Francesco Petrarca epistola ad Reinaldum Veronensem

Testo base di riferimento: M. Feo, 1987

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


Reinaldus Veronensis Francisco Florentino

Est, ubi cognatis Athesis se montibus amnis

      Abdicat, urbs: cele<b>rem reddit Arena locum.

Est multis dotata bonis: qua vergit in Austrum

      Equa iacet tellus, quam beat alma Ceres;

5

Pars Archtoa tumet; colles hinc inde minores

      Discedunt: Bromius hac sua dona colit.

Aureus est Collis ibi nostre proximus urbi:

      Ex re nomen habet, sors magis apta deis.

Cuius mira loci quia nunquam scribere possem,

10

      Exiguum vereor inseruisse stilum.

Fons ibi surgit aque, morbis medicina, tepentis;

      Subcava stat glacies, antra gelata iuvant.

Est ibi Benacus, cuius quis dicere laudes

      Suffi<ci>t? Hec omnes despicit unda lacus.

15

Pretereo fontes et euntes fontibus amnes

      Quos reor amnicolas incoluisse deas.

Nec memoro quod ibi, qua solis conspicit ignes,

      Collis habet lapides in quibus - adde fidem -

In quibus astrorum tantum quit celica virtus.

20

      Verior effigies effigiata iacet.

Indolis egregie puer hinc oriundus in aulam

      Tendit apostolici: <te> rogo, mitis ades.

Esto quod hic propria mereatur dote favorem,

      Addo precem, pocior sit favor oro prece.

25

Forte quod ignotus tibi te, Francisce, precatur

      Mens tua sub prima fronte stupere potest.

Desinat ire stupor: nam te tua musa remotum

      - Si nescis - cele<b>rem conspicuumque facit,

Precipueque michi, populis qui carmina sciri

30

      Que tua composuit docta Minerva dedi.

Est pars una fori, quo, cum pia festa coluntur,

      Conveniens cetus in tua verba fremit.

Hic tua gramaticis, hic ius civile professis

      Exposui circum carmina stante choro.

35

In titulos sonuere tuos cum plausibus omnes

      Et tua promeruit grata camena decus.

Hic, status Ytalie cum deploratur et Vrbi

      Adventum sponsi frons lacrimosa petit,

Laudis adepta tue non parvum gloria muse

40

      Qualiacunque penes nostra theatra fuit.

Iam geminum vulgatur opus, iam fama per urbem

      Est vaga, censeris iamque poeta novus.

Si tua quid condet novitatis musa, sub orbem

      Fac veniat nostrum, sic puto pluris erit.

 

Responsio Francisci Florentini ad Reinaldum

Fama quidem nostras iam dudum vexit ad aures

      Magnifici titulos et monumenta loci;

Munera nec Cereris tantum vel dona Liei

      <>

5

Frondosumque nemus passimque in vallibus imis

      Hac illac domitos indomitosque greges,

Aut simul auratis habitatas piscibus undas

      Antraque nympharum concelebrata choris;

Sed maiora canit patrie preconia vestre

10

      Seminaque immensis uberiora bonis.

Illa michi tellus placeat que ferre virorum

      Egregiam segetem celitus aucta solet.

Ingentes tulit hec animas. Quis laudibus equis

      Nomina clara ducum tollat ad astra cane<n>s?

15

Hinc etiam illustres calamo florente poetas

      Vidimus emeritam nectere fronde comam.

Mantua preclaro quantum confidit alumpno,

      Corduba vel Sulmo civibus altisonis,

Vrbs tua tam celsum, quem protulit ipsa, Catullum

20

      Suspicit et summis comparat ingeniis.

Nunc tamen et lauri mirtusque hedereque silentur

      Sacraque temporibus debita vitta tuis.

Hec tacitus <dixi>, non eloquar: omnis aput me

      Cesset adulandi mens inhonesta viro.

25

Sed ceptam ad patrie laudem et fecunda revertor

      Gramina, que vester nutrit amenus ager.

Neve quis id falso famam putet ore locutam

      Meque renarrantem vulgus inane sequi,

Ex locuplete domo generosos suscipe testes:

30

      Nomina pretereo, nam tibi nota reor.

Est vetus historie series, sed nostra recurrit

      Secula dinumerans anxia cura retro.

Gallia cum populis gravidam iam solveret alvum,

      <>

35

Diverso celi tractu confinia mundi

      Vltima complevit gentibus innumeris.

Hos Asyam tenuisse ferunt et litus Eoum,

      Excipit hos patulo Grecia blanda sinu,

Hospitaque hos operit rigidis Hyspania tectis

40

      Nomina permiscens mox aliena suis.

At quos Hesperie sors in regione Tegea

      Exposuit, vestris invaluere iugis,

Quique nives gelidas glaciemve atque horrida Reni

      Murmura pertulerant asperiore situ,

45

Lene solum, puros latices auramque sereni

      Etheris experti, constupuere animis

Vinaque laturos, que nondum noverat Arthos,

      In patriam certos mittere cura fuit.

