Panormita carmina varia

Testo base di riferimento: M. Natale, 1902; A. Cinquini, R. Valentini, 1907; R. Sabbadini, 1910

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


1.

Ingratae Nemesi tu corque animumque dedisti,

      Tam nihili vitam vatis, amice, putans?

Tu ne animam demens ventis committere es ausus?

      Atque huic atque alii credere inesse fidem?

5

Quam bene habet: vacuo traducis pectore vitam:

      Si tamen ulla tibi vita sit absque anima.

Illa quidem exultat victrix, animamque catenis

      Alligat; et vatem spernit acerba pium.

Sic qui blanditiis vanae capiuntur amicae,

10

      Evenit, eveniat, curat iniqua parum.

Cum te subripuit, cum te blandita fefellit,

      Fingebat tristis, pallida cordolium.

Hei mihi quam sunt perfaciles in amore poetae:

      Materies, risus, causaque certa ioci.

15

Quid tibi cum sanctis tantum Cyterea poetis?

      Non tua, sed Phoebi maxima cura sumus.

Phoebe pater, natum spes unica, protege vates.

      Ni modo te Daphne, vel novus ignis habet.

Phoebus amat, vates nec curat; satque suarum

20

      Est sibi curarum, credite Phaebus amat.

Stroccius interea meus ardet, nec sibi mens est,

      Nec sibi consilium, non anima, aut animus.

Ridet, et ipsa alios Nemesis sibi quaerit amores.

      Atque hos atque alios excitat usque procos.

25

Quid faciat vates? durabit: perfida sed tu

      Redde animam vati, perfida redde animam.

 

2. epitaphion Luberae ebrii

Hic Lubera iacet: Bacchi dulcissima proles,

      Effudit vitam natus amore patris.

Fleverunt utrem vites, flevere tabernae,

      Quas veteris complent dolia multa meri.

5

Terque vale dixit germano, massicus humor,

      Ter graecus frater, terque phalerna soror.

In primis iuxta exsolvit, cretensis amicus,

      Quem nunc malvaticum rustica turba vocat.

At tu non lacrymas, sed vina veterrima funde,

10

      Quisquis ades: nato tu quoque, bacche, fave.

Nec sibi tura placent: nec vana precatio divum,

      Nec sacra Gregorius quae pius instituit.

Vnum est quod requiem praestat, pacemque sepulto.

      Quod petiit moriens: ut sibi vina dares,

15

Gaudeat hortus aquis: madeat piscator in undis,

      Dulcia Luberae vos modo vina date.

 

3. epitaphion Alphonsi Antonii

Hic iacet Alphonsus, cani spes una parentis

      Et Laurae matris laetitia atque dolor.

Forma erat infanti, quales consuevit Apelles

      Ante Deum sanctos pingere spiritulos.

5

Lux Veneris cupidae concessit gaudia matri,

      Gaudia, quae rapuit mox Iovis atra dies.

Quid facias? superi quicquid statuere ferendum est:

      Sparge puer violas, sparge puella rosas.

 

4. epitaphion Cismogeniae Antonii F.

Quam tulit in media tellus Campana ruina,

      Nunc iacet hoc humili Cismogenia loco.

Ne patriae horreret casum, terraeque tremores,

      Vna eademque dies hanc dedit hanc rapuit.

5

Felix cui dederit prius astra revisere fatum,

      Quam sentire animae noxia damna suae.

Haec pater infelix vates in funere natae

      Munera parva quidem, sed diuturna dedit.

 

5. epitaphion Bartholomei Faccii

Qui legis Alphonsi mores atque inclita facta,

      Faccius illorum conditor hic tegitur.

Vnus hic eloquio potuisset flectere parcas,

      Si possent parcae flectier eloquio.

 

6. epitaphion Bartholomei Faccii

Eloquii fama modo qui compleverat orbem

      Faccius, hoc modico contegitur tumulo.

 

7. epitaphion Bartholomei Faccii

Hic iacet ille ingens fama, fandique peritus

      Faccius, Alphonsi principis historicus.

