Giovanni Quatrario eglogae 3
Other sections


Scordalius

Nunc mea te linquam rapidus Philortia silvis

Nescio quid faciam. numquam te fistula torsit,

Sed velut invisum nostrum sic carmen obaudis,

Quum male decepti, immersam te fonte vocarunt,

5

Respicies tergum, revoces, non ora revolvam.

Philortia

Quo raperis nostri sordent sic Scordale mores?

Te sequar, expecta, liceat divorsia tacta

Perfecisse manu, saltem dixisse valete,

Verte caput, tunicam teneo, si traxero scindam.

Scordalius

10

Propositum ne frange meum, sat spretus amavi,

Insuper irrides? misero mors altera fiet,

Sparsimus ad properos ventorum carmina cursus,

Lilia vestibulo que compsi tu pede pellis,

Respuit ex violis congestum naris odorem

15

Quos me iussit amor nivibus non ante solutis

Querere, et ex tesquis manuum traxisse periclo,

Et facis opprobrium, mestus de cespite cernam,

Iamque mali quid restat enim? satiata quiescas,

Micte precor, frustra laceras, vel nudus abibo.

Philortia

20

Da faciem, non pauca tuis responsa querelis

Sufficiunt, veris aptemus tempora verbis.

Quercus adest quam pulcra comis pulcherrima pratis,

Fons querulis limphis ornatus floribus hic est,

Aspice quam compte cirumpressabimus ambo,

25

Fraga loquuturis extant de cespite passim,

Si lapis ob nostras caperes vestigia voces.

Scordalius

Vis tua me vincat parva pro temporis hora,

Proxima sed nunquam sine me nox fiet in urbem,

Heu miserum, silici disperdam verba canendo?

Philortia

30

Es melior posito precibus quandoque furore,

Ex humeris tenere deponas tergus et agne,

Sterne pedum, inter nos valeat munimine vallum,

Sit manibus compressa quies, sat verba ministrant.

Scordalius

Suppleo, nil tardes, mediis stant montibus umbre,

35

Agricole fessi repetunt ad tecta quietem,

Vrbs mea festinas solita est compescere portas,

Ni properes dictu verba imperfecta relinquam.

Philortia

Cum caneres placuere tuis preludia cannis

Principio, meliora tamen ventura morabar,

40

Neve tuis parvo venirem munera votis,

Sed nemus omne meos in te laudaret amores,

Magna pudicitie servatur gloria silvis,

Ex quibus ipse procus sterilis discessit Apollo,

Nam prius in casta voluit durescere lauro

45

Peneis ipsa deo quam consentiret amanti,

Annuit audieras phebi consistere plantam

Malle, thoro phebi quam se iunxisse maritam?

Palladis arcifere nimpharum cernimus agmen

Saltibus aspersum nulloque Cupidine tactum,

50

Et violata Iovi pulsa est siringa diane.

Scordalius

Vera senes nemorum iactant presagia, namque

A puero didici subitis quam femina possit

Insidiis, moriarque tamen si victus abibo,

Spreveris ipsa licet, fervescunt corda dolore,

55

Nonne Siracusius cantando coniuge pastor

Dignus erat? residesque antris ad aperta sorores

Limina pertrassit cantu, sibi quamque paravit?

Quid puer istius canne successor et heres?

Carmine quid potuit? rapuit sibi voce Thaliam,

60

Post alias, driades alterno carmine iunxit,

Frondibus et medii cinxerunt tempora quernis,

Sorgia nonne novo gaudet contenta marito

Virgo suum fontem circum quem vidit ovantem?

Hec canit, ille sonat, concordes sidera mulcent.

Philortia

65

Vera refers, animo sed turbas vera corusco,

Sed neque teste deo nemorum mendatia fingo,

Tu quoque ad exemplar vatum connubia carpes?

Non tua disparibus septenis fistula spirat,

Archadio nec te docuerunt monte magistri,

70

Floribus ipse paras depulsis iurgia, que non

Invideat binos magno pro munere flores?

Non tiguri redolent suspensis limina mirtis,

Ambrosieque precor quanam tunc valle latebant?

Fugerat ex limbis speculans narcisus aquarum?

75

Qui capiti vario torques portatur odore?

Quo super et roseus surgat de fronte maniplus?

Siste precor sapiens, nostrum est cecinisse querelas.

Scordalius

Heu miser, et quidnam tunc hic narrata tacebas?

Simplicitatis erat noster iam cognitus error,

80

Me pueri ex antris sotii risere sequendo,

Laudibus in nostris tollebant murmura fando,

Aeria princeps veniet Philortia rupe

Huius in amplexus calamis irrita canoris,

Vel superos repetet, rumpendo tartara, si hic est,

85

Vocibus hiis fretus stultus dominabar, et ultra

Carmina firmabam lusi male conscia voti,

Dii male fallentes sotios torrente volutent,

Da precibus veniam, pedibus nec oscula fundam,

Gratior excedo, si dignor, tange, valete.

Philortia

90

Non facias, subitum tedeat te prendere callem,

Surgit adhuc paucus melior de pectore sermo,

Coniugium non sperno tuum. Pan semicaper scit,

Si tamen ipse tuo tanges precordia cantu,

Et tuguri variis celabis floribus ansas,

95

Multaque montanas ornantia dona maritas

Miseris, invidia spectent post terga puelle,

Aspera cuncta labor peraget violenter amando.

Scordalius

Effugerem, si velle meos tibi staret amores,

Iurgia disparibus formantur nocte maritis,

100

Et generi antiquo maculas pars altera iactat,

Oscula luminibus miscet discordia torvis,

Integra coniugio querantur gaudia nec me

Nobilior gestu cultuque vocabit inertem,

Pace fruens nostri calami turbaverit antrum,

105

Iuditioque tuo, dignus quandoque revertar,

Aut sterilis sicco pendetur fistula trunco.

Philortia

Quo ne pedes referent properum? vel tendis in urbem?

Vrbs quoque blanda sonos nemorum non laudat agrestes,

Captus amore tube vereor ne lustra relinquas.

Scordalius

110

Collibus illiriis memorant regnare, quis ille?

Immemor existo peream, Petrarcha vel hic est,

Hic canit immensi discessum saltibus Argi,

Atque senem magnum victa cartaginis arce,

Fertur et Archadias didicit successor avenas

115

Nunc peto doctorum digitis me ludere septem,

Qui tibi me reddet, vel si non dignor ad Vrbes.

Philortia

Vade reversurus melior, licet equora calces,

Tange manum, valeas, finduntur corda recessu,

Alter in alterius semper stet pectore distans.