Orazio Romano persuasio contra Turcum

Divo Alfonso regi Aragonensi

 

Rex Siculum, instinctu superum cui plurima virtus

Terrarum imperium solem super usque cadentem

Spondet ad auroram, si famam extendere factis

Ausus et ingentes meritis aequare labores,

5

Crnis ut insultu Mahometh stupet Itala tellus:

Nanque aliud quid iam nisi nos superesse videmus

Exitio Teucris? Diro sub Marte feroci

Regnatori Asiae victi cecidere Pelasgi,

Europae gens prima sinus, ubi regia sacri

10

Vrbs bello praeclara viris opibusque Bisanti,

Heroum domus Argivum, quam nobile quondam

Hospitium pelagi Pausania condidit urbem.

Ille quidem flammas efflat victricibus armis

Irarum et Latio caedem populisque minatur,

15

Vrbe ferox domita Graiorum et Marte secundo,

Accenditque animos Teucrorum rursus in armis

Finitimasque urbes populatur et omnia vertit

Quo gressum intulerit terrorumque implet agrestes;

Successu rerum fortunae oblitus inanis,

20

Saevit atrox animi necdum moderatur habenas,

Armorum strepitu vel maiestate per omnes

Imperii populos aucta metitur honorem,

Ausoniis totum victis spe concipit orbem:

Mox caelum et superos furiis elatus et ira,

25

Viribus haud ullis sperans sibi posse resisti,

Expugnare quidem nullo occurrente parabit.

Iampridem, rex, effusi post sanguinis undas

Vidimus humani mersos in caede Penates:

Lentus es, o, nimium bellique inglorius aevum

30

Exigis: heu, patiens Teucros regnare videbis?

In te spes Italum, caeli quem numina poscunt

Fatalem tantorum operum; vox omnibus una

Te sine nil altum tanti superesse laboris.

Scilicet haec populos sustentat fama per urbes

35

Argolicas: nunquam frustrate illustribus actis,

Regnorum totas effunde in proelia vires.

Tu potes Eoas acies, Ethiopas et Indos

Oceanique manus simul et borealia regna

Vertere in excidium Teucri, Pandones et Argos,

40

Tu potes Ausonias armare ad Pergama puppes

Rursus et hostilem flammis incendere Troiam.

Te decet ante alios labor hic, tibi quisque reliquit

Fortunam belli. Venetum iacet omnis ad undam

Classis et instructae complentur milite puppes,

45

Genua quinetiam validas super aequora naves

Auxilio intendit. Tibi sunt tot regna, tot urbes

Aequoris ad litus. Tellus opulentior omni

Sicilis orbe tuo perfundi lumine gaudet:

Terra ferax Cereris pecorumque et olentis Iacchi

50

Gentibus affatim victus effundet et arma.

Illic horrifici vasto Cyclopes in antro

Exercent ferrum, positis incudibus illic

Ictibus alternis sonitus referuntur ad aures,

Expediunt dum tela Iovi: tibi fulmina et arma

55

Certatim in Teucros acuent, modo bella sequaris.

Illic fumiferas nubes glomerare videtur

Flammigerantis apex Aetnae scopulosque sub auras,

Hic fremere Enceladi rupes ac vasta gygantum

Antra ferunt: nulli tales domuisse potestas,

60

Ni tibi, rex, cui dii nedum mortalia parent.

Tu simul imperio ventorum comprimis iras

Monte sub Aeolio et lati regis aequoris undas

Sceptraque vix pelagi Neptuno tuta relinquis;

Apulus et Calabri pariter tua iussa sequuntur,

65

Dives opum variarum armentosissima tellus

Vtraque fertilior Cereris concedit olivae.

Hinc tibi Cumarum sedes, ubi fata Sibyllae

Imperii cecinere tui victriciaque arma,

Orbe triumphato tandem caput addere caelo;

70

Hic Lucrina palus et olentis gurges Averni,

Vnde iter est umbris Teucrum, quos miseris Orco

Marte sub horrenti: statuit sic Iupiter. Ergo

Tot regnorum opibus et tantis viribus auctus,

Tolle moras: magni refert celerare paratus,

75

Saepe etiam bello casus nocuere morantes.

Iam dispone acies, exple munimina rerum

Militiae atque animo ferventi amplectere Martem,

Cum te fata vocent: praesens se Iupiter offert

Ductorem belli, media inter proelia Pallas

80

Pugnantem, tibi se comitem Victoria praebet.