 

8. epitaphion Masiellae Anconitanae Kiriaci matris

Anconis splendor, iacet hoc Masiella scpulcro

      Vna pudicitiae Kiriacique parens.

 

9. epitaphion Iulii Fortis

Iulius hic Fortis situs est: haud parva Sicanae

      Laus patriae; Alphonso dum studet, occubuit.

 

10. Lucretiae laus

Tam superexcellit Lucretia diva puellas

      Quam Diana suos praeterit alma choros.

 

11. Laurae laus

Laura puellarum pulcherrima, Laura poetae

      Deliciae siculi, Parthenopesque decus.

 

12. Minutulae laus

Excellit cunctas formosa Minutula nymphas

      Seu ducit choreas, sive puella canit.

 

13. in laudem Opicini

Di tibi dent quicquid dulcis tibi filius optat,

      Di tibi longaevos dent, Opicine, dies.

Per te servata est bis Genua pulcra Philippo.

      Ante hac servari nescia terra diu.

 

14. ad viatores de operibus Alphonsi regis

Si venias pelago, portus mirabere molem;

Si terra, insuetum cryptae mirabere lumen,

Siccatasque feres ingenti laude paludes;

Moenia mox ineas; pulcram miraberis arcem,

5

Aequatasque domos, fontes et strata viarum,

Regis opus; maiora extant; requiesce viator.

 

15. ad Gaudentium

Pallatius tibi dat, Gaudenti maxime rethor,

      Dimidium turtae dimidiumque animae.

Deinde petit, quae sint sincera vocabula turtis

      Dic turtae et mittet dimidium reliquum.

 

16. Lucretiae laus

Quantum rex proceres, quantum sol sydera vincit,

Tantum Campanas superat Lucretia nymphas.

 

17. epitaphion Bartolomei Strocci

Spes patris ac patriae, luctus patris ac patriai,

      Stroccius hoc situs est Bartholomeus humo.

 

18. epitaphion falconis avis

Falco, decus volucrum regum non parva voluptas

      Conditur hic, strages perniciesque gruum.

 

19. epitaphion Camilli Carazuli

Magnanimi iuvenis lapis hic tegit ossa Camilli

Patria Parthenope praeclara Carazula proles

Dum subit, ille ingens animis hostilia primus

Moenia, dumque suo pro rege pericula temnit,

5

Occubat! heu, quanto constabit sanguine caedes:

Comprime rex lacrymas, armis ulciscere manes

Militis: ille etenim generosa morte perennis

Vivet, et unanimis narrabit regis amorem.

 

20. in statuam Parthenopis dormientis

Parthenope multos bella vexata per annos

Nunc opera Alphonsi parta iam pace quiesco.

 

21. in statuam iustitiae

Iustitia e terris quondam Iove rege recessit

      Nuper ab Alphonso rege vocata redit.

 

22. in statuam iustitiae

Cum pecco, heu misero torva atque infensa videntur?

Mi similacra deum, vultuque invergere crimen.

 

23. in statuam iustitiae

Quid prodest studio macrescere, cum sit honoris

Iam nactus titulum, et laudis praeconia nummus?

 

24. in villam Strocci

Salve clara Titi iucundi villa poetae,

      Salve nympharum pieridumque domus.

Te Bacchus repleat musto, te Pallas olivo,

      Et tua fecundet sicelis arva Ceres.

 

25. epitaphion Rulli

Hic situs est Rullus, decus et spes una iuventae,

      Dum sequitur regem Parthenope occubuit.

Non faciam plures versus, plures licet optes:

      Caseolos nati quatuor ille dedit.

 

26. epitaphion Franciscae Sergentinae

Hoc Francisca iacet gelido Sergentina busto

      Clara genus, vita clara, sed illa magis

Cara viro coniux, et filia cara parenti,

      Grata sed imprimis relligione Deo.

5

Forma fuit certe non contemnenda, sed oris

      Neglexit laudem: laude pudicitiae

Illa quidem talis: tu qui legis ista rogato

      Tam pia defunctae ne gravet ossa lapis.

 

27. epitaphion Paparellae

Deliciae regum iacet hoc Paparella sepulcro

      Vxoris miserae perpetuae lacrymae.

