Giovanni Quatrario eglogae null
Other sections


Iohannis Barbati Peligni Sulmontini
poete buccolici carminis liber incipit.
Preambulum ad eglogas

Sorgia Cirreos saltus Nisamque canentem

Virgo puella tenens, terna circumdata lauro

Et nova Dirceo sumens e pocula campo

Sic tuus annosas quercus cautesque Licei

5

Exuperet vates evo post sidera tangat,

Ne pudeat iuga pinosis beneconsita scenis

Linquere, nec penos semper substerne leones

Venando, sed flecte gradum atque et spicula condas

Dum puero primum tanta tu voce rogata

10

Depressum mostrabis iter, virgulta capelle,

Scrupolosisque ruant compti de rupibus hirci,

Atque boum valles volitans ut replet hiatus

Cunta potes, silvis memini te pergere gratis.