epitaphia varia carmen super epitaphio Johannis de Lignano

"Nunc dulces plorent muse, modo fletibus aer

Insonet, et matres ledant sua pectora pugnis.

Iam roseas laniate genas et tundite palmis,

Vos precor, o Leges: noster nunc inclitus autor

5

E medio convulsus abit modo gaudio vite

Liquida et eterno commisit lumina somno.

Impia cur docti laniavit viscera Parca?"

Canonis egregii mater fastigia servans

Et fidei dux magna dei (quem virgine natum

10

Credimus et dignos iuste prebemus honores),

Tum laceris efuxa comis ac unguibus ora

Sulcans et lacrimis faciem maculata cruentis,

Talibus astantum complebat questubus aures:

"Quid faciet mundus claro tunc lumine cassus?

15

Sidere iam vacuos nautas sub gurgite ventus

Versat et obscuris lux evolat alma tenebris

Pulsa nec antique restat spes ulla salutis.

Nunc viduata meo luctus convolvor in omnes

Principe, cui summo mea fas modo pandere iura,

20

<Quem> indomitus languor Furiis agitatus iniquis

Stravit; et excelsus summo iam regnat Olimpo,

Qui virtute volans superas conscendit in auras.

Atropos, o miseram quid cessas rumpere vitam?

Impia Fata mee causam rapuere salutis.

25

Nunc properate, viri, totam discindite ferro.

Nam mea non solito laniantur membra dolore:

Tigribus infensis durum coniungere pectus.

Vos sequor, o Nimphe, si me sub fluctubus unda

Comprimat et crebro ledant me vulnere pisces.

30

Solvite tela, viri, plagas renovate sagittis.

Aerias Alpes scandam; tum rupibus altis

Mittar et infracto valles viciabo cerebro.

Iam lupus exuriens vellat mea viscera dente.

Cur leo nunc rabidus non horrenda concitat ora?

35

Te precor, O Tellus, rursus tu funde querelas

Altaque iam celsi te senciat aula Tonantis.

Curve sit assumptus princeps, sacra numina poscas."

Talibus auditis Tellus pietate referta

Evolat ac orbis convexum contigit alti.

40

Pneumatis excelsi tum limina sacra dehiscunt.

Angelus eterni Patris, cui condita parent,

Nuncius occurrit placida sic voce locutus:

"Quid petis, o Tellus? et celum non corpora sentit.

Arripe iam gressum terrenaque culmina poscas."

45

Concertans geminasque manus ad sidera tendens

Sic ait: "o felix, digne cui cuncta Creator

Pectoris arcana venturaque singula pandit,

Te precor ut liceat sacrarum nuncia legum

Ante pedes Domini passim mihi pandere iussa."

50

Annuit et placido vultu cum talia mandat:

"Nunc [age], fas est, propera Dominum circumdare verbis."

Accelerat volucrique gradu tunc occupat aulam.

Conticuit populus tacitamque et prestitit aurem;

Tunc genibus flexis humili sic voce locuta:

55

"Summe Parens, almo verbo qui cuncta creasti,

†quiesipiscentes† infundis rore salubri

Nec pateris manes homines laniare fideles,

Luctibus afflicta suplex tua numina posco:

Quid merui nunc orba meo, Pater optime, nato?

60

Improba namque suis secuit mors fila Sororum

Ensibus et dulci dissolvit membra calore.

Bononie plebs alma, Pater, sua questubus ora

Complet et indigno conturbat lumina fletu;

Italie populus lucro tua sidera pulsat;

65

Planctibus inbute quassant sua pectora leges.

Infelix! cur, summe Deus, mea membra ruyna

Nunc vorat et tristis convellit viscera langor?

Omnipotens, quid me (queso), Natura, creasti?

Credo quod eterna statuit sententia lege

70

Non tua perpetuam mortalia ducere vitam.

Nulla dies alium clauxit mihi pectore sensum.

Intempestivus grata modo solvitur aura.

Omnibus in terris volitabat †he terre † nomen.

Nonne tuum poteris illesum sistere vatem,

75

Dum modo sacratas posset bene promere leges?

Fulmine percussi naute iam litore merent.

Terribili melius lesisses pectora telo

Nunc mea, si fueram tantorum causa malorum.

Quid iuvat alterius insontem plectere noxa?

80

An tua fata, Deus, miseram producere vitam?

Nunc finis et longis cogis languere tenebris?

Denique cunctorum linguas crepitare querelis

Sat licet et nautas vitam consumere planctu."

Tum Pater eternus sancto sociatus amore

85

Sic ait: "o Tellus, media michi sede locata,

Pelle tua mestos (moneo) modo mente dolores:

Vt moreretur enim rerum iustissimus ordo

Nunc voluit. mecum placida iam pace quiescit."

"Vos precor, o superi, quorum tenet omnia virtus

90

Quique piis pacem celo diffunditis alto

Nec sinitis iustos homines in Tartara mergi.

Egregius dominus, digno qui cardine regnat,

Iam queat in longum felicem ducere vitam.

Porge metrum vocesque meas tu porrige digno

95

Nunc domino, arcano clauxum quem pectore porto.

Hic dormit, digna fama iam vectus ad astra,

Conditus hoc tumulo, quem mira scientia compsit;

Omnigena et notum redimit modo dogmata gelu.

Lignaneum comitem laudent sua gesta Iohannem."