 

28. epitaphion Iannotii Manetti

Iannotius iacet hic: doctus graece atque latine

      Parque Salominio non minus eloquio.

Hunc praeclara dedit Tuscis Florentia civem,

      Vir dignus patria; patria digna viro est.

5

Plurima mandavit miratu digna libellis,

      Parthenope, Alphonso dum studet, occubuit.

 

29. epitaphion Iannotii Manetti

Iannotius musa doctus graeca atque latina,

      Regibus indulgens, Parthenope occubuit.

 

30. epitaphion pro gallina masculo

Hic re gallus erat quamvis gallina vocatus

      Occulerat testes nomine femineo

Nestor et aetate, et redivivis moribus infans,

      Quippe senex, infans foemina masque fuit.

 

31. epitaphion pro gallina masculo

Qui te gallinam non gallum dixerit, errat,

      Nomine deceptus foemina virque tuo

Centenisque annis confectus, moribus infans,

      Delirusque senex, ridiculusque puer.

 

32. epitaphion pro gallina masculo

Masculus hoc tegitur gelido gallina sepulcro

      De sene festina conditione puer,

Quem mors non potuit contundere, contudit uxor

      Discat ab exemplo cautior esse senex.

 

33. epitaphion Sylianae

Hic iacet ante alias praestans Syliana puellas,

      Sive petis formam, sive pudicitiam

Vix dum bisdenos vitae compleverat annos

      Mortales inter desiit esse homines.

5

I nunc et formae, mulier, seu fide iuventae,

      Illa Deum facies vermibus esca iacet.

 

34. de Hyla

Venit Hylas, sed dormit Hylas, dormitque, bibitque

      Endymion somno, corpore verus Hylas.

 

35. Alphonsi regis sententia
de Panormo et Messana

Aemula felici semper Messana Panormo

      Posthac Alphonso iudice victa, sile.

 

36.

Hic placitus placeat cuivis, mihi nocte dieque

      Displicuit; pereat cui placet hic placitus.

 

37. laus Elisiae

Elisia auricomas inter celeberrima nimphas,

      Quae formae aut animo res erit apta tuo?

Colla nives, et labra rosas et lumina vincunt

      Sydera; culta Helene, nuda Diana dea es.

5

Cum loqueris, quanvis et rara et pauca loquaris,

      Sola tamen digna es multa loqui atque loqui.

Quid loquar artifices digitos, quid pensa, quid artes,

      Et quibus evitas ocia mille modos?

Inter opus tantum dulce, o dulcissima cantas,

10

      Et cantu nolens pectora multa capis.

Vnum crimen habes sed si modo crimen amari est

      Quod cantu nolens pectora multa capis.

Nam saltu licet ipsa lirae, licet, ipsa Choreae

      Sis deus, ad Thiasos rara vocata venis.

15

Atsi quando venis, paulum cessura labori,

      Te Charites sociant, te comitatur Amor.

Quacumque incedis, spirant violaeque rosaeque:

      Incedis noctu: nox fit et illa dies.

Quicquid habent omnes divi divaeque decoris,

20

      Quicquid habent laudis, tu quoque laudis habes.

Hoc etiam felix et formosissima pulcro

      Scilicet et casto casta puella places.

Ipsa puellarum decus es, decus ille virorum;

      Clari ambo, claris moribus ambo pares.

25

Ambo ergo Deus longaevos servet in annos,

      Saepius et timidos iungat utrumque Venus.

 

38. ad Antonium

Non satis ille tuos, Antoni splendide, mores

      Cognovit, qui te damnat avaritiae.

Namque abes aegroto Pilades addictus Horesti

      Teque amor et pietas non sinit esse domi.

5

Elysia interea lux insperata penates

      Visit et illustrat grata puella tuos.

Numquid avaritiae culpabere, si pius absis?

      Deque insperato te tua nympha petat?

Struxisses praesens mensas epulasque deorum,

10

      Plausissent dominae res, anus ac paries.

Sed fortuna ipsis vel amantibus invida fecit.

      Infelix peregre, dulcis amice, fores.