Duc animum in tantae spem laudis, ut omine certo

Victor eas, victor redeas, victorque sequaris

Fortunae auspicium (siqua est in proelia) dextrae:

Bellandum tibi, nam talem sors obicit hostem,

85

Quo tua sit famae venientis gloria victo

Amplior. Alciden hominem super ardua virtus

Difficilisque dedit, tellus immanior acres

Ante viros offert quicquid molitur acerbi:

Sic illis merito divum largimur honores.

90

Aude, ingens rex, Alcidae superare labores:

Pro patria spondent pugnantibus aethera divi,

Fortunatorum solium sedesque beatas,

Et Stygis exortes vivunt, monimenta feruntur.

Num Lacedaemonios Thebarum ductor in hostes,

95

Epaminunda, decus patriae tutatus et urbem,

Inde velut numen totos veneratur in annos?

Thrasybulus patriae pro libertate tyramnos

Expulit et vindex ereptam reddidit urbem

Exulibus: vivit populis aeternus Achaeis;

100

Codrus in adversos ultro sese obtulit hostes,

Tota Leonidae divos sacravit honores

Graecia, quod patriae duro in discrimine vitam

Praestitit et sese moriendum vovit in hostes.

Num, licet exilio profugus, sua signa Camillus

105

Restituit patriae? Communis iura salutis

Antetulit propriae. Decii cecidere volentes,

Fabritius nullo corruptus munere Pyrrhi

Virtutem ante aurum posuit: pia iura fidemque

Haud duxit patriae violanda, sed urbis honorem

110

Maluit et medio bellum decernere ferro.

Sustinuit Cocles pontem super arduus hostem,

Tot populorum acies, ultor sua pignora Brutus

Nativa oblitus nimium pietate peremit.

Quid tibi Torquatos aut Aemilium, quid et Aulum,

115

Quid tibi vel Fabios, quorum cecidere tricenti

Marte sub adverso, Drusos aut magna Catonum

Ausa feram? Taceam ne etiam duo fulmina Martis

Scipiades, quorum fulget virtutibus orbis?

Non ego te, Caesar, Italum fortissime ductor,

120

Transierim: licet imperium tibi feceris orbem.

Non tamen externis Latium succumbere passus.

Ille quidem fama confisus et ordine rerum

Intrepidus tutum gressus quocunque tulisset

Reddidit: audentem spes et fortuna sequuta est.

125

Horrenti quotiens Germanos Marte feroces

Sub iuga Romanae posuit ditionis, et idem

Gallorum furias totiens compescuit armis:

Helvetios, acris Treviros Venetosque coegit,

Vangionumque manus, Suevos, Nemetes et Harudes,

130

Bellovagos Belgas, Atrebates Ambianosque,

Barbariemque omnem. vires orientis et austri,

Afrorumque acies domuit regemque superbum:

Sic illum ante alios animi tulit ardor in altum.

Caesaris exemplo, cuius tibi fulmen in armis

135

Mars dedit. ingentes, Alfonse, adorire labores,

Et superos aequare. homines excellere disce.

Nondum mortales patriae commovit in arma

Fidus amor, verum caelestes traxit Olympi,

Montibus ut iactis caelum petiere gygantes

140

Sidereis nixi superos expellere regnis:

Iupiter et Mavors, Iuno, Victoria, Pallas

Centumanum toto pepulere Aegaeona caelo.

Aude, ingens rex, aethereos aequare labores,

Rumpe moras omnis: dii nunc tua vota reposcunt,

145

Muneris oblati memores, dum proxima leto

Vita tui: heu, nimium properabant stamina Parcae!

Iam clipeo latus et galeae caput insere sacrum,

Vnde tot horrificis efflant fulgoribus ignes;

Frendenti similis hinc Martia surgit in alas

150

Vipera: quam fuso crudescit sanguine Mavors,

Tam magis in Teucros hostes horrenda ferocit.

Num tibi, dive, ducum cessit fiducia et illa

Vis animi pugnae nunquam laxata sub aestu?

Iam nihil est ultra, male quod verearis amicum

155

Offendatque tuas urbes populosque lacessat,

Nam tibi certa fides et dudum sanguine iuncta

Dextra ducis Lygurum, Venetos qui pace potiri

Compulit: ipse ultro regnum gentile fovebit.

