostratus vulnere, tetris
Involui tenebris perpetuare volens.
Quid paritur nobis in vitae fluctibus huius:
120
Quod dignum vita dicere iure queas?
Gloria tam multi merces est sola laboris
Magnanimis semper suspicienda viris
Hanc ne velis ulla perfundi labe subacti
Pectoris. Haud patitur gloria flere suos
125
Flere decet miseros: qui nil meruere gerendo
Quos probitatis honos nullus ad alta tulit.
At sua Valerius superavit fata merendo:
Qui supra aetatem claruit ingenio:
Namque illi puero fuerat vis intima quaedam
130
Viribus humanis maior et integrior
Hinc inerat splendor verbis: hinc maxima rebus
Pondera: quae cordis sensa darent gravia.
In primisque Deum summo veneratus honore
Fucatas omnis despiciebat opes
135
Omnia terreni temnebat praemia fastus.
Quod queat amitti: nil ratus esse bonum.
Non igitur moritur: qui regi vivit olympi.
Nec miser esse potest: quem Deus ipse beat.
Nunc agit aeternam vitam, nunc ille beatis
140
Spiritibus mixtus omnia nostra videt
Et cernit: quam varia homines fallaxque cupido
Detinet: et quam sit ridiculosus honos:
Nam quid in humanis non est mutabile rebus
Motum quaeque tenent inferiora suum?
145
Quas oriens florere rosas despectat Apollo
Has languere videt: cum petit antra maris.
Dum loquor haec: furtim volat irrevocabilis aetas
Estne idem in nobis: quod modo, amice, fuit?
Quem finem rebus statuit natura Deusve
150
Hunc hominum nulli praeteriisse licet.
Quod si naturae nunquam mutabitur ordo
Ferreus: et finis inferiora manet:
Quid querimur mortem: qua nil natura creatrix
Dignis laude viris repperit utilius?
155
Hac in luce boni quod tantum ponimus: hora
Cuius nulla vacat flaetibus aut gemitu?
Quem natum dederis: cuius lux una labore
Corporis aut animi libera praetereat?
At fortuna minax quot secum incommoda portat
160
Quotidie variis insidiosa viis?
Cui magis alludit: blandisque dolosa beato
Vultibus applaudit: hunc mage fraude premit.
Cyrus magna suis subiecit regna triumphis
Et princeps toto maximus orbe fuit.
165
Hunc autem ingenti ultrix inflammata furore
Ad poenam fastus utre vocat Tomyris.
Magnus Alexander parvo cum milite Gangen
Vsque sub extremu m praelia victor agit
Quem maiora animo versantem facta feroci
170
Ostendit Babylon: quam nihil esset homo.
Quid memorem Alciden: qui totum stragibus orbem
Innumeris fundens nomen in astra tulit?
Ast hinc foeminea sublatus fraude, monet nos
Humanis nullam rebus inesse fidem.
175
Quid mihi magnanimi referantur Caesaris arma:
Terra quibus dederat colla subacta iugo?
Nonne hunc fortunae mutatis flatibus enses
Civiles toto corpore confodiunt?
Annibalis, Pyrrhi clarique Themistoclis idem
180
Exitus humanas quam bene ridet opes:
Sola quidem mors est: quae cunctis debita, solvit
Mortalis cura nos, Iacobe, gravi.
Quo mage res homini laete fluxisse videntur
Hoc magis infelix angitur, atque magis
185
Nemo est: ipse sui qui non sibi conscius esse
Iure queat: nisi sit mentis inops propriae.
Quis voti compos adeo fuit ullus: eundem
Vt non poeniteat id licuisse sibi?
Vtendum est modice: qua nos Deus optimus uti
190
Sorte dedit: non est cura adhibenda malo.
Submissos animos Deus adiuvat: atque benignis
Prosequitur rebus: qui tumet usque cadit.
Magna quidem virtus patientia, flectit olympum
Consilium placat iudiciumque Dei.
195
Pone igitur luctum, Marcelle, resume fugatas
Eia animi vires, sisque tui similis.
Hoc sibi Franciscus petit a te Sfortia munus
Cui morem par est, ut vir amice geras.
Quanta senatori veneto sit habenda severi
200
Moris cura tenes: pone igitur lachrymas.