Illa animo, illa oculis, ac gressibus omnia lustrat,

      Absentem ut dominum sedula sensit, abit.

15

Tunc obiter mestae Elysiae rivalis adhaeret

      Ne te suscipiat, dixit avarus abest.

Talia sint quaeso rivali qualia tu vis,

      Sed nihil est, mores novit amica tuos.

 

39. in invidos

Quid curem Rhodus qui nostra poemata culpet,

      Si mea Maecenas carmina docte probas?

Quid curem quod me cimex Laurentius odit,

      Si me Crottiades unus et alter amat?

5

Quid curem carpat vitam Cato Saccus Iacchus

      Si Ferrufino iudice vita proba est?

Quid curem, quod me livor sectetur ubique,

      Si semper virtus invidiosa fuit?

Curandum placeas tantum doctisque bonisque,

10

      Summa quidem laus est, displicuisse malis.

 

40. laus Ambrosiae

Quae est quae modulans flectensque facillima voce

      Efficiat prae se rauca sit omnis avis?

Quae est quae cantu truculentos mulceat ursos?

      Et faciat Venerem sentiat Ippolitus?

5

Quae Syren Ithacum possit sopire canendo?

      Lenius aut cantet quam moribundus olor?

Et quae non hominem sed quae sonet ore Minervam

      Dum ducit telas, et canit inter opus?

Dicite, io! musae, quaenam est ea? iam ne siletis

10

      Invidia? dic tu, dic, amor... Ambrosia est.

 

41. epitaphion Antoniae

Illa per Aemilias famosa Antonia terras,

      Illa Sibaldinum femina clara genus

Hic iacet, o mulier, forma nec fide nec annis

      Nec probitate diu vivere posse puta.

5

Quaeris in hac faciem? fuit altera pene Diana.

      Quaeris item mores? altera Penelope.

Hanc genuit studiis praeclara Bononia legum

      Huc autem cari coniugis egit amor.

 

42. epitaphion Tirineae

Hic Tirinea iacet, vatis medicique voluptas

      Atque eadem vatis maestitia et medici.

Omnia languenti tentavit, sed nec amoeno

      Carmine nec medica iuvit amator ope.

5

Quin etiam Phoebo suscepit vota precesque

      Fudit, sed rapiunt vota precesque noti.

Iam sibi malebant caelestia numina nympham;

      Sors medici Vatis invidiosa deis.

Hic secum Veneres, secum tumulantur amores;

10

      Secum blanditiae, deliciaeque iacent.

Flevit anus, flevit virgo, flevere puellam

      Qui numquam flerant foemina, virque prius

Atque aliquis rediens moesto de funere dixit,

      Si qua puella dea est, ista puella dea est.

 

43. in Vallam

Carmina componis, Laurenti, stans pede in uno,

      Nil mirum si sic carmina facta cadunt.

 

44. ad Galganum Bicum

Quod tibi tam sero mittam, Galgane, libellum

      Da veniam, mitti noluit ipse liber.

Saepe ego sic monui: dominum pete, condite codex,

      Annus abhinc agitur quod liber erro: sat est.

5

Fortunate liber, quam te leget ille libenter

      Rettulerat: lapides non mea scripta legunt.

Rettulerat: tinea potius pertundier optem

      Carcere quam tetro trudier ipse iterum.

Est et enim carcer librorum Bicia proles,

10

      Nescio quid miserum vox quoque Bica sonat.

Dixit adhuc in te iam deteriora libellus,

      Quae maledicta suo tempore, Bice, scies.

Ipse quidem volui: sic me divique deaeque

      Semper ament: libro subdere vincla tuo.

15

Fugit et effugiens alarum more papyrum

      Ventilat, et dixit: Memnia tecta peto.

Plura loquebatur: solum pervenit ad aures

      Nescio quid bici bicia bicacion.

Tunc ego: cur blese, cur es tam pingue locutus?

20

      Respondit: tali carmine dignus erat.

 

45. ad Maecenatem

Maecenas, quod te superi quodve anguiger heros

      Respiciant; quod te curia plebsque probent.