Ille liquor subita rapuit dulcedine mentes

50

      Et blandum inflexit barbara corda bonum.

Linquere mox terram sterilem tribulosque ferentem

      Et placitum est cunctis Ytala rura sequi.

Ergo iter Ytaliam versus collesque vinosos

      Transtulit affectus, nec gravis ille labor.

55

Hos Mediolanum, celebrem modo viribus urbem,

      Veronamque tuam constat habere patres.

Sat fuit hoc magnum indicium telluris opime

      Sedibus antiquis elicuisse viros.

Hec michi fortassis prius ignorata putasti

60

      Exilioque acies consenuisse meas.

Sic vobis ignara Deus dat pectora veri,

      Sic procul a vestro labitur orbe dies:

Simus et Ausonia quamvis tellure remoti,

      Cor tamen est illic, corpore quicquid agam.

65

Verum ego nunc video quo sim progressus et ultra

      Auferor ac culpe blandior ipse mee.

<>

      <>

Talia si nequeo, reddam tibi plura profecto:

70

      Vinceris hoc uno, cetera victor habe.

Vilibus ex multis preciosus surgit acervus:

      Tale fit ex tanto nobiliusque redit,

Pensaturque auro stipule vis ampla. Quid auro

      Carius aut stipula vilius esse potest?

75

Procedo, iuvenemque tuum, qui multa magistri

      Signa refert, alacri fronte - quod ipse iubes -

Artius et geminis animi complectimur ulnis.

      Est sibi sub nostro pectore parta domus.

Hunc michi longus amor meritumque et gloria patris

80

      Nec semel in dubiis cognita pura fides,

Hunc manus apta graves hominum compescere curas

      Et non vulgaris spiritus ore micans,

Hunc michi preterea tua dulcis epystola carum

      Efficit et stimulos ingeminat lateri.

85

Que dum se variis redimita coloribus effert,

      Compulit ut legerem terque quaterque libens;

Mulsissetque animum, nisi quod sub fine relegi

      Verteret in dubium quod michi mentis erat.

Nam quod nostra foro volitent nova carmina vestro

90

      Et iuvat et vereor ne nimis alta petant.

Non ego ventosam Rodani transcendere ripam

      Speravi - fateor - nec procul illa legi.

Hiis, ubi celicole longe michi tedia vite

      Sanxerunt, satis est me resonare locis.

95

Hic nocet ingenio celi inclemencia nostro

      Et vulgi strepitus ambicione fremens.

Premia Pieridum ac titulos plausumque theatri

      Aptatum Grais vatibus ac Latiis

Invidisse meo gaudet fortuna labori,

100

      Quamquam ea despiciens ad meliora feror.

Vndique per vicos miseris lassata querelis

      Agmina conspicies, pondere pressa gravi.

In partes minimas tenuem proscindere nummum

      Gloria multorum est precipuumque decus.

105

Cernimus exiguo viventes querere multa

      Custodesque auro succubuisse suo.

Ingratum heredem studio dum tollat avaro,

      Hic vigilat demens et sibi semper inops.

Hic predulce manu rigidas tractare secures

110

      Dum putat et fasces pondus habere negat,

Mane vagus populi rapitur per limina, sero

      Ad trepidas noctes pervigilesque redit.

Alter inexpletum siciens et torvus honori

      Imminet et vetitum post dyadema gemit.

115

Hec inter, vacuum curis, Helicona videre

      Fonteque Castalio tingere labra, puta,

Non vacat: impellunt alio nos turbine venti

      Et vehimur rapidum qua tulit estus iter.

Nitimur interdum, per tot fluitancia mundi

120

      Si liceat stabiles equora ferre gradus,

Si quis agat tremulam per summa cacumina cymbam

      Immotus pelago monstra nec: ulla pave<n>s.

Ante igitur tutum est quam puppis victa fatiscat

      Flectere sollicito carbasa fessa pede

125

Securumque procul quam primum attingere portum,

      Turbida terribili dum furit unda Notho.

Hoc meditor, si forte Deus miserator apertum

      Pandat iter nec se deneget ipse ducem.

Est fuga pre manibus michi iam tacitusque recessus

130

      Molior - id paucis insinuasse velim,

Tu tamen ex paucis -; et, si fortuna secundet

      Consiliumque regat quod modo mente tego

Vt fugiam mundum, ne me prior ille relinquat

      Neu michi postremum dixerit ante "vale",

135

Spero quod ingenio magnum locus alter inherti

      Calcar erit, pennas et dabit ille novas.

Floridiora equidem tunc carmina nostra videbis.

      Interea tamen hec qualiacunque lege

Ignoscenda tibi; nam libera musa quietum

140

      Tempus habere cupit, quod michi fata negant.

Si quicquam Ytalie visurum litora posthac:

      Scribere contigerit, tu prius hospes eris.