Giovanni Quatrario eglogae 5
Other sections


Consilium

 

Ageus

O michi si quisquam cum sit formosus Apollo

Mulceat et blando saturet quoque membra tepore

Assit et arrecto proritet carmina vultu,

Pascua tuta iacent, propriis depascitur arvis

5

Pace pecus pueros dominosque impune canendo,

Lascivire licet, mestas seponere curas

Baldase nunc opus est totis michi viribus uti,

Teque humeros oneri sotios prestare prementi,

Ni fugis, solitumque negas nisi ferre favorem.

Baldasus

10

Que rerum novitas calamos quid Agee coartat

Te fabricare novos? veteres stant carmine damno

Insanire quidem est dannosis sistere ceptis,

Imo aliquid gelidis cumules nunc fervidus annis

Ne pauper vacuo senium tibi tussiat antro.

Ageus

15

Parva hominis vite supplent suffragia cura,

Robustos animi cultus sine fine labores,

Appetit, et Phebis vigiles sotiare dianas,

Multa quidem sprevit Silvanus corporis, amplum

Anxius ingenii cumulabat semper acervum,

20

Quo bis sex foribus pertusaque fistula mortem

Instaurat, servatque viris post funera vatem.

Baldasus

Magne mentis opus mentem preponere rebus

Pauperibus ditem se quem reputare camenis,

Sed vineis refugum, doceas quid ditis amice?

Ageus

25

Es melior monitus raro dissentis amico,

Maxima res animum stimulat noctisque quietes

Disturbat, medioque vibrat sata membra sopore.

Discrutior verbis ipsam connectere dignis,

Sed si forte tuam prestabis Baldase mentem,

30

Invenias quicquam verborum carmina fingam,

Atque notis ornabo novis tentando canendo,

Guctur et inflatum sotiabo cantibus utrem,

Da vires hortando libens, cape frustra laborum.

Baldasus

Ostendas tantum cupias quem volvere montem.

Ageus

35

Ausonie audisti porrectum Baldase cornu

Ad medium fontis phebi stigii et simul axis

Eoliam ab destra fere linquens dissotiatam

Quam bimaris longo fecerunt marte tumultus

In frustrum, varius rupes interluit estus,

40

Et pariter sanctum pontus disiunxit iniquo,

Alma fides nobis scopulo versutia cessit

Perpetuo, sed et has dii illam tenuere Ciclopes.

Baldasus

Quid tum? parce, tue monstres facienda Minerve.

Ageus

Heus tu longa decent dubium documenta laborem,

45

Ossequar ipse tantum breviabo maxima paucis,

Has silvas quondam imperioso patre creatus

Inglorius genitrice sua, nam partus iniqui

Amplexus fuerat. tenuit post funera patris

Contemptor superi et nostri contentor olimpi.

Baldasus

50

Magnus Agee tibi et reverendus nascitur ordo.

Ageus

Nunc deus in terris habitat qui Baldase nostris

Tradidit horrendo Iuveni, post multa domandum,

O generosus homo pellitus veste polorum,

Nubilus abstersa decorant quam lilia flavo

55

Auroque in summo variabant fibria rubro.

Hic animo fisus magno fisusque lacertis

Et recto. accingit se operi comitumque phalangas

Iungit, et ad nostras super alpes fuminat alpes,

Hinc ruit in regnum tauroque simillimus urget

60

Obvia et in liris manibus contendere ponte

Incipit et po† clavarum dissipat ictu,

Ostantes timuere virum post omnia sacrum,

Ventum erat ad rupes casini, sistitur illic,

Nam peritura cito montis radicibus obstant.

65

Ceu cespes validis mergenti viribus imbri

Nescia fatorum iuvenis magalia quedam

Vincuntur, meliora suis stant omina votis.

Baldasus

Audieram summam, rerum tu singula tangis,

Oblector, sistiunt aures tua verba, quid ultra?