Rhodus id in fatis non in virtute reponit;

      Verum id perverse ut caetera Rhodus ait:

5

Scilicet insigni carus pietate deis es,

      Iustitia plebi, consilioque duci.

Si modo non cessat virtus, nec numina cessant,

      Sed sibi nec virtus nota, nec ipse deus.

 

46. in Leomortem

Sit tibi lingua, precor, radice excisa, Leomors,

      Impia luctifici nuntia lingua mali.

Rumor erat Venetos a nostro milite fusos,

      Gaudebat fausto foemina virque novo.

5

Interea Leomors adventat et omnia turbat,

      Id vanum referens esse: quod esse putant.

Sit tibi bubo comes, sint dirae, o dire Leomors;

      Civibus invisum principibusque caput.

 

47. in librarium

Quidam, cuius ego nomen patriamque silebo,

      Indignus libro nomen habere meo est.

Excerpsit quaedam turpis librarius in me

      Carmina: sint plane carmina rauca licet.

5

Continuum o quantum: mens aequa ac iusta deorum est,

      Illum corripuit detinuitque furor.

Qui laedit vates, divum quoque numina laedit.

      Coelitibus nulla est ulctio prompta magis:

Iamque miser, nudus, certe miser errat in urbe,

10

      Et nudos testes, quisque videre potest.

Irritant pueri saxis ac voce furentem

      Inque dies alitur usque furore furor.

Vos igitur moneo sacros nolite poetas

      Laedere, laedentes ultima poena manet.

 

48. de regis Apolloniae casu

Regis Apolloniae sonipes cadit, et cadit una

      Rex eques: hinc regis tibia pressa tumet.

Stulta nihil surae prodest medicina tumenti,

      Quam medici nequeunt attulit ursus opem.

5

Nam dum venandi studio rex ducitur idem,

      Ex improvviso grandior ursus adest.

Rex ursum aggreditur, regis suram ille momordit

      Qua tumor antiqui causa doloris erat.

Plurimus inde novo fluxit de vulnere sanguis:

10

      Exiit antiquus cumque cruore tumor.

Curatur morbo morbus, dolor ipse dolore,

      Vulneris ex vulnus cura salusque fuit.

Saepe quod ipse nequis, quamvis studiosius haeres,

      Si non desperes, mitia fata dabunt.

 

49. in Rhodum

Ture pio Rhodus dum divum numina poscit,

      Quae vis dicendi, sorsque futura sibi est:

Mira fides: templi vox e testudine missa est:

      Non erit orator Rhodus, arator erit.

 

50.

Surge, age, Calliope, sat languor, inertia satque

      Te tenuit: vires collige, diva, tuas.

Pauca meo Tusco, sed dulcia carmina vati

      Da, licet id quod non indiget ille dabis.

5

Ille habet: ille facit iam carmina, qualia Phoebus

      Dum canit ardentis dulcia furta Iovis.

Ille etiam cum sit summus, vult unus haberi;

      Et quamvis nolit, gloria prima sua est.

Cedite nimirum cuncti, cedamus et ipsi:

10

      Eius Apollineus spiritus ore sonat.

Ille sacros Vates, quos longa aboleverat aetas,

      Suscitat extinctos, non sinit ille mori.

Dum cupit antiquos Italis extendere versus,

      Non labor abducit, non via longa virum.

15

Non removet glacies, non densa pericula terrent.

      Denique vix revocant corpora trita rotis.

Quin etiam ingenium vatum fovet ille novorum.

      Debentur qui sunt, quive fuere sibi.

At nunc Pontificis secreta negotia summi

20

      Sustinet, ut par est, sustinet illa libens;

Diligit hic dominum, domino gratissimus idem,

      Devovit domino membra animamque suo.

Non capitur precibus, nullo corrumpitur auro:

      Principis hinc curae gloria sola sui est.

25

Si quis agat secum donis, aut munerum nunquam

      Is feret optatum, tedia longa feret.

Mira fides illi, par est constantia, nulli

      Cedit, vel primo relligione loco.

Qui modo maiores ornabat carmine pulcro,

30

      Idem nunc pulcro carmine dignus erit.

