Matteo Griffoni epistola

Si michi sufficeret sensus ut sufficit etas,

Voluntas cogit me tibi scribere tanta,

Quod occupatus lecture adesse nequires

Et ideo multis non curo scribere verbis.

5

De Zambecari[is] que tibi scribit amator

      Heu negligis, licet sint negligenda, frater.

Amasti dudum Silvestram, quam derelinquis,

Phylos cepisti novi captionis amoris;

Nec tibi sufficiant plani, sed montes ascende,

10

Cum ibi incedit que nuper te corde ligavit;

Nec piger esto cor tuum exponere sibi,

      Que cupis petas non deneganda tibi,

Et si negaret, non sola vice requiras;

Nam de quo cupit mulier vult sepe rogari.

15

      Non negligis licet sit negligenda, frater

Si aperiet portam pectori secreta teneto,

Que tibi dabit non exprimenda cuiquam

Alteri, sed michi soli, si tibi placebit,

      Vt possim dicito gaudio gaudere tuo.

20

Mateus Griffonus scribit que supra narrantur,

Que si neglexeris tu te neglexeris ipsum.