Giovanni Quatrario eglogae 1
Other sections


Columna

 

Arrius in silvis iuvenis seniorque Menalcas

Dum pecus omne subest, tremulis cum cogitur umbris

Talibus insufflant calamos digitosque frequentant,

Menalcas

Ha puer in tempus ponitur furor, en, aspice quantos

5

Rupisti fines patrios, i, redde precanti.

Arrius

Hic furor, id curas melius transgargana cornum

Portabis, corilosque pigras mutabis in ornes.

Menalcas

Quam male frondosas resonat tua fistula silvas

Ni tua limoso credas e gurgite quascum,

10

Ha pudeat vice, terimus si pascua iuncta

Et pecus ad mulcram cogat peregrinus abactor.

Te pudeat, te curve senes, si turba meorum

Mota ruit, profugo pecudum non ulla capelle

Spes et tugurii flammas merebis ad auras,

15

Nec tibi plus erit, ambesis in rupibus antrum.

Immemor ha celi rector non respicis ornos?

Hesperus id tantum vigilas, ceu Titirus album

Mane trahat Phebum stabulis ad sidera cogat,

Clausisti stabili batum nunc aspice saxo,

20

Apulus est pastor silvis oleaster amarus,

Desine traicios saxis dare fistula cantus,

Damete pecus omne pedumque relinquere nostro,

Sit potius, longo dapmnum licet abditus antro

Queramus lites ponat, nunc vivite silve,

25

Est mare tentandum, valles precor abdite neblas.

Arrius

Nec mare nec saltus alios calcabo viator,

Non alienus erit pecoris frondator iniquus,

Claudeque Messanios presens mea fistula cantus,

Illic si quid habes, melius cum Thirside pandes.

30

I, puer, o Thirsi, tandem sed cape Menalca,

Ante parum pueri canibus latrantibus ursam

Exciti currunt antroque hanc in femur urunt,

Hoc tibi mictemus, tamen tua rissa quiescat,

Mictemus stratas iterum per spicula plures.

Menalcas

35

Tu surdis Arri loqueris propriumque reposco,

Aut moriar, vel victor ero te iudice damnis.

Arrius hincque minis cessit, patiensque Menalcas

Per mare non notum damnis pervenit in umbras.

Est nemus obscurum ramorum brachia texens,

40

Cespitibusque fovens umbras negat ostia phebo,

Hinc abies erepta caput sub sidera surgit,

Hinc ornata comas superat pulcherrima pinus,

Stat ramis absconsa suis fugienda cupressus,

Et quercus annosa cohors, et illicis arbor,

45

Subsidet hic ornus, iacet hic per secula buxus,

Vitibus adsurgunt humiles, viridesque genestre

Omenque silvanuim nemori dat copia magno.

Hac ibat lassatus aquis strausque Menalcas,

Sed silvis oculos refovet, mentemque reformat,

50

Et gaudet nemori varias resonare cicutas,

Et cornu revocante senes ex ore subulci

Taurorum occursus vehemens, ut concutit agros.

Interea silvas lustrat, qua colle supremo

Antrum immane videt saxis urgentibus ora,

55

It tamen et pueris aditum custodibus orat.

Ecce latebroso silicis de tergere tense,

Thirsis adest, puer olim cui tunc Arrius ille,

I, puer, o Thirsi, dixit, post cape Menalca.

Admissi pariterque duo, tunc viscera montis

60

Concava mirantur, longos fugientia visus,

Miranturque senis pueros qui protinus antro

Accurant fetus pecoris † ministrant.

Procedunt, damnimque senem sub rupe cavata

Suspiciunt ruptique cadens e culmine montis

65

Illustrat phebus tenebras, et luminat antrum.

Dicite quid fratres placeat, si continet antrum.

Alloquitur damnis propriusque accedere iussit

Cum sic curvatis genibus dat verba Menalcas,

Fistula nunc siluit, sequitur modulamine vocem.

Menalcas

70

Pastorum silvas varias quas pascitur usque

Titirus atque caper, taurus, sus, cura subulcis

Digeris, et misero signantur pascua bato,

Expulit ille patrem regnis, quos ante parentum

Turba remota nimis coluit, crevitque sub umbris,

75

Heu morior, rapte cito, vobis absque capelle.

Thirsis

Cuncta potes, silvis pueri te principe gaudent,

Iurgia pastorum stabulis asperrima cedes,

Solve pater, petit iste lupos convivere tauris,

Optat apros canibus pacem servare vicissim,

80

Heu quantas orsurus erit per pascua mortes,

Pastorum, flebuntque suos montana colonos.

Menalcas

Me trahis alterno video te carmine pulsem,

Nec fugies, sed redde vicem victusque quiescat.

Ha driades quam triste fuit mutare colonos,

85

Et pavidum nemori insolitas audire bipennes.

Thirsis

Dulce novos saltus pueris replere canendo,

Saltibus inque vicem placidum reboare quod audit.

Menalcas

Heu pecudes, et secta iugis irsuta capella,

Quam manibus diris alieno vase premuntur.

Thirsis

90

Non venit ad mulcram quevis distracta maligne,

Pinguia queque piis acclinant ubera palmis.

Menalcas

Dic quibus in dumis signatus nomine sedis,

Terminus extat adhuc, et te victore silebo.

Stat miser in pratis mundo subtracte senecta,

95

Et fluit hacque calens fluvius hinc terra tumescit.

Damnis

Claudite plura senes, reliquos restringite cantus,

Dant odium concepta semel si pluribus instent,

Victoremque dedit mos hoc donare duellum,

Auribus ista licet clarum dent solvere lites,

100

Insuper et vidi saltus ac mente notavi,

Dum pater ipse prius sancto quam cedat ovilii,

Me puerum misit silvis. et plana Vesevi,

Illic egregiam, mira de stirpe iuvencam

Iunxerat in prolem taurorum gloria tauro,

105

Quoslibet et cornu solitus prosternere tauros,

Heu nece sat celeri, superis tunc cesserat auris.

Illa perosa nemus tauro disiuncta marito,

Effugit in tenebras gemitus dans triste per antrum.

Silvula te memini multis hornata Menalca

110

Tunc tenuti mediamque gaudens cum murmure limpham.

Me capis et fessum gaudens tunc mictis ovili,

Das pira. Bachus adest multum pastoribus impar,

Cuncta scio verum non hec sententia mutat,

Arrius ille tuus discat frenare iuvencam,

115

Viribus ipsa suis offert precordia ferro,

Vrsa ruens. nemus et pecus omne resignet,

Cum stabulis, fetumque suam festinet in archam,

Hinc rediit voti compos, regnatque Menalcas.