Et modo qui numeris nectebat verba sonoris,

      Materiam vates vatibus ipse dabit.

O ego, dii faciant chartis intexere dignus,

      Credar honorati splendida facta viri:

35

Tunc ego convocitem sanctas Eliconis alumnas,

      Illa mihi cursim turba vocata venit.

Tunc ego materia poscente pericliter altos

      Versus, alternos despiciamque modos.

Tum simul altiloquo versu et, summe sacerdos,

40

      Concinerem, totam concineremque domum,

Et tua quae nunc est de marmore pura columna,

      Forte tui fiet aurea vatis ope.

Et tua conabor vivat post funera virtus

      Quam bona posteritas et colat et celebret.

45

Crede mihi, probitas sit magna et clara licebit,

      Denique, ni vatum sint, monumenta, perit.

Quid tibi cum summo nunc est antistite musa?

      Qui tibi musa novi mentio facta dei?

Quos iunxit virtus, coniungat epistola, nec fit

50

      Absque Deo vates, nec sine vate Deus.

Post haec, Calliope, me dedas Bartolomeo

      Meque columnensi dedicet ille deo.

 

51. epitaphion Serpinnae

Hic Serpinna iacet, domino tam grata catella

      Quam tibi non adeo, Lesbia, passer erat.

Optarim tumulo miras inscribere laudes:

      Non capit exiguus carmina plura lapis.

 

52. epitaphion Catellae

Filia Serpinnae, dispar tamen illa parente,

      Conditur hic, tumulus spurca cloaca sibi est.

Solum, blanda cocis, asservatrixque culinae:

      Frangantur quamvis hostia, surda iacens,

5

Fida epulis, cineris custos, teterrima visu,

      Mordica, sed quamvis mordica, pigra tamen;

At demum longa scabie rabieque perempta est:

      Conveniens laetum, conveniens tumulus.

 

53.

Hic ducis anguigeri mandant secreta tabellis,

      Quisquis es, ab nostro limine siste pedem,

Flecte aciem, noli nudam spectare Dianam

      Nec strepe, non atris luna laborat equis.

 

54. de Vespasiani statua

Quamvis ipse diu multa tellure gravarer,

      Spes prodire tamen tempore posse fuit.

Nec mea me frustra tenuit spes; eruor, ecce!

      Tergor, et antiquus candor in ore redit.

5

Meque mei tecto cari excepere nepotes:

      Non fuit in tota gratior urbe locus:

Fert laetos prae se semper patientia fructus

      Post hiemem semper tempora veris eunt.

 

55. Lucretiae simulacro

Haec sibi conscivit pulcram Lucretia mortem,

      Mox ubi adulterum casta coacta tulit.

 

56. sub Bussae simulacro

Bussa haec romanos Cannensi e strage fugatos

      Excipit, ac reficit millia pene decem.

 

57. sub Probae simulacro

Haec Proba Virgilii centonem carmine fecit

      In qua complexa est omnia facta Iesu.

 

58. ad Miniaten

O Minias, seu vis etiam Miniate vocari,

      Nam par ingenio fertile nomen habes.

Quando erit hic noster propriarum bardius expers

      Curarum? nam tunc rem geret ille meam.

5

Cum coelum stellis careat, cum littus arena,

      Tum vacuus curis, rem geret ille meam.

 

59. ad Miniaten

Bardius expectat requiem senis et senis aegri

      Maerentis risum laetitiamque viri.

Bardius expectat vel principis otia summi,

      Otia quae mundum visa fuere sibi;

5

Id primo expectat; post id geret ille meam rem,

      O Minias, quando rem geret ille meam?

 

60. ad Lucium

Si qua Panormigenae laeti tibi cura poetae est,

      Si qua vel absentis cura. sit Ergotelis,

Quam primum illa tibi commissa negotia comple,

      Sic adsint votis diique deaeque tuis.

5

Non erit Ergoteles ingratus muneris huius

      Nec meritum musae tale perire sinet.

 

61.

An memor es nostri, nostrae spes unica musae

      Scilicet id tenui carmine scire velim.

Si memor es, spondent per te mihi fata quietem:

      Sin minus, ipse velis ut memor esse rogo.