Hic totiens victor bellorum, acerrimus ultor

160

Ecclesiae rerum, spondet Lodovicus ab omni

Hoste tuas urbes, populos et iura tueri:

Cardineo frontem quanquam redimitus honore,

Anxius in Teucros magnis accenditur actis

Armorumque fragrat suetos iterare labores.

165

Hic sacer ante alios praesul Romanus et omnis

Hortatur merito tanquam tibi debitus orbis.

Ille, licet nimium glomeratus anilibus annis,

Fervet adhuc puppesque parat prope Tibridis undam

Frondentesque simul remos ruere alta videbis.

170

Aude, ingens rex, et tantis te concipe dignum,

Cum deus aspiret: fidei te causa vocat nunc,

Te votum, te relligio, te cura salutis,

Te simul omne decus patriae pietasque reposcit.

Num quia turba times ingens et vulgus harenae

175

Par? Numerum virtus non horret et ingenuum cor.

Iamque Asia Cyrus totoque oriente subacto,

Tot ductor populorum acies traiecit Oaxem

Ingentes, Scythis bellum, memorabile dictu,

Intulit: hunc nati vindex regina perempti

180

Angustas inter fauces cum gentibus hausit,

Sanguinis humani truncum demersit in utrem,

Indignata duci: "Sceleratas sanguine - dixit -

Humano satia fauces, cum nulla cruoris

Vis tibi tanta fuit, cuius satiatus abisses".

185

Melcyades olim magnorum ductor Achaeum,

Milite quam pauco septus Marathonis in arvis

Heroum et regem Persarum milia fudit.

Hi decies centum complerant navibus aequor,

Fontes et fluvios haustu siccasse feruntur

190

Et montes aequasse solo, mare pontibus altum

Exuperasse; viros tellus vix cepit Achiva:

His tandem reditus longe post proelia victis

Turpior in patriam quam fastus et ira fuere.

Rex Macedum paucis, bello sed vivida pubes,

195

Heroum ad ripas Cygni tot milia vertit,

Et Darii spolia eripuit ditesque triumphos

Et Syriae domuit vires orientis et Indi.

Num strepitus horres dudum nomenque superbum

Victoris? Licet Argolici sibi gloria belli

200

Cesserit et primam regni superaverit urbem,

Id Iovis ira fuit: scelerum gens illa pependit

Supplicia et veterum poenas infausta malorum.

Nunc te fata vocant, hostes quo vindice contra

Facta luant meriti: sontes sic ira deorum

205

Corripit et variis mortalia casibus angit.

Tu velut ignitum fulgur super agmina rumpes:

Relligionis enim violatae sanguine pendent

Supplicia et diro victi sub Marte peribunt.

Quid tantum horrescis pecudes et vulgus inerme?

210

Durum a stirpe tuis genus est et sueta iuventus

Militiae atque operum patiens et Martis anhela.

Intereunt illi ferro nec saxea circum

Membra rigent sequiturque suo de vulnere sanguis;

Et tegetes habitant et aluntur carnibus ustis;

215

Quadrupedes dum praecipitant, et pectora rumpunt

Pectoribus, sternuntur humi; sub vomere tauri

Insudant domiti nec spirant naribus ignes.

Aude, ingens rex, in Teucros, si fortiter audes!

Quo tandem casus Danaum tristesque ruinas

220

Vsque feres, tantae lachrymis sine caedis acervos,

Heu dolor, et laceros artus? Quis funera fando

Explicet et diras complerit carmine mortes?

Non ego, si centum voces et ferreus oris

Immortale tonet rictus, crudelia possem

225

Excidia et tantos lachrymis aequare dolores.

Non sexus, non aetatis, nec sanguinis illum

Flexit honor, non templa deum cultusque, nec arae

Aeternique lares: heu, quam simulacra deorum

Ingemuere simul, victor cum caedis anhelus

230

Cessit in arbitrium peteret quodcunque voluptas

Gentis ad excidium! "Liceat saevire per omnes -

Inquit - et ante deos fas esto explere furorem

Omnigenum sexus! Memorant tot saecula Troiam

Et Priamum et natos Danaum cecidisse sub armis;

235

Respectu nullo moti pietatis Achivi

Iliades rapuere: vices nunc reddite genti!"

Haud mora, festinant: cui tum satiata libido?