70

Nec mora nec requies, sannitis tendit ad undas,

Velocior cunctis avibus quas preda deorsum

Actrahit, hicque novum silve cepere tremorem,

Mirantur pecudes pavide, mirantur et hirci,

It rumor et variis mugit stridoribus omnis

75

Vallis, et alta iugis timuit spelunca. repente

Curritur ad clavas, venabula cuncta petuntur,

Vimineis levas armabant cratibus hostem

Defessum rapido reputant prosternere calle.

Baldasus

Magnus Agee rigor nostro diverberat arctus,

80

Nunc nostre timeo parti ceu bella parentur,

Perdendum fuerat validis concurrere fessos.

Ageus

Vrbs erat in medoio fluviorum condita dauni

A genero graio noto dux prosilit illinc

Et caput et regimen pastorum protinus hostem

85

Aggreditur regnumque librat discrimine in uno

Istum fata ducem potuerunt omine mesto

Detinuisse loco, cecidit nam vertice signum

Imperii manibusque suis tunc ante ligatum,

Territus hocque dei signum est cum murmure dixit,

90

Et voluit nolens fato se credere tristi,

Vincunt fata virum funestum condere martem.

Baldasus

O vis fatorum quamvis precognita vincit,

Premonet et iactat nunquam vitabile fulmen.

Ageus

Concurrunt frater, fateor metuenda videtur

95

Et tremebunda satis res diffugiuntque capelle,

Et pecudes armenta simul stant collibus altis

Semianimes, tantos spectant terrore tumultus,

Non illic bellum, insultus terrere luporum,

Non ursique sues pellunt sua pectora ferro,

100

Pastorem pastor removet, quoque clavaque clavas

Frangit, et alternis sordent venabula omasis.

In dubio res magna stetit nam fortia utrimque

Pectora non ullis vivant cessura ruinis,

Fata tamen nemorum renovant variando colonos,

105

Alteriusque domos habitat peregrinus euntis,

In grege calcatur dux nothus, fusa per omnes

Turba fugit campos, poteras ubi monstra videre,

Semihomines truncos disiuntaque brachia, crates

Cum leva abscissas, truncis venabula dextris,

110

Sanguineis tandem dominantur lilia campis.

Baldasus

Talis, Agee, michi finis tam longe repostus,

Qualis erat fessis dubio victoria marte,

Lilia post tantos regnabant pace triunphos?

Ageus

Lilia regnabant capitis post fata tiranni,

115

Sed tamen extimplo tendunt ad plana vesevi,

Illic litus habet culmorum milia mille,

Difficilis saxis surgit spelunca levatis,

Qua fundit latices armentis arte colimbus

Hic auri cumulos pecodum nemorumque labores

120

Congestos, sotios pedibus disiunxit in omnes.

Et silvas meritis equat novus ordine pastor.

Baldasus

Prospera viventi soles fortuna per omnes

Affuit, an solitis turbavit gaudia ludis?

Ageus

Prosperior, campis credas si Baldase marsis,

125

Est ubi devictus reparavit Marte triumphos

Perpetuos, aquilam mactarunt lilia veram,

Herculeo tandem scandit super aera ritu.

Baldasus

Cuius ad heredem nemorum rediere fatige?

Surculus an aliquis crevit de stipite tanto?

Ageus

130

Ad proprium sanctumque virum post multa sepultum

Hinc soboles arvis celebris dominatur avitis,

Hinc vir ille sacer pastorum pompa decusque

Argus. silvani celebratus carmine celsis

Ab silvis audens pelago procidere fagos,

135

Et mare non solita nobis protexere claxe,

Cognitus in toto cumulatis orbe camenis,

Hinc heu nam iuvenis datus est celestis ad annos

Non perventurus vetere feretrumque parentis

Visurus poterat stellas qui ferre paternas,

140

De genitore satis constat, reverendaque mater

Iustitia experie poterat regnare per arva,

Invidit celum terris rapuitque severum

Fata iubent, silvis fruitur melioribus istis,

Baldase crede michi non hoc vivente per arva

145

Armentis nocitura bonis aconita videres,

Non ales quevis rostroque per aera curvo

Et pedibus stimulata malis tentare rapinam

Audet, cantifero scandebat scilla volatu

Intrepida ad stipulas nunquam ruitura per hostem.

