Giovanni Quatrario eglogae 6
Other sections


Grex oppressus

Pastorum litem referamus noctis anhelam

Barreique Abri nuper quam ventus ad aures

Duxerat arrectas alio. Michi triste capellas

Sparserat ira lee. Sed dum regregare pererro

5

Mestus ad auditas letor subsistere voces,

Et maneo, Quis nocte queat contendere dumis

Armiferis? Expecto diem, tunc ceparat Aber.

Aber

Dic michi, nil tanti quatiunt tibi corda tumultus?

Silvis in latiis resonantes Barree tristes

10

Vorticibus picei fedantes sidera fumi?

Nil miseret? Celumne times retonare sinistrum?

Barreus

Res est magna quidem pecudum monitura regentes

Alterius sensum meliorem prendere damnis

Fas est, et similes simili trepidare ruinis

15

Flagitio, punctoque nimis non fidere tauro.

Sed quorsum tu mente rues? Nam sepe benignus

Plus nimio caperis. Stas cervicosus et iustas,

Pande tuum si quid fors certaturs adisti,

Nec calami nec pulcra chelis nec tibia desunt.

Aber

20

Certaturus ego? Nichilum minus est michi nostre

Sic pecudes herbas detondant ore salubres,

Agnorumque hedum ludant per rura popelli

Colloquium cupio quo sim sapientior ex te,

Tu michi quo rerum melior nascatur utrique

25

Consilium, Pietas nostris quo regnet in arvis.

Barreus

Sat bene, sed video separat quam Truntus ab istis

Silva locis, signis peperit quot monstra timendis,

Quidve refert parva qui disiungamur ab unda?

Pregnantem timeo simili ne prole creanda,

30

Calcemus cibelem, nobis quid sanctius illis?

Aber

Ars mala venturum si vis prescissere tempus

Nec memoris murmur nebule nec celsa petentes

Semper agunt hiemem, nec sidera leta serenum,

Mictamus ventura deo, pars ista minoris

35

Opprobrii quam cernis erit, si cernere pergas

Cunta simul patris furiunt animalia summi,

Cornupetunt pedibus, rabies ad sidera iactant.

Barreus

Salviferum morbum quenam prius illa beata

Pascua gignerunt pecori sale piusque salubrem?

40

Graminis invicti super apula gargana digna,

Nescio que redolet, Vilet michique indica tellus

Pre se pulcra pales surget tibi viminis ara.

Aber

Hem, facies tantum? Quid si michi marmora templo

Imbribus invicto prestant ridentque ruinas?

45

Nostra tuum tandem mulcebunt carmina votum,

Si nivium quondam pepulit te forte Magellis

Annua vis, ductus vel si mercede petisti

Etruscos saltus varium et decursibus Arnum

Illinc omne malum fluxit ceu fontibus amnes

50

Grex infectus ibi primum a quo putribus ore,

Creber et infestus fumavit anelitus antra

Inficiens, pecus omne malo vitiavit eodem

Inter utrumque mare et fluvis quod pascitur illos

Serpsit et ad ligurum fines porrigine morbus,

55

Heu pietas, sed maior erit cum candida rubrum

Silva suum cernet flexa cervice ligustrum,

Aurea libertas folio male picta sereno

Deridet, et planget victos ad aratra iuvencos,

Voce pater nemorum faciet sine venerit illuc.

Barreus

60

Nil faciet nam insana vocas animalia demens,

Sana ego, falsa malum faciet medicina favorem.

Aber

Est ne precor sanum, vel forsan mente ruisti,

Cogere se tauros nigrantes atque nivales

Natura oppositos fraterne stringere turbas

65

Conclamare hircos gravibus mugitibus antris,

Et glomerare simul pecudes ad bella capellas

Cornibus et pulsu qui pellant opiliones

Mortibus et miros sternant super ardua culmos

Antra tenent, domino monstroso marte rebellant

Barreus

70

Pan deus, alma Pales, vestrum est, defendite monstrum,

More hominum faciunt, nequeunt qui mesta tiranni

Detrimenta pati, extrema sub morte valescunt,

Excussisque iugis, celsa cervice feruntur,

Aurea cretensis repetunt sibi secula regis

Aber

75

Acticie pini, spernentes fulmina lauri

Et poterunt audire aures, furit iste malignis

Iuditiis, sotiumque feris se miscuit illis.

Barreus

Castanee, quercus, quum corilique sequuntur

Vos nemus omne libens, vestrum defendite, quidnam

80

Hoc fuerat, latiis animalibus addere rauco

Pastores fremitu semper levitate furentes

Que fuerat gravitate bonis damnanda magistris,

Heu pecudes spoliis exute, vellera quando

Frigoribus certant, heu tergora sanguine tincta

85

Forficibus rabidis, nichilum miserentibus illis

Vbera sicca avidis matres prebere labellis,

Pinguibus in pratis macilenti cornua tauri,

Demictunt, fortes vincunt tot pabla labores,

Nec spes finis erat requies nec nulla malorum,

90

Omnia dura quidem sed plus tolleranda per evum

Si foret utque lupis suspenso nocte meatu,

In stabulis tristes lustrantibus subdere mortes

Garrisent canibus, Si non pia vellera dura

Pretermissa manu, sinerent cum pelle revelli,

95

Gauderentque feris crebras rapuisse rapinas.

Aber

Extremum pressi vacuarunt ilia folles,

Restat adhuc nostro forsan victoria ventre,

Fige pedem capiti dabitur paracapia nostro.

Barreus

Expavi, postquam fremuerunt dente leones

100

Lassati in latium venientes orbe britanno,

Dissiliunt armenta feri vique antra receptant,

Quam melius patris pietas blandita fuisset,

Odisset reprobos digno terrore regentes

Sevus ab armentis cecidisset vultus, anhela

105

Fontibus imposite tinxissent oscula palme,

Ad genua oppeterent veluti lacrimantia culpam

Ad proprios subito rediissent queque labores,

Eternosque patri parerent per tempora fetus,

Nunc aliter quum superanti marte rebellant,

110

Et taceas, hinc verba dabis rissantia busto.

Aber ab auditis quum sperare triumphum

Crediderat pugne multam scandescit in iram,

Excitat opprobriis validisque favoribus urget

Vicissim tot sancta patris fervebat, at ille

115

Accumbens valido monstrabat stratere sompno,

Lucifer ecce meos capit aurorare labores.