Expediunt gladios oriturque miserrima caedes

Orbis ad excidium similis: per strata viarum

240

Perque domos, per templa deum genus omne trucidant,

In iugulos acuunt enses; exangue iacebat

Vulgus, ubique cruor et plurima caedis imago:

Hic ictus ferientum audiri et saeva sub auras

Vulnera, tum sonitus ferri gemitusque cadentum.

245

Vndique caesorum sordebat sanguine tellus:

In gremio puer altricis confossus et altrix

Strata iacet, genitor flentem complexus alumnum

Occidit, heu teneri coniunx miseranda sub ulnis

Coniugis, impliciti natis iacuere parentes.

250

Turba puellarum materna sub ubera lugens

Ante aras tunsis supplex ad pectora palmis

Implorant veniam feriuntque ululatibus auras:

Tum furiae et crebrae caedes, tum ferreus imber

Sanguinis imbuitur; nil diis praesentibus ulli

255

Cum gemitu valuere preces: non audit ab astris

Iupiter et longe stridentibus obstrepit aures.

Illa virum luget, caesos dolet altera fratres,

Infelix una ante alias, matura Polyxo,

Visceribus ruptis partum laxavit inanem;

260

Virginibus raptis, truncis infantibus, omnes

Alter in alterius tabo iacuere perempti.

Haud vis tanta fuit respersi sanguinis olim

Cum cecidit Thebae diro populata sub hoste,

Argolicis necdum sacrum ruit Ilion armis

265

Aut eversa solo tellus miseranda Sagunti.

Inde arma et spolia imperii de postibus altis,

Terrarum exuvias, quas tot per saecula reges

Affixere deis devictae insignia gentis,

Corripuisse ferunt: sacris de sedibus aurum

270

Effigiesque deum minio gemmisque nitentes

Et picturatas ubi vernat purpura vestes

Argentique et opes, quantum non omnis in unum

Asia congereret Croesi nec ditia regna.

Si quibus infelix fatum victor ve pepercit,

275

Incolumes longe gravior fortuna sequuta est:

Semineces alii celsis de moenibus urbis

Precipitant sese pelago ratibusque propinquis

Insiliunt, alii mediis in fluctibus icti

Expirant, salsis alii merguntur in undis;

280

Captivi fastus et servitutis acerbae

Saevitiem passi degunt in luctibus annos;

Perpauci tandem pacta mercede redempti,

Hic alii victus quaerunt, rerum omnium egeni,

Aspectus patriae memores prolisque peremptae.

285

Sic fortuna viros variis funesta cadentes

Exposuit fatis: gravis haec nimis ira fuit diis!

Aude, ingens rex, et magnos adorire paratus:

Elige de numero, qui tete in bella sequantur

Praestantes virtute viros, et rebus et armis

290

Instrue delectos, laudum quos alta cupido

Excitet et leti non terreat umbra futuri.

Hinc acies atque hinc, quarum tot milia bello

Suggerit Europae nobis opulentior orbis:

Haud animi virtute sumus nec viribus infra

295

Gentibus illius, ferro praestamus et auro.

Iam spe vince metum, cum diis ultoribus hosti

Obvius incedas, collatis excipe signis

Agmina, felices flabunt a puppibus aurae;

Subsident strati fluctus nimbique silebunt

300

Et Thetis et Glaucus pontique exercitus omnis

Cornua torquebunt velarum et brachia remis

Intendent clavumque reget Neptunus in undis.

Ipse deos inter puppi conspectus ab alta,

Ora Iovi similis, humeros et pectora Marti,

305

Hortator belli vires pugnantibus et spem

Auxeris, ignitum fulgur velut hostibus idem

Terror eris: quantas animosa in proelia clades

Edideris, quam multa, pater Neptune, sub undis

Signa ducum, clipeos, galeas et corpora volves,

310

Sanguine currentes mutabis decolor undas

Caesorumque avidi laniabunt viscera pisces!

Tempus erit, cum rex terrarum victor ubique

Dona recognosces populorum et tempora lauro

Cinctus in occursu libaveris oscula nato;

315

Tunc immortali celebrant qui carmine reges

Caesaris Alfonsi laudes annalibus addent:

Primus ego ingrediar sacrum modo iusseris antrum

Aonidum, referam divos, heroas et arma,

Quo diro sub Marte instruxeris ordine classem

320

Quo ve acies, quantas strages inieceris hosti,

Et quoscunque tua partos virtute triumphos.