Baldasus

150

O memorandus homo, te, forsan, Agee, lacessit

Huius amor, calamosque novos componis in istum?

Ageus

Insistant alii laudes cantare virorum,

Vulgaris res ista satis, vulgaria sordent,

Et paribus demuntque pares, hec ardua res est

155

Que imminet et nulli quod vis similanda per evum.

Baldasus

In dubio est animus, nunc huc, nunc pellitur illuc.

Nescio quodve novis tantum meditaris avenis.

Ageus

Ex hoc care michi descendit sancta virago,

Sancta virago quidem cunctos manifesta per artus,

160

Susa sibi nomem, pheba spetiosior ipsa,

Sceptra tenens nemorum, Serto redimita, malignis

Bellum ingens, pax alta bonis, mors mitis iniquis,

Fax tenebris lucens, renitente splendida phebo,

Nec nostros cruciat sompnos, cantanda virorum,

165

Nimpharum, driadumque simul, Volvenda choreis

In triviis, Reboentque novos loca concava plausus.

Baldasus

Heus, o blande michi, tanto superabimur ambo

Pondere, Silvani meruit tua Susa canamus,

Consule sed tantas servat quo femina dotes?

Ageus

170

Pastores varii circum dum protinus antro

Consuluere suos, spectabat quisquis ad agnos,

Et male res agitur domine. Et macilenta ruinis

Semper erat, Pecudes aliis mulgentur ipeplis,

Donec rectus homo capreis oriundus ab illa

175

Eligitur tuguri custos, Nemorumque saluti

Incumbens, Cui fata suum posuere favorem,

Baldase noscis eum? Si non tibi fingo figuram,

Est minor equali: gracilis nec corpore pinguis,

Fuscus homo, Frons alta satis, Bona tempora vivis

180

Moriceisque videns oculis, meat ordine nasus,

Labra tument modice rubeo suttinta colore,

Nigra viri quondam pendet nunc barba labore

Non evo pectusque tegit fere candida canis,

More suo semper turrito vertice paret.

Baldasus

185

Is valeat longum, sed postquam consulis audi,

Perfice quos nectis calamos, Sed crede caveto,

Nil temere audendum resonis quantumque camenis,

Non est consilium octusas quoque carmen ad aures

Perdere, Nec doctas iterum lesisse neglecto,

190

Si sapis ad rupem scopulo que culmine par est

Quo residet tua Susa mees, qui cunctus ab undis

Equoris ambesque prestat, qui fornice magno

Soffossus capreas spectat, propinque falernum,

Hic capias iunctis placide preludia cannis,

195

Que si forte aliquis perducet ventus ad aures

Instantis domine, puerum quem mictet ad altas

Visurum scopuli pinnas quod rupe canatur,

Actum erit, ad rerum poteris migrare tenorem,

Ausilium cepitsque dabis. Remoraberis aures

200

Si pastor rubea vestitus pelle nivalis

Quam spargens radios picturat stella, superbus

Speluncis variis, Variis magalibus amplus

Expulsus merito, Silvis cantabitur ante,

Victricemque suam memoraberis carmine Susam,

205

Si forsan vacuo vanescent carmina celo,

Nequicquam fauces siccares, Rumpe canendo

Cantica et ad nostrum iactes convitia seclum,

Suspendas calamos, Pereant ut pulvere fumo,

Alter erit nobis forsan sine crimine questus.

Ageus

210

O bene quam ceptum docuisti Baldase callem,

Consilium cum quisque capit, sapientius ibit,

Et faciam cum tempus erit. Sistamus amice.

Baldasus

Iudicio fruimur multo sermone Menalce,

Plurima Silvani tueamur carmina scuto.