 

62. epitaphion Ioliae catellae

Deliciae domini iacet hoc Iolia sepulcro,

      Concipis ex tumulo quam brevis illa fuit,

Quam fuerit rerum custos, et sedula furum

      Narrarem; servi ni invideant catulae.

 

63. ad Vallam

Pauca licet scribas et bis dumtaxat in anno,

      Si modo non pereunt carmina multa facis.

At si multa facis, quamvis sint millia centum,

      Valla, nihil scribis si peritura facis.

 

64. laus Elisiae et Cremonae

Terra nihil coelo, Phoebo lunaque decoro

      Invidet: Elisia terra decora sat est,

Est etiam terrae: terrae Elisiaeque suus sol

      Nil petimus coelo, si modo nostra sinat.

 

65. laus Angelinae

Angelinae oculis dedit aurea tela Cupido

      Donavitque genis, matre iubente, faces.

Os nectar, caput ambrosiam, flat pectus amomum

      Et, quod praetereo, balsama subter olet,

5

Haec eadem collo meros adnectit amores,

      Deque sinu Veneris scita puella calet.

Hanc olim siculus vates Marrasius ardet,

      Marrasi, certe vis in amore mori.

 

66. epitaphion Iannini Ritii

Ianninus iacet hic. Ritiorum diva propago

      Nosce virum, quisquis laudis amator ades.

Hunc simul evexit summa ad fastigia virtus,

      Illa quidem magno nota et amata duci.

5

Non sua sed fuerant sibi publica commoda curae,

      Publica, quae laeti causa fuere sui,

Nulli consilio, nulli gravitate secundus,

      Magnus itemque animo, magnus itemque fide.

Eloquio potuit firmissima quaeque movere

10

      Fata etiam, flecti si modo fata queant.

Fovitque et coluit doctos doctissimus ipse,

      Qui cum spes vatum spesque sepulta ducum est.

 

67. ad Ergotelen

Cum nequeat nummos, mittit tibi carmina vates,

      Tu tamen argento carmina pluris habe.

Eripiunt quemvis a mortis dente camoenae.

      Carmine vivit Itys, carmine vivit Hylas.

5

Fortunate puer, quem dilexere poetae.

      Grate puer vati, non moriere puer.

Et te sanctus amat vates, ut teque perennet

      Conatur, modo tu cur amet ille stude.

Ergo vale, Ergoteles, cari spes una parentis,

10

      Spes patria hercle puer, sed gravitate senex.

 

68. ad Porcellium

Porceli, neque enim patiar Porcelle voceris:

      Mundus es, et nomen iam tibi dispar erat.

Porceli, qui me tam multis versibus ornas:

      Et cupis ut reddam carminis ipse vicem.

5

Nostra tuos timuit tumidos elegia coturnos,

      Clauda licet, claudo fugit et illa pede.

Extimuit rapidas curvato umbone phalanges,

      Et mage terribili plurima verba sono.

Nec potui quamvis fugientem saepe vocarim

10

      Flectere, nimirum territa musa tuba est.

Quis non horrescat galeas, peltasque, sudesque?

      Et mea si Clio fugit, inermis erat.

Illam non Mavors, illam non bella nec enses,

      Verum blanditiae deliciaeque iuvant.

15

Me quoque fraxineo iam iam bellona trabali

      Terruerat, quamquam sum male fortis ego.

Ipsum illum Aeacidem, qui vicerit Hectora Troum,

      Fac legere, armatum carmen et is fugiet.

Audierit quendam versus laudasse boantes,

20

      Zaulidamas, vates clarus in Archadia.

Et petit hi versus tales oracla quid essent,

      Sunt crepitus tumidi ventris, Apollo refert.

Scita quidem vox, o Porceli, et Apolline digna,

      Et quam sub memori mente animoque tene.

25

Nulla etenim vero sunt verba tonantia, verbis

      Si modo nil grave sit, si modo dulce nihil.

Vel si sunt aliquid, verum respondit Apollo:

      Ventus id est in quo nil nisi putor inest.

Quod si te tantum sonitus delectat, et aures

30

      Impleat, est suavi tibia grata sono.

Cymbalaque et crotala citharaeque, et systra lyraeque,

      Et quae praeterea nomina mille placent.

Longuseus si vult acri componere bardo

      Carmina, quid faciat discite, mira canam.

35

Exprimit ex clausis loculis lectissima quaedam

      Verba sonora quidem; sed tamen apta parum,

Grata tamen bardo, quamvis non arte nec usu

      Viderit, at forsan graecula verba putet.

Inde sua in numeros connectit verba, nec illa

40

      Quae res, sed tantum flagitet ipse sonus.

Materiam verbis excudit, quamque tulit sors

      Quoque volunt illum barbara verba trahunt.

Inde fit ut scribat quae non intelligat ipse

      Aedipodes, bardo carmina digna suo.

45

Hi sunt quos clamat procul, o procul ite profani,

      Deque suo exagitat Callypea choro.

Egregius vates, numquam torrente vehetur

      Verborum, verbis imperat ille suis.

Non agitur fato: verbis non ducitur idem,

50

      Quaeque vocet cum vult sub pede verba tenet.

Hi sunt quo sacro admittunt Aganipedes antro

      Et quorum impediunt, laurea serta comas.

Tu quoque si verbis posthac imponis habenas:

      Rem tractes, et mox des sua verba rei.

55

Et te delectent mansueta vocabula, et usu

      Cognita, munda tamen, quaeque latina putent.

Dignus eris lauro, spargent te flore camoenae

      Deque tuo facient profluat ore melos.

Tum vero immodicae mea territa Clio tot armis

60

      Adveniet, versus et tibi mille dabit.

 

69. ad Maecenatem

Maecenas, decus italidum et spes altera vatum,

Ecquis erit desiderio tandem modus? ecquis

Aut deus, aut quisnam propior dis otia nobis

Efficiet; dum vita recens, patiensque laborum,

5

Dum mea Pyerides spondent in carmina laurum?

Nam seu bella canam iubeas, quae gesserit Anglus

Anglus troiano genus et cognomen ab Anglo

Nescius haud fuerim, quam forti genua bello

Cesserit imperio ducis armipotentis, et Arnum

10

Exanguem iubes: tremefactum qui orbibus, agnis

Cum fluvio haesisse, et caput occuluisse sub alveo.

Nec mihi non nota est gens dura suizerum mens

Inque necem praeceps, iamdudum nescia vinci,

Anguigerum perpessa iugum, quos nesciat hostes;

15

Scilicet et pulsos violenta ex sede tyrannos?

Qua vi, quo ne astu Ligurum pacaverit oras?

Sunt quoque magnanimi longe maiora Philippi,

Nec me gesta latent; quae si vir grate reponi

Mandarique iubes monimentis, scilicet ausim

20

Iussa sequi, tu Sicelidas aliquando camoenas

Experiare; solent regum gaudere triumphis

Adsuetae, et tragico suras vincire coturno.

Tu quoque Maecenas inter celebrabere Reges

Adstabisque duci, nec te quo mutua iungit

25

Gratia, disiungam vates, tibi gloria parta est

Consilio atque fide, nec te tua candida virtus

Fraudabit, nec me immemorem imgratumque quereris,

Sed bene pro meritis longa donabere fama.

Tu modo per, si qua est in te pietasve fidesve,

30

Imponas finem votis, eademque secundes.

 

70. pro Marcetto ad Montientes

Qui colis ac servas nostram, dive anguifer, urbem,

Et vos quos genuit pulcherrima Montia cives;

Accipite ac celebrate sacras quas munere mitto

Relliquias, gratique illis persolvite honores.

5

Quae sibi legere hanc patriam et fecere beatam.

Ipse ego natali potui nil gratius urbi

Reddere, nec divis acceptius. O ego felix,

O ego ter felix, patriam qui numine donem,

Numen qui patria atque beem, patriamque deosque.

10

Aeneas Latio clarus pietate penates

Intulit, et nulla hac virtute insignior extat;

Verum ego non tali laudem pro munere posco,

Sed divum patriaeque simul